Bartolomeo Mastri de Meldola



IN METAPHYSICAM (Venetiis 1678)

DISPUTATIO 6: DE PASSIONIBUS ENTIS



q. 12: De natura Identitatis, et Distinctionis virtualis, eiusque utilitate (§ 238-248)

247 [...] Vide Aureol. Quol. 3. art. 2. ubi ipse quoque probat hac distinctionem virtualem in divinis non sufficere ad tollendas contradictiones, et eius praecipuum fundamentum est, quia causa in actu, et effectu in actu simul sunt, et non sunt ex 2. Phys. et 5. Met. sed radix, et causa contradictionis est distinctio, unde contradictio signum est distinctionis, velut eius effectus, ergo contradictio formaliter, et actualiter vera, qualis est illa, essentia communicatur, relatio non communicatur, arguere debet distinctionem formalem actualem, et non virtualem tantum, quod argumentum amplius prosequor contra Caiet. disp. 1. Log. q. 5. ar. 2.

248 Forte dices cum Nominalibus posse per distinctionem virtualem contradictoria componi tum in divinis, tum in creatis, si explicetur per connotata extrinseca diversa, nam in divinis v.g. essentia divina dicitur sapientia, misericordia, iustitia, et iustitia non dicitur sapientia, quia haec nomina non sunt imposita ad significandam essentiam secundum se, sed ut connotat diversos actus, et effectus, nam iustitia denominat essentiam, ut habet actum cognitionis, et sic de aliis; quod si praescindas illa connotata, ibi nulla est distinctio, et nulla negatio unius de altero, sed essentia est iustitia, et iustitia est sapientia, quia omnia sunt una simplex perfectio, ita significat Gabriel 1. d. 2. qu. 1 et q. 11. et sic pariter dicunt de contradictoriis, in creatis, quod homo dicitur animal, quatenus connotat actum sentiendi, rationalis vero quatenus connotat actum intelligendi, vel discurrendi, et ratione horum connotatorum verificari contradictoria de homine, quod per animalitatem convenit cum bruto, non vero per rationalitatem, quibus connotatis praecisis animalitas in homine est formaliter rationalitas, et e contra. Caeterum ad hanc doctrinam Nominalium eliminandam recolendum est, quod diximus disp. 8. Log. Quaest. 3 art. 1 in fine, et 1. part. Inst. Tract. 1. cap 4. connotationem proprie pertinere ad modum significandi, et idea potius in nominibus reperiri quam in rbus, ut ibi explicatum est, cum ergo contradictio nedum in nominibus, sed proprie in rebus reperiatur frustra ad connotata recurritur ad componenda contradictoria, liect enim id iuvare posset ad componendas contradictiones in nominibus, non tamen in rebus. Tum quia iustitia in Deo est perfectio quaedam attributalis, et ut principium iusta faciendi non est purum nomen, sed res significata per illud nomen formaliter in Deo existens, sed perfectio formaliter in Deo existens non est ens connotativum, quia esset ordinatum ad aliud, a quo in sua ratione intrinseca, et quidditativa extrinsece penderet. Tum quia non omnia entia sunt connotativa, et tamen de quolibet verum est affirmare, vel negare, ergo recursus ad connotata esto iuvare posset ad componenda contradictoria in entibus connotativis, non tamen in aliis. Tum quia connotare hunc actum v. g. sentiendi, et non connotare sunt contradictoria, quae a parrte rei verificantur in homine de animali, et rationii, quaero igitur quare a parte rei unum de uno verificetur, et non de alio, et quidem ad connotata alia recurrere non potes, quia tunc in connotatis in infinitum abiretur, ergo dicire teneris hoc esse, quia non sunt omnino idem a parte rei. Et quidem hac via nempe per diversitatem connotatorum componi non posse contradictiones in divinis gratis concedit, et probat Aureol. cit § secundam propositionem. Quare ex dictis concludendum est ad componendas contradictiones a parte rei enunciatas, et verificatas non sufficere distinctionem rationis, sive ratiocinantis, sive ratiocinatae, de quibus statim quaest. Seq. Nec distinctionem virtualem etiam per connotata explicatam, sed omnino necessariam esse distinctionem ex natura rei actualem, sive realem simpliciter, sive solum formalem secundum qualitatem, et conditionem praedicatorum contradictoriorum iuxta regulam traditam superius in hac disp. Num 227. Vide Mair. loc. cit. 1. d.8. qu. 3. § hic sunt octo, ubi omnem viam praecludit salvandi contradictiones in divinis praeter assignatam a Doctore 1. d. 2. qu. 7. et d. 8. qu.4. et alibi frequenter. Hic declarandum superesset, quid dicat identitas virtualis, ut opponitur virtualis distinctioni, sed quia facillimum est ex doctrina iam tradita de huiusmodi distinctione oppositam quoque identitatem dignoscere, ad alia pergo.

In fine huius quaest. rem non parui momenti velim advertas, non esse universaliter verum, quod aiunt Thomistae, extrema distinctionis virtualis habere esse actu in re, quae sic distinguitur, licet non sint actu distincta, unde existentia eorum est actualis, sola vero distinctio, et pluralitas est virtualis, et eminentialis; licet enim sit hoc aliquando verum, ut constat de praedicatis Dei quidditativis, et gradibus transcendentibus; nam re vera cum distinguimus in Deo entitatem, substantiam, spiritum, etc. in Deo a parte rei inveniuntur ratio spiritus, et substantia, et solum intellectus eas partitur in duplicem rationem obiectivam, atque ideo non dat illis existentiam, sed distinctionem, non tamen est universaliter verum, ut dicebam, quia contingere potest, quod extrema huius distinctionis contineantur virtualiter tantum in re sic distincta, nedum quoad pluralitatem, sed etiam quoad entitatem, et existentiam, ut patet in consueto exemplo de calore, et siccitate in Sole, in quo virtualiter, ac eminenter contineri dicuntur, nedum quoad distinctionem, et pluralitatem, ut dicitur de gradibus transcendentibus, et praedicatis Dei quidditativis, sed etiam quoad entitatem, et existentiam, quia non existunt a parte rei actualiter in Sole, alioquin Sol diceretur formaliter calidus, et siccus, sed tantum virtualiter, et sic patet, quomodo duplex modus assignari potest distinctionis virtualis, unus est quo sola distinctio est virtualis, non autem continentia distinctorum; alter est, in quo tam distinctio, quam continentia distinctorum est virtualis, ut patet in allatis exemplis de gradibus transcendentibus pro primo, et de calore, et siccitate Solis pro secundo.

q. 13: De Identitate, ac distinctione rationis quid sit, et quotuplex (§ 249-257)

q. 14: De identitate, et distinctione rationis ratiocinantis (§ 258-268) -- Seminarpapiere S. 8-11 (Ausz.)

q. 15: De Identitate, et distinctione rationis ratiocinatae (§ 269-291)

a. 1: Quid sit ista distinctio, nec ipsam cum formali coincidere. (§ 269-279) -- Seminarpapiere S. 11-13 (Ausz.)

a. 2: De fundamento huiusmodi distinctionis eam secernente a distinctione rationis ratiocinantis (§ 280-287)

a. 3: An haec distinctio sufficiat ad contradictoria componenda (§ 288-291)

q. 16: Num praeter praecisiones formales, etiam obiectivae sint admittendae (§ 292-314) -- Seminarpapiere S. 1-2

292 Quia distinctionem rationis ratiocinatae, ita explicuimus, ut ex vi ipsius ponatur aliqua distinctio rationis in obiecto, supra quod cadit, quatenus per eam intellectus inadaequate concipiens indivisibile prorsus a parte rei dividit conceptibiliter in plures partes, seu formalitates, et unam obiective praescindit ab alia, quia uno actu repraesentatur una, quo non repraesentatur alia, in quo consistit praecisio unius ab alia; ne videamur supponere id quod est in controversia; pro complemento huius tractatus de identitatibus, et distinctionibus, opus est propositum examinare quaesitum, quod quidem apud Antiquiores in terminis motum non reperitur, eo quia piculum fuisset tunc temporis praecisiones negare obiectivas; omnes namque unanimiter, paucis quibusdam Nominalibus exceptis, vim intellectui tribuebant praescindendi ex parte obiecti formalitates realiter identificatas, ut v. g. in homine animalitatem a rationalitate, in Deo relationes originis ab essentia. At Recentiores Societatis Patres semper aliquid novi afferre cupientes, quo doctrinam Scoticam, et Thomisticam impugnent, quae semper peripatetica fuit, cum id assequi non possent, in praecipuis tamen tum philosophicis, tum metaphysicis controversiis Nominalissimum contra Scotum, et S. Thomam erigere, et propugnare tentarunt; unde in praesenti negant praecisiones omnes obiectivas; quibus innixa erat tota metaphysicalis doctrina Scoti, et D. Thomae, et solas admittunt praecisiones formales, quae se tenent ex parte actus praescindentis; ita Hurtad. disp. 6 Metaph. sect. 4 subsec. 3, Arriag. disp. 5 Log. sec. 2, Ovvied. controv. 4 Metaph. punc. 8 et alii eiusdem Societatis Recentiores in Theologia, qui ultro fatentur hanc non esse sententiam ab ipsis inventam, sed Nominalium longa oblivione sepultam, et obsoletam, quia igitur ex hoc principio metaphysico negandi, vel admittendi praecisiones obiectivas pendent praecipue resolutiones tam in Metaphysica, quam in Theologia, hic pro dignitate examinandus est hic punctus.

Quia vero nedum quaestionis titulus, sed etiam fortasse termini ipsius in nostris scholis sunt ignoti, pro maiori eius intelligentia notandum est, duplicem excogitari posse praescindendi modum inter formalitates identificatas, unum ex parte actus, alium ex parte obiecti, tunc fit praecisio ex parte obiecti, quando intellectus ita versatur circa eandem rem plures formalitates unitive continentem, ut eas intelligibiliter abinvicem separet, et uno actu unam formalitatem attingat, quo non exprimitur alia, qua de causa actus illi dicuntur inadaequati, quia sicut neutra illarum formalitatum seorsim sumpta totam rei essentiam dicit, ita singuli actus tangentes singulas formalitates seorsim sumpti inadaequate solum, et confuse rem exprimunt, quia unam tantum formalitatem eius declarant; quia igitur hoc praescindendi modo intellectus rem physice, ac entitative unam partitur in duplicem formalitatem, quarum una exprimitur per unum actum, et alia per alium, talis praecisio dicitur obiectiva, quatenus partitio, et praecisio etiam super obiectum cadit; quod quidem potest dupliciter contingere, quia vel illae plures formalitates in eadem re formaliter continentur, et secundum proprias rationes formales, quomodo animalitas, et rationalitas dicuntur esse formaliter in homine, ac attributa in Deo, vel virtualiter solum, et eminenter, quo pacto calor, et siccitas dicuntur contineri in luce solari, vegetativa, ac sensitiva in anima rationali in opinione multorum. Quando intellectus diversis actibus attingit formalitates diversas eiusdem rei in ipsa primo modo contentas nimirum unitive, et per solam identiatem realem, talis praecisio est obiectiva ex natura rei independenter ab intellectus negotiatione, ideo enim intellctus in eo casu unam formalitatem intelligit sine alia, vel alia non intellecta, quia a parte rei una est actualiter distincta, et praecisa ab alia; et talis praeciso licet fiat ab intellectu per conceptus inadaequatos repsectu totius essentiae, quae ex illis diversis formalitatibus integratur, illi tamen conceptus in suo ordine dici possunt adaequati, quia singulis correspondent in re propriae realitates, in quibus fundantur, et quae adaequate exprimunt, quod declarari posset exemplo animalitatis, et rationalitatis respecu totius hominis. Quando autem intellectus diversis actibus attingit formalitates diversas eiusdem rei secundo modo in ipsa contentas scilicet virtualiter, vel eminenter, talis praecisio non est obiecta omnino ex natura rei, quasi intellectus attingat illas, ut obiecta ex natura rei distincta, immo actualem illam partitionem facit intellectus, licet cum fundamento in re quaest. praecedenti explicato, et tunc varii conceptus intellectus, quibus conceptibiliter partitur eandem rem in plures formalitates, dicuntur prorsus inadaequati, nedum quia rem totam singuli seorsim sumpti inadaequate explicant, sed etiam quia neuter sumitur, aut fundatur in propria realitate ei in re correspondente, sed omnes, et singuli sumuntur ab eadem prorsus re, et realitate inadaequate concepta; praecisiones primi generis admittunt Scotistae; Thom. vero admittunt solum praecisioness obiectivas secundi generis; Nominales tandem utrasque negant, et solas admittunt praecisiones formales, et ex parte actus.

Potest item idem indivisibile obiectum, ita attingi, ut licet totum formaliter per quemlibet actum attingatur, neque ex parte obiecti aliquid correspondeat alteri, tamen ita confuse cognoscatur, ut apparere videatur solum secundum unum praedicatum, non vero secundum aliud, v.g. visio coloris e longinquo aliquando ita est confusa, ut possimus discernere esse colorem, non vero utrum sit albedo, rubedo, nigredo etc., qui actus cum sit a potentia materiali, et intuitivus non praescindit, nihilominus tamen totum illud obiectum ita imperfecte cognoscit, ac si solum cognovisset rationem coloris, non vero rationem albedinis; hic secundus modus cognoscendi obiectum confuse dicitur a Recentioribus praecisio formalis tantum, quia praecisio illa, et confusio omnino se tenet ex parte actus, ut explicat Arriag. disp. 5 Log. nu. 23, nullatenus autem ex parte obiecti. Conveniunt igitur in hoc praecisio formalis, et obiectiva, quod utraque est imperfecta cognitio obiecti, at obiectiva differt a formali, quia haec attingit totum obiectum, illa vero inadaequate solum secundum unam formalitatem, seu secundum unum gradum; solas igitur huiusmodi praecisiones formales admittunt Nominales, et in eis casibus, in quibus Thomistae, et Scotistae assignant praecisiones obiectivas, censent tantum dari formales v. g. in distinctione graduum Metaphysicorum, ac divinorum attributorum vel relationum ab essentia; verum tamen est, nonnullos ex citatis Recentioribus saltem in divinis praecisiones admittere obiectias ultra formales, ut Arriag. loc. cit. alii vero universaliter eas negant tam in creatis, quam in divinis.

a. 1: Praeter formales praecisiones, dari quoque obiectivas (§ 293-302) -- Seminarpapiere S. 2-8 (293-298); Seminarpapiere S. 13-16 (300-302)

293 Dicendum tamen est tam in divinis, quam in creatis praeter praecisiones formales admittendas etiam esse obiectivas, immo formales nunquam dari sine obiectivis. Haec est communis sententia Realium tam Thomistarum, quam Scotistarum contra Nominales, et quamvis haec quaestio a veteribus Scholasticis non reperiatur in terminis agitata, id non est, quia haec veritas ipsos latuerit, sed quia potius erat apud illos, ita explorata, ut nunquam fuerit in dubium revocata. Probatur itaque primo dari debere praecisiones obiectivas primi generis, quae nimirum fundantur supra plures realitates eiusdem rei ab invicem ex natura rei distinctas, quae quidem praecisiones receptissime sunt in schola Scotistarum, ete probatur omnibus illis rationibus, quibus supra in hac disp. q. 11 probata est necessitas distinctionis formalis ex natura rei, et quibus infra probatur disp. 8 q. 6 art. 2 tali genere distinctionis abinvicem secerni omnes gradus metaphysicos praedicamentales, ut v.g. genericum, ac differentialem, animalitatem scilicet, et rationalitatem; admissa namque tali distinctione inter illos ex natura rei, plane sequitur, cum intellectus unum gradum praescindit ab alio, ut cum hominem intelligit in ratione animalis, non vero rationalis, aut e contra, tales praecisiones esse obiectias ex natura rei quatenus actus intellectus feruntur super obiecta ex natura rei formaliter inter se distincta antecedenter ad illos. Quod si cum Thomistis sola virtualis distinctio inter gradus admittatur antecedenter ad opus intellectus, cum postea intellectu utendo sua facultate praecisiva unum gradum praescindit ab alio, rationes illius fundamenti praecedentis in re, saltem inferre licet praecisiones obiectivas factas per opus intellectus cum fundamento in re; Conseq. patet, quia una, vel altera distinctione admissa inter gradum genericum, et differntialem, sequitur gradum genericum posse concipi sine differentiali praecisione se tenente ex parte obiecti, natura enim potest concipi sine eo, quod esst extra essentiam naturae genericae, ut dictum est in Logica disputatione 5, quaestione 3, articul. 2, sequitur istam posse concipi illa non concepta, quod est obiective ab illa praescindi.

Respondet Ariag. citat. numer. 47. differentias esse de essentia rationis communis, non tamen, ita ut quaelibet differntiae sint de essentia cuiuslibet rationis communis, sed haec differentia de hac ratione communi, seu de hac animalitate, et illa de illa ratione communi, quaere haec ratio communis veri gratia animalitatis hominis bene potest concipi sine differentia equi, quae non est de eius essentia, non tamen sine rationalitate, a qua nullo modo distinguitur. Sed haec solutio solide exploditur infra disp. 8. numer. 204. quia si per eandem prorsus formalem rationem animalitatis in homine constituitur, qua rationalitas, tunc ratio animalis concipi non posset, ut communis equo, et homini magis, quam rationalitas. Tum quia ratio animalis etiam in homine est ex natura sua in plures species plurificabilis, non vero rationalitas, ergo non est aedem ratio formalis utriusque. Tum quia cum conceptus animalis abstrahatur ab homnie, et ab equo, quaero an de ratione illius, ut sic, sane nec erunt distributive in hac, vel illa speci, quia dum ad inferiora contrahitur, suum formale constitutivum non mutatur. Tum quia totum, quod est de essentia superioris, est etiam de essentia cuiuscumque individui, si ergo differentia non est de essentia animalis, ut sic, abstracti ab hac, et illa specie, neque etiam erit de essentia animalis contracti ad hanc, vel illam speciem, quod est individuum animalis, ut sic. Respondet rursus Arriag. non esse de ratione cuiuscumque individui totam rationem superioris secundum quod dicit ex parte obiecti, sed secundum id, quod dicit ex parte actus. Contra, actus ille confusus, in quo confunduntur omnes species in ratione animalis, vel exprimit, seu repraesentat solum id, in quo conveniunt illae species, vel etiam id, in quo differunt; si primum, habetur intentum, quod nec ex parte obiecti, nec ex parte actus, differentiae sunt de essentia rationis communis, si secundum, ergo actus ille non erit omnino confusivus specierum, sed etiam distinctivus, quia species nequeunt confundi in illis rationisbus, per quas distinguuntur abinvicem; itaque animal, quod est in homine, est solum rationale per identitatem, et realem eius unionem cum illa differntia in illo terito, non autem per formalem inclusionem unius in alio, nam si in conceptu essentiae animalis includeretur rationale, non posset abstrahi ab illo, seu praescindi nec praecisione se tenente ex parte obiecti, ut ipsi concedunt neque ex parte actus, quia hoc ipso quod actus ille non repraesentaret rationalitatem, consequenter neque repraesentaret animal hominis, quia in eius ratione formali includitur rationalitas ex Adversariis, et per hoc etiam reiicitur prolixa, ac taediosa solutio Ovvied. ad idem argumentum, quae omnino coincidit cum responsione Arriagae.

294 Confirmatur totum argumentum cum sua replica, quia ratione distinctionis formalis inter animalitatem, et rationalitatem vertentis secundum Scotistas, aut saltem virtualis secundum Thomistas, potest unum ex illis esse obiective in intellectu absque eo, quod adsit alterum, ergo obiective praescindunt ab invicem, cum secundum esse obiectivum unum separetur ab alio. Respondet Hurtado ex Nominalibus cognitioni de animali ex parte hominis respondere in recto animal rationale, et omnia quae sunt idem realiter cum illis, ita ut ille actus nulli formalitati det denominationem cogniti immediate et formaliter, quin formaliter, et immediate eandem non det toti entitati eius obiecti, sic qua ratione animal terminat cognitionem illam, eadem eandem terminat rationale, Petreitas, et ceterae formatlitates, ita ut nulli ex illis conveniat carentia terminationis formalis, et immediatae; at vero cognitioni animalis respondent ex parte obliqui connotati sensiones, quae sunt causa obiectiva, ob quam cognitio illa totum obiectum denominat animal, quia penetrans sensiones esse effectus vitales eius obiecti cognoscit illud esse animal, quod penetrat ex effectibus, qui in solo reperiuntur animali; cognitio ergo de animale ex parte obiecti habet idem omnino in recto, nempe totum Petrum, ac cognitio de rationali, sed haec attingit in obliquo discursum, illa vero sensionem.

Sed facile reiicitur ex nostris principiis hec Nominalium doctrina, primo quia distinctio per connotata est extrinseca, et regulariter loquendo supponit aliquam priorem intrinsecam in connotante, quotiescumque enim aliquid distinguitur per ordinem ad diversa connotata, ex intrinseco suo habet quod respiciat illa connotata, ergo ex intrinseca sua natura habet, quod sit distinguibile in ordine ad diversa connotata, et consequenter secundum suum esse intrinsecum fundat aliquam distinctionem saltem rationis, ut constat ex dictis supra nu. 248. ergo in proposito ideo homo per animalitatem connotat sensiones, et per rationalitatem discursus, quia sunt formalitates alterius rationis, nam si essent omnino eiusdem rationis nulla posset asseri causa, cur potius per animalitatem connotentur sensiones, quam per rationalitatem, et cur per istam discursus potius, quam per illam. Deinde falsum est cognitionem de animale, et de rationali convenire omnino in obiecto directo, et solum differre in obliquo per connotationem sensionum, vel discursum, probatur assumptum, quia unum illorum in sensu formali negatur de altero, ita ut negatio cadat, nedum supra connotata in obliquo, sed etiam supra ipsas formalitates in recto, non solum enim ecidum sensiones non sunt descursus, sed dicitur etiam quod animalitas non est rationalitas; Praterea extrema illa fundant diversas habitudines, quia unum fundat rationem genericam, et aliud differentialem, unum est ratix unius proprietatis et aliud alterius, quae quidem omnino salvari non possunt, nisi extrema illa ex sua ratione intrincseca eicant formalitates diversas, et ab invicem praecisas vel ex natur rei, ut nos dicimus, vel saltem per opus intellectus dum fundamento in re, ut dicunt Thomistae; quod etiam an sufficiat, patebit disputatione octava, quaestione sexta, articulo secundo. Tum quia distinctio potime convincitur ex eo, quod unum extremum ex se habeat aliquid, quo alterum careat, at illa extrema ita se habent, ut secundum propriam formalitatem unum habeat aliquid, quo alterum careat, nam rationalitas v. gr. ex se habet quod sit propria unius speciei, animalitas vero, quod sit communis pluribus; et ut eorum utamur exemplis, animalitas secundum propriam rationem habet, quod connotet sensiones, et rationalitas discursus, necessario igitur distinctionem aliquam admittunt in propriis formalitatibus, si enim sunt omnino idem ex parte obiecti, plane quicquid connotabitur ab uno, connotabitur et ab alio, nec sufficiens ratio afferri potest, cur illa cognitio animalis sit potius cognitio illius obiecti in ordine ad operationes animalis, et cur explicet illud obiectum per vocem animal, potius, quam per vocem rationale, cum utrumque eodem modo attingatur. Respondet Ariag. cit. n. 45 causam illius efficientem esse imperfectam speciem illius obiecti desumptam ex operationibus communibus omnibus animantibus, causam vero intrinsecam, et formalem esse ipsam differentiam specificam cognitionis, quae ex se habet repraesentare obiectum cum hac potius claritate, quam cum alia. Contra, neutra causa sufficienter assignatur, non quidem efficiens, quid per Nominales eadem prorsus entis, et formalitas in homine est principium efficiens sensiones, et discursus, ergo non est maior ratio, cur species ex sensionibus desumpta pariat cognitionem animalis, ut sic, quam rationis, nec etiam bene assignatur causa formalis intrinseca, quia differentia specifica cognitionum sumi solet ex diversitate obiectorum ex 2. de Anim. 33. aut saltem ex aliqua differentia se tenente ex parte obiecti: qua in proposito assignari nequit; tam quia una cognitio dicitur clarior alia respectu eiusdem obiecti, quatenus plura, vel nimora praedicata illius manifestat, quorum singulas proprias important formalitates obiecto intrinsecas. Forte dices sensiones ideo potius in homine ducere in notitiam animalis, quam rationalis, quia sunt communies omnibus animalibus, non sic discursus. Contra, quia id alia de causa contingere nequit, nisi quia formalitas animalis de se commmunis est omnibus sentientibus, immo haec est ratio a priori, cur sentiones sint operationes ominbus sentientibus communes, non ita discursus, quia nimirum animalitas est communis omnibus animantibus, sed rationalitas est propria hominis.

a. 2: Argumenta non praescindentium diluuntur (§ 303-314) -- Seminarpapiere S. 16-26

303 Primo arguit Hurtado contra praecisiones obiectivas disp. 6. Met. sec. 4. subsec. 4.: ubi non est ratio per quam aliquid constituitur distinctum, non potest esse distinctum, quia distinctum est formaliter a distinctione, sicut album ab albedine, et ubi non est albedo, non potest esse formaliter album, sed distinctio rationis non est formaliter in obiecto, ergo illius effectus formalis non potest esse in obiecto, ergo esse distinctum non est formaliter in obiecto: atque ita non datur distinctio, seu praecisio ex parte obiecti, maior patet, probatur minor, omnis actus intellectus est in intellectu, sed distinctio est consideratio unius sine alio, quae formaliter in actu intellectus consistit, ergo distinctio rationis est in intellectu. Dices distinctionem, quae est formaliter in intellectu, communicare etiam obiectis suum effectum formalem scilicet esse distinctum, sicut cognitio est formaliter in intellectu, a qua tamen obiectum dicitur cognitum, formae enim intentionales extrinsece communicant obiectis formales suos effectus. Contra instat Hurtad. ergo illa distinctio non attingit duas formalitates distinctas in obiecto, nam obiectum ut adaequate distinguitur a cognitione, et quocumque actu intellectus, non habet formalitates distinctas. Et quod affertur de cognitionis effectu formali, est ad oppositum, quia cognitio denominat obiectum cognitum, sed non terminatur ad illud, ut cognitum, sed ut est a parte rei, tum quia sicut esse cognitum non dicit aliquid intrinsecum in obiecto, sed solum intellectui, ita etiam esse distinctum non dicet aliquid in obiecto, sed solum in intellectu.

Ovied. contr. 4. cit. punct. 8. quamvis sit eiusdem opinionis cum Hurtad. ait tamen hoc argumentum non urgere contra praescindentes; et sufficienter dilui per ipsammet solutionem inter arguendum allatam, et ad primam Hurtad. instantiam contra eam respondet in obiecto, ut distincto a cognitione, non esse plures formalitates pluralitate distincta a cognitione, hoc est non plures formalitates, quae antecedenter ad ipsam cognitionem sint plures, esse tamen rationem illam, quae per ipsam cognitionem dividitur seu partitur in plura non physice, sed intentionaliter. Et ad aliam instantiam de esse cognito inquit, quod sicut cognitio constituit obiectum cognitum, non quia terminetur ad cognitionem, sed quia terminatur ad obiectum, quod ex eo praecise, quod cognitio terminetur ad illud, constituitur cognitum, sic divisio, seu pluralitas intentionalis constituere potest obiectum plura formaliter, etiamsi obiectum antecedenter ad eam non sit plura, et cognitio illius, quae formaliter est divisio, non ad seipsam, sed tantum ad obiectum terminetur. At plane Ovied. sic respondendo concedit quicquid praetendit Hurtad. solum enim ipse contendit ex vi distinctionis ratiocinatae nullam poni distinctionem rationis in obiecto, quae sit subiective in ipso, et illi intrinseca, quia cum talis distinctio sit formaliter actus ipse intellectus, est subiective in intellectu ipso dumtaxat, nec potest obiectum ipsum denominare, et afficere, nisi terminative, et per extrinsecam denominationem, unde consequenter deducitur non dari praecisiones obiectivas ex vi distinctionis ratiocinatae, sed tantum formales in intellectu, cum ergo, haec omnia concedat Ovied. sane argumentum Hurtad. manet in toto suo robore. Sed et in alio etiam peccat ista solutia, quia male concedit argumento cognitionem esse formaliter ipsam distinctioinem, hoc enim, ut supradixi, falsum omnino est, quia formalis distinctio non est ipsa cognitio, sed ipsa negatio, per quam unum non est aliud, vel ipsa relatio media inter extrema, quae non sunt idem, unde cognitio non est ipsa formalis distinctio, sed effectiva distinctio, et sic quamvis effectiva distinctio sit formaliter in intellectu subiective, distinctio tamen formalis non est in ipso subiective, sed solum obiective, et in obiecto est formaliter per quasi inhaerentiam eo modo, quo inhaerentia entibus rationis convenire potest.

304 Resp. itaque argumentum in primis non probare contra praecisiones obiectivas, quas ponimus ex vi formalis distinctionis, quia cum ista distinctio antevertat omnino opus intellectus, nec formaliter, nec effective dependet ab ipsa cognitione, sed cognitio ipsam iam factam reperit, et innatam ex natura rei, inquantum vero tendit contra praecisiones obiectivas, quas dicimus fieri actualiter in obiecto ex vi distinctionis ratiocinatae, dicendum est antecedenter ad actum rectum, quo intellectus partitur idem obiectum in plures formalitates, praecedere in obiecto distinctionem virtualem, et fundamentalem, quae ad actum reducitur, et completur per ipsam cognitionem, et sicut quando erat virtualis dicebatur esse subiective in re, et in obiecto, sic etiam ratione talis fundamenti, postquam facta est actualis, dici debet esse subiective in re, et obiective solum in intellectu; verum est tamen per illum actum rectum non attingi formalitates illas, ut actualiter plures, immo potius per ipsum fiunt actualiter plures, sed hoc habetur solum ex vi actus reflexi, quo cognoscuntur illae formalitates, ut actualiter plures, et distinctae, ex vi autem actus recti cognoscuntur solum, ut virtualiter plures, et fundamentaliter distinctae, licet per ipsum fiant actualiter plures, et distinctae, eo modo quo discurrere solemus de formatione entis rationis, eiusque cognitione, per quam doctrinam facile diluunter quaecunque; obiicit Hurt. loc. cit. Dices ante actum reflexum vere habet obiectum pluralitatem rationum obiectivarum, nam terminat duos actus diversae rationis, quae diversitas in actibus oritur ex diversitate obiectiva. Respondet Amic. trac. 1. de distinc. qu. 15. dub. 8. ante actum reflexum esse in obiecto substantiam formalitatum, non tamen esse ibi formaliter pluralitatem, sed virtualiter, a qua virtuali pluralitate oritur in actibus pluratlias actualis. Haec solutio non satisfacit, nam per actum rectum effective dividitur obiectum intentionaliter in plures formalitates, et per ipsaum fiunt actualiter plures, ergo ante actum reflexum non solum est in obiecto substantia formalitatum, sed etiam sctualis ipsa pluralitas; quare concedendum est ante actum reflexum haberi in obiecto pluralitatem formalitatum in esse intentionali, adhuc tamen in eo signo priori non cognosci illam pluralitatem, sed tantum in posteriori signo per actum reflexum.

Sed instabis, sicut ex eo quod terminet cognitionem dicitur obiectum cognitum, ita ex eo quod terminat duas cognitiones, dicetur duplex ratio terminandi, sed cognitio denomnians se tenet ex parte intellectus, non obiecti, ergo duplex ratio terminandi se tenebit ex parte intellectus, ad consequenter pluralitas rationum, sed ubi est pluralitas ibi est distinctio, ergo distinctio se tenebit ex parte intellectus, non ex parte obiecti. Conf. quia illae cognitiones non terminantur ad obiecta distincta ex natura rei ante cognitionem, ut supponitur, ergo terminantur ad obiectum, ut habet pluratlitatem ex vi cognitionis, ergo ex hac habet duplicitatem, et pluralitatem, ergo prius pluralitas est in cognitionibus, et per denominationem ab illis obiectum dicitur habere pluralitatem.

Resp. Amic. cit. negando esse parem rationem, nam esse cognitum in obiecto est formaliter a cognitione, tanquam forma denominante, at esse terminum cognitionis, non habet formaliter a cognitione, sed ex se quatenus exercet actum potentiae terminativae, et intelligibilitatis, unde terminare duplicem cognitionem non se tenet ex parte intellectus, sed obiecti, et quia singulae cognitiones terminantur ad perfectionem obiecti (quae licet implicite dicat totam perfectionem obiecti, tamen secundum explicatam rationem una perfectio non continet aliam, qua non explicat illam) ideo duae illae cognitiones inter se realiter distinctae praebent fundamentum intellectui, ut possit tribuere illis perfectionibus obiecti, ut terminant duas cognitiones, distinctionem rationis quae distinctio se tenet ex parte obiecti, licet originem ducat a cognitione. At male rursus Amico illam doctrinam de terminatione cognitionis assumit ut universaliter veram, quasi obiectum semper de se habeat esse terminativum cognitionis independenter ab ea, quamvis enim id verum sit de obiecto motivo, ac primario terminativo, ut dictum est in Lib. de Anim. Non tamen verificatur de obiectis secundario tantum terminativis, sicut sunt entia rationis, nam in ente rationis posse concipi, vel posse cognitionem terminare non dicit intrinsecam denominationem, sed extrinsecam tantum, cum non prius habeat esse intelligibile, quam intellectum, et intantum dicatur posse concipi, quatenus potentia intellectiva valet illud effingere, ut dictum est in Log. disp. de ente rationis; in hoc autem quod addit perfectiones illas plures eiusdem obiecti distingui secundum explicitur, et implicitum, palam sibi contradicit, nam supra in eodem ar. 5. dub. 8. ab initio negat hanc distinctionem rationis ratiocinatae sumi ex implicito, et explicito conceptu, sed ex duplici conceptu explicito, quo scilicet repraesententur duae rationes formales obiectivae eiusdem rei, quod nos quae supra advertimus, quia distinctio penes implicitum, et explicitum facit distinctionem rationis ratiocinantis, non autem ratiocinatae. Falliter denique dum ait duas illas cognitiones inter se realiter distinctas praebere fundamentum intellectui, ut possit tribuere illis perfectionibus obiecti, ut terminant duas cognitiones, distinctionem rationis, quod enim praebet fundamentum ad sic distinguendas perfectiones illas, potius est virtualis distinctio praecedens in obiecto, et interdum connotatorum diversitas cum ea concurrens, ut supra explicatum est, immo et ipsa quoque cognitionum pluralitas actualis pendet a virtuali pluralitate obiecti, bene enim potest effectus secundum suum esse formale dependere a causa virtuali, ut calor est a calore virtuali lucis, et creaturae a Deo, ut virtualiter continente perfectiones illarum, quod et ipse dicebat Amic. ar. eodem n. 23. Quare potius ad illam instantiam dicendum obiectum antecedenter ad cognitionem habere virtualiter, quod possit plures terminare cognitiones sui inadaequatas secundum diversas formalitates, atque ideo duplex illa terminatio potius ex parte obiecti se tenebit, quam ex parte intellectus, quod si talis virtualitas, vel fundamentum distinctionis non praecederet in obiecto, plane teneret paritas in argumento assumpta.

Ad Conf. respondet Amic. esse quidem obiectum unum in re, sed duplex fundamentaliter, ut terminat, duplicem cognitionem, et duplex formaliter, dum intellectus negat unam rationem explicitam esse aliam explicite; neque ab illis duabus cognitionibus potest causari pluralitas, vel distinctio in obiecto actualis, quia per illas non cognoscitur pluralitas, vel distinctio formalitatum, illas non cognoscitur pluralitas, vel distinctio formalitatum, sed ipsarum substantia, et pluralitas, et distinctio, cum sint entia rationis, quae non existunt nisi obiectivi in intellectu, necessario cognosci debent formaliter per alium actum. Verum neque hoc bene dicitur, quamvis enim per illas duas cognitiones non cognoscatur pluralitas, et distinctio illarum formalitatum, sed tantum per actum reflexum, adhuc tamen illa pluralitas, et distinctio formalitatum per duplicem illam dognitionem causatur, et per illam attingitur pluralitas tantum, et distinctio virtualis, et fundamentalis; unde ad Conf. dicendum est illas cognitiones neque terminari ad obiecta distincta actualiter ex natura rei ante cognitionem, neque ad obiectum ,ut habet pluralitatem actualem ex vi cognitionis, sed ad obiectum, ut habet pluralitatem, et distinctionem virtualem ante ipsam cognitionem, atque ideo illa distinctio, et pluralitas nedum ex parte intellectus, sed etiam obiecti se tenebit.

305

q. 17: An per actus intuitivos fieri possit praecisio, seu distinctio rationis (§ 315-325)







---



DE ANIMA

DISPUTATIO 6: DE POTENTIIS ANIMAE RATIONALIS, ET PRIMO DE INTELLECTU AC EIUS ACTIBUS.



q. 1: At intellectus sit potentia immaterialis, et inorganica, ubi de conversione eius ad phantasmata (§ 1-12)

q. 2: An intellectus sit pure potentia passiva in ordine ad actum intelligendi, ubi de causis intellectionis. (§ 13-26)

a. 1: Intellectus active concurrit ad intellectionem (§ 14-17)

a. 2: Intellectus non est causa totalis, sed tantum partialis intellectionis esto magis principalis (§ 18-26)

q. 3: De intellectione, ac verbo mentis (§ 27-70)

a. 1: Intellectionis natura explicatur (§ 29-46)

Solvuntur Obiectiones (§ 39-46)

a. 2: Declaratur natura verbi mentalis, eiusque productio (§ 47-70)

Appendix: An in Beatis Visio Beatifica sit Verbum. (§ 60-70)

q. 4: De necessitate specierum intelligibilium ad actum intelligendi, ubi de memoria intellectiva (§ 71-116)

a. 1: Necessariae sunt species intelligibiles, ad cognitionem abstractivam. (§ 73-105)

Solvuntur Obiectiones (§ 83-94)

Appendix: De speciebus intelligibilibus (§ 95-105)

a. 2: Ad cognitionem intuitivam non est necessaria species intelligibilis (§ 106-116)

§ 112 an saltim species generum abstrahere possit

q. 5: De causa efficiente specierum intelligibilium, ubi de intellectu agente, et possibili. (§ 117-159)

a. 1: Necessarius est intellectus agens ad species intelligibiles producendas cum phantasmate. (§ 118-129)

§ 124: species generis / species speciei

a. 2: Explicatur natura intellectus agentis, et possibilis, ac eorundem distinctio (§130-146)

130 Statuta necessitate intellectus agentis species producentis, ac possibilis eas recipientis, nunc utriusque natura, ac essentia est andaganda per brevem resolutionem dubiorum omnium, quae in hac materia contingere solent in schola Paripatetica.

Primo itaque dubitatur, de intellectu agente, an sit principium quoddam internum animae nostrae, , an potius externum, et separatum; Alexander p. et 2. de An. docuit esse ipsum Deum in hoc Platonem imitatus, qui rerum species asseruerat fuisse animae nostrae inditas, sequuntur Alexandraei communiter, et inter Recentiores Zabarel. lib de mente agente; alii vero eandem opinionem amplexate sunt, sed dixerunt hoc agens separatum non esse Deum, sed aliam intelligentiam inferiorem, ita Avicen. lib. 6. natural. tract. 5. c. 5. et 9. Met. c. 4 Algazel lib. 2 de Anim. tr. 5 cap. 2. Averr. lib de beatit. cap. 5 et in epit. Metaph. tract. 4 et 3. de Anim. digress. in tex. 5 et alii antiquiores Graeci, et Arabes, licet Cottunius disp. 9 de triplici statu animae rationalis sect. 7 pluribus ostendat, nec Platonem, nec Theophrastum, nec Themistium, nec Simplicium, aut ullum ex Philosophis Graecis constituisse intellectum agentem, vel possibile aliquod extrinsecum ab anima rationali, , et substantiam aliquam separatam; Fundatur autem haec sententia in ea ratione, quod non videatur in eadem animae substantia principium agendi, et patiendi intrinsece coniungi posse, cum igitur in anima species recipiantur, necesse est principium, et agens, a quo imprimuntur, esse extrinsecum, et separatum; sed praesetim quoque innititur, manifestis Arist. testimoniis, nam 3. de Anim. 19 vocat intellectum## agentem immixtum, separatum, et impartibilem, et secundum substantiam actionem, et text. 20 ait esse semper intelligentem, et in actu, et esse id, quod est, idest quod est actus purus, et ipsamet entitas; certum autemest haec praedicata animae nostrae non convenire, sed menti abiunctae a materia, et praesetim primae; comparat etiam ibi intellectum agentem ad possibilem, sicut ars comparatur ad materiam, et lumen ad colores, nunquam autem ars, et materia, lumen, et color sunt eiusdem naturae, Scotus ipse qu. 13. de Anim. arguens pro hac opinione inquit, ipsi consonare Sacram Scripturam, quae ponit Deum ipsum esse illud lumen, quod ponit Arist. intellectum agentem, unde . 10## p. ipse est, qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, et in Psalm. signatum est super nos lumen vultus tui, etc. et argumenta, quae in capite quaest. pro hac opinione adducit, non dissoluit, per hoc innuens, aut hanc opinionem esse probabilem, aut saltim nihil esse certum de intentionie Philosophi, in quo posuerit intellectum agentem, ut ibi notat Cavell.

131 Opposita tamen sententia



a. 3: Utriusque intellectus munera assignantur, et officia. (§ 147-159)

q. 6: De obiecti nostri intellectus (§ 160-201)

a. 1: Constituitur obiectum adaequatum intellectus nostri ex natura potentiae (§ 161-178)

§ 165: obiectum motivum / terminativum

a. 2: Assignatur obiectum intellectus nostri pro statu isto, unde varia quaesita resolvuntur de cognoscibilis a nobis (§ 179-201)

q. 7: De cognitione universalis, et singularis (§ 202-235)

a. 1: Resolutio quaesiti quoad cognitionem singularis (§ 203-225)

a. 2: Resolutio quaesiti quoad cognitionem universalis (§ 226-235)

228 Dicendum est utrumque defendi posse, probabilius tamen esse, quod universale cognoscatur per speciem ipsam singularis, quod ostenditur hac evidenti ratione, sicut se habet singulare ad universale in essendo, ita repraesentativa ipsorum, quae sunt species illa obiecta repraesentantes, se habent in repraesentando, sed singulare continet universale essentialiter, et inferius omnes gradus superiores, ergo repraesentativum singularis formaliter erit quoque virtualiter repraesentativum universalis. Conf. quia species singularis illud quoad omnia praedicata sua magis, et minus universalia, unde si species Petri repraesentat hunc hominem, consequenter repraesentat etiam hominem simpliciter, animal, etc. et species albedinis non modo intellectui eius quidditatem specificam repraesentat, sed etiam quidditatem coloris, et qualitatis usque ad praedicata transcendentia, cum omnes istae rationes quidditatem albedinis formaliter constituant. Neque dicas universale, seu naturam communem in singulari esse determinatam, et indifferentiam, quae ei de se convenit, amisisse. Hoc enim falsum est, quia ut docet Scotus 2.d.3.quaest. p. natura etiam in singulari suam indifferentiam, et communitatem intrinsece illibatam retinet, et non nisi extrinsece, et per accidens attingitur a differentia contrahente, et singularizatur. Rursus si universale cognoscitur per propriam speciem, idem erit de omnibus gradibus superioribus usque ad transcendentes, at transcendentia proprias species habere non videntur, quia sunt imperfectiora relationibus, quae nullo pacto proprias habent species.

q. 8: An primo cognoscatur singulare, vel universale, et inter universalia, an magis, vel minus, universale (§ 236- )