Home

Francisco Suárez, Disputationes Metaphysicae



Letzte Aktualisierung: 3. Sept. 2015 – Dank an Dr. Shane Duarte, der die gesamte Disputation im Rahmen einer Übersetzung in Englische sehr genau gelesen und im Zweifelsfall auch andere Editionen (z.B. die von 1597) hinzugezogen hat. Durch seine Hinweise ist die vorliegende Digitalisierung jetzt zuverlässiger als die Vivès-Ausgabe. Details sind in den Fußnoten vermerkt.



DISPUTATIO II

DE RATIONE ESSENTIALI SEU CONCEPTU ENTIS

Ordo ratioque doctrinae in hoc opere servanda.— His suppositis quae de obiecto seu subiecto huius scientiae tradidimus, necessarium imprimis est eius propriam et adaequatam rationem, ac deinde proprietates eius et causas exponere, et haec erit prior principalis pars huius operis. In posteriori praecipuam eius partitionem proponemus, atque ita res omnes quae sub ente continentur, et illius rationem includunt, ut sub obiectiva ratione huius scientiae cadunt, et a materia in suo esse abstrahunt, quantum ratione naturali attingi possunt, investigabimus et explanabimus. Ut enim maiori compendio ac brevitate utamur, et convenienti methodo universa tractemus, a textus aristotelici prolixa explicatione abstinendum duximus, resque ipsas, in quibus haec sapientia versatur, eo doctrinae ordine ac dicendi ratione quae ipsis magis consentanea sit, contemplari. Nam, quod spectat ad Philosophi textum in his Metaphysicae libris, nonnullae partes eius parum habent utilitatis, vel quod varias quaestiones ac dubitationes proponat, easque insolutas relinquat, ut in toto tertio libro, vel quod in antiquorum placitis referendis et refutandis immoretur, ut ex primo fere libro, et ex magna parte aliorum constare facile potest, vel denique quod eadem quae in prioribus libris dicta fuerant, vel repetat, vel in summam redigat, ut patet ex libro XI, et aliis. Quae vero utilia sunt, scituque digna et necessaria, insudarunt satis in eis explicandis, prout in littera Aristotelis continentur, varii expositores graeci, arabes et latini, ex quibus nos praecipue utemur Alexandri Aphrodisaei, Averrois, et maxime omnium divi Thomae expositione. Rerum vero ipsarum examinationem in sequentibus disputationibus trademus, simulque curabimus Aristotelis mentem ac sensum, et singula testimonia, in quibus fere quaestiones omnes fundari solent, accuratius declarare. Ut vero Aristotelis studiosis omni ex parte satisfaciamus, in fine1 huius operis indicem quaestionum omnium quae circa textum Aristotelis, et servato eius ordine, tractari solent, vel nobis occurrerunt, posuimus, et loca in quibus nos eas disputamus, designavimus. Quod si fortasse sententiae aliquae Aristotelis, quarum cognitio ad alias scientias utilis est, in his libris occurrant, quae in nostris disputationibus, servato doctrinae ordine quem instituimus, tractari non possint, in eodem indice breves circa textum Aristotelis annotationes tradimus, in quibus, quidquid in disputationibus tactum non est, et aliquid difficultatis vel utilitatis habet, declaramus. In praesenti ergo disputatione explicanda nobis est quaestio, quid sit ens in quantum ens; nam, quod ens sit, ita per se notum est, ut nulla declaratione indigeat. Post quaestionem autem an est, quaestio quid res sit est prima omnium, quam in initio cuiuscumque scientiae de subiecto eius praesupponi aut declarare necesse est. Haec autem scientia, cum sit omnium naturalium prima atque suprema, non potest ab alia sumere vel probatam vel declaratam subiecti sui rationem et quidditatem, et ideo ipsam statim in initio tradere et declarare oportet.



SECTIO PRIMA

UTRUM ENS IN QUANTUM ENS HABEAT IN MENTE NOSTRA UNUM CONCEPTUM FORMALEM OMNIBUS ENTIBUS COMMUNEM

1. Conceptus formalis et obiectivus quid sint, et in quo differant.— Supponenda imprimis est vulgaris distinctio conceptus formalis et obiectivi; conceptus formalis dicitur actus ipse, seu (quod idem est) verbum quo intellectus rem aliquam seu communem rationem concipit; qui dicitur conceptus, quia est veluti proles mentis; formalis autem appellatur, vel quia est ultima forma mentis, vel quia formaliter repraesentat menti rem cognitam, vel quia revera est intrinsecus et formalis terminus conceptionis mentalis, in quo differt a conceptu obiectivo, ut ita dicam. Conceptus obiectivus dicitur res illa, vel ratio, quae proprie et immediate per conceptum formalem cognoscitur seu repraesentatur; ut, verbi gratia, cum hominem concipimus, ille actus, quem in mente efficimus ad concipiendum hominem, vocatur conceptus formalis; homo autem cognitus et repraesentatus illo actu dicitur conceptus obiectivus, conceptus quidem per denominationem extrinsecam a conceptu formali, per quem obiectum eius concipi dicitur, et ideo recte dicitur obiectivus, quia non est conceptus ut forma intrinsece terminans conceptionem, sed ut obiectum et materia circa quam versatur formalis conceptio, et ad quam mentis acies directe tendit, propter quod ab aliquibus, ex Averroe, intentio intellecta appellatur; et ab aliis dicitur ratio obiectiva. Unde colligitur differentia inter conceptum formalem et obiectivum, quod formalis semper est vera ac positiva res et in creaturis qualitas menti inhaerens, obiectivus vero non semper est vera res positiva; concipimus enim interdum privationes et alia, quae vocantur entia rationis, quia solum habent esse obiective in intellectu. Item conceptus formalis semper est res singularis et individua, quia est res producta per intellectum, eique inhaerens; conceptus autem obiectivus interdum quidem esse potest res singularis et individua, quatenus menti obiici potest, et per actum formalem concipi, saepe vero est res universalis vel confusa et communis, ut est homo, substantia, et similia. In hac ergo disputatione praecipue intendimus explicare conceptum obiectivum entis ut sic, secundum totam abstractionem suam, secundum quam diximus esse metaphysicae obiectum; quia vero est valde difficilis, multumque pendens ex conceptione nostra, initium sumimus a conceptu formali, qui, ut nobis videtur, notior esse potest.

Variae sententiae referuntur

2. Prima sententia absolute negat dari unum conceptum formalem entis, qui revera sit in se unus et praecisus ac distinctus ab aliis conceptibus particularium entium. Ita sentit Caietan., opusc. De Analog. nomin., c. 4 et 6. Licet enim obscure loquatur, et distinguat de conceptu perfecto vel imperfecto, tamen illa distinctio coincidit cum alia Fonsecae statim tractanda; unde, si attente legatur, hoc revera sentit; eumque veritatem attigisse, aut proprius ad illam accessisse, dixit Fonseca, IV Metaph., c. 2, q. 2, sect. 3. Fundamentum est, quia alias ens esset univocum, et non analogum, quod infra videbimus esse falsum. Sequela probatur, quia univoca sunt quorum nomen est commune. Ratio vero substantiae nomini accommodata est eadem, teste Aristotele, initio Praedicament.; sed omnibus entibus commune est nomen entis; ergo vel ratio nominis est una et eadem, et sic ens erit univocum, vel non est una, et sic nec conceptus formalis entis poterit esse unus, quia conceptus formalis habet suam unitatem ex aliqua una re vel ratione concepta, quam adaequate respicit. Unde, si ille conceptus est etiam voci seu nomini entis adaequatus, non potest magis esse unus quam sit una ratio entis illo nomine significata.

3. Secunda opinio, quae potius est praecedentis explicatio, est Ferrar., I cont. Gent., c. 34, qui distinguit duplicem conceptum: unum appellat quid nominis, alium quid rei; priorem dicit posse esse unum in conceptu entis, posteriorem vero minime; utrumque vero fundat in analogia entis. Et explicatur in hunc modum ex communi ratione analogorum; dupliciter enim concipi possunt: uno modo, proprio conceptu reali significato per nomen, et hoc modo, quatenus analoga sunt, non habent unum conceptum realem, sed plures, ut patet, tam in analogis proportionalitatis quam proportionis seu attributionis; nam si, audito hoc nomine, ridens, proprius conceptus rei significatae formetur, non unus, sed duplex conceptus formatur: unus hominis, qui proprie ac formaliter ridens est; alius bruti, quod solum per quamdam proportionalitatem sic appellatur. Quod si non uterque horum conceptuum, sed alter tantum formatur, non concipitur illa vox secundum totam analogiam seu communem significationem ad res illas, sed vel solum prout univoca est respectu hominum, vel solum prout translata est, et metaphorice brutum significat. Et simile est in analogis attributionis, verbi gratia, sanum; nam si proprius rei significatae conceptus formetur, non est unus, sed multiplex: unus animalis, quod formaliter et proprie sanum est; alii aliarum rerum, quae per varias habitudines seu denominationes a sanitate animalis extrinsecus sanae appellantur. In utroque autem ex his analogis potest unus conceptus valde confusus formari, qui magis est de vocis significatione quam de aliqua re, ut si, audito nomine sani, concipias quod habet ordinem ad sanitatem. Sic igitur in praesenti, audito nomine entis, potest formari conceptus confusus, comprehendens quidquid habet esse vel habitudinem ad esse: sed hic tantum est conceptus quid nominis; tamen, si revera concipiantur res illo nomine significatae, non formatur unus conceptus, sed plures.

4. Sententia Fonsecae huic proxima.— Nec multum ab hac sententia differt Fonseca supra distinguens triplicem conceptum entis, scilicet, distinctum, confusum et medium, id est, partim confusum, partim distinctum. Distinctus est, qui determinate et expresse repraesentat omnes entitates simplices, quas ens immediate significat, et hic non est unus, sed plures. Confusus est qui repraesentat omnia confuse et indeterminate, et hic est unus. Medius vero qui partim confusus, partim distinctus est, qui determinate repraesentat unam naturam, verbi gratia, substantiam, caeteras vero, scilicet, quantitatem, qualitatem, etc., implicite et indeterminate, quatenus omnes cum substantia proportione quadam conveniunt, et hic etiam unus esse dicitur.

5. Tot distinctionum diversitatem obesse potius quam prodesse claritati.— Sed huiusmodi distinctiones mihi videntur sine causa multiplicari, remque potius confundere quam explicare. Nam de conceptu formali entis loqui debemus, non iuxta id quod de rebus omnibus, quae sub hac voce comprehenduntur, cognosci et comprehendi potest, prout in se sunt, sed prout hac voce significantur; alioqui non erit sermo de conceptu entis in quantum ens, sed de conceptu rerum omnium tum existentium, tum etiam possibilium, quatenus tales sunt, et inter se distinguuntur, quomodo a nemine possunt uno conceptu formali distincte concipi, nisi a solo Deo, ut recte idem auctor notavit. Hoc autem sensu etiam conceptus substantiae aut viventis, si illo modo sit explicitus et distinctus, erit tantum ille quo omnes substantiae vel viventia omnia, quatenus sunt, distincte concipiantur, quomodo solus etiam Deus poterit habere eorum formalem conceptum distinctum substantiae, viventis, etc.

6. Dices, substantiam, vivens et similia nomina, non significare immediate has vel illas naturas substantiales aut viventes, sed rationem substantiae, viventis, etc., et ideo ad formandum conceptum distinctum respondentem significato talis vocis, non esse necessarium ad particulares naturas descendere; secus vero esse de ente, quia immediate significat entitates, saltem simplices, id est, non compositas ex natura communi et differentia contrahente. Sed hoc revera falsum est, ut fusius constabit ex sectione sequenti, et nunc breviter patet ex communi modo concipiendi. Quis enim dicat ens immediate significare Deum ut Deus est, etiam si Deus simplicissimus sit, et non compositus ex natura communi et differentia contrahente? Denique idem interrogari potest de substantia, accidente, et aliis generibus vel conceptibus simplicibus. Item, cur magis dicetur ens significare immediate entitates simplices, quam compositas ex natura communi et differentia contrahente, ut est animal, habitus, etc.? Nam ens ut sic generatim omnia sub se comprehendit, et sicut in conceptu substantiae vel qualitatis nihil includitur quod non sit ens, ita neque in conceptu animalis vel habitus. Quod autem conceptus compositus possit resolvi in plures, quorum neuter alterum includat, non autem conceptus simplex, parum refert ad mediatam vel immediatam significationem. Quis enim credat ens immediate significare rationale, et non hominem, quia rationale dicit simplicem conceptum, et homo compositum? Itaque, sistendo proprie ac praecise in conceptu formali entis ut sic, non pertinet ad ipsum ut per eum concipiantur distincte particularia entia secundum proprias et determinatas rationes; ideoque conceptus entis ut sic, si in eo sistatur, semper est confusus respectu particularium entium, ut talia sunt. Et ideo D. Thomas, I, q. 14, a. 6, dicit quod si Deus tantum cognosceret alia a se, in quantum sunt entia, tantum cognosceret in communi, confuse et imperfecte; unde concludit non tantum ea cognoscere secundum quod communicant in ratione entis, sed etiam secundum quod unum ab alio distinguitur; sentit ergo conceptum entis ut sic, praecise in eo sistendo, semper esse confusum respectu cuiuscumque determinatae rationis entis, prout in se talis est et ab aliis distinguitur, sive composita sit, sive simplex.

7. Modus loquendi aliorum non probatur.— Quapropter etiam illud membrum de conceptu partim confuso, partim distincto, est supervacaneum ad rem praesentem explicandam. Primo quidem, quia conceptus substantiae improprie dicitur implicite vel confuse esse conceptus accidentis, et in universum conceptus proprius primi analogati impropriissime dicitur esse confusus conceptus caeterorum analogatorum, quae secundaria sunt, quamvis multi ita loquantur dicentes, sicut idem nomen, licet immediate significet primum analogatum, secundario significat caetera, ita conceptum formalem primi analogati confuse repraesentare caetera, quatenus illi primo similia sunt vel proportionalia; nam quod repraesentat distincte aliquid, consequenter videtur repraesentare, saltem confuse, alia illi similia. Sed hoc quamvis sit parvi momenti, et fortasse de modo loquendi, mihi non probatur, quia huiusmodi conceptus proprius et distinctus primi analogati tantum est unus, et formaliter tantum repraesentat ipsum primum analogatum; in quo non recte cum nomine comparatur, quia nomen significat per impositionem tantum, et ideo idem nomen, quod primario ac proprie unum significat, potest per translationem imponi ad alia secundario significanda; conceptus autem rei tantum naturaliter repraesentat rem ipsam, et ideo si est proprius et adaequatus conceptus primi analogati secundum propriam rationem eius, non potest repraesentare reliqua; unde nec per se facit illa cognoscere, sed ad summum esse potest veluti origo, seu occasio, ut alia concipiantur et denominentur secundum aliquam proportionem vel habitudinem ad primum analogatum; quod non est satis ut conceptus specialis et proprius primi analogati dicatur implicitus vel confusus reliquorum. Deinde interrogo, an ille conceptus primi analogati sit idem omnino cum conceptu qui respondet proprio nomini eiusdem rei seu naturae, verbi gratia, substantiae, an vero sit diversus. Hoc posterius dici non potest, quia, si uterque est proprius conceptus substantiae, intelligi non potest in quo sit diversitas, ut alter dicatur repraesentare accidentia, et non alius. Si vero dicatur prius, ergo non magis potest ille conceptus dici repraesentare accidentia, quam conceptus proprius hominis alia animalia; immo minus id dici poterit, cum sit minor similitudo. Item, quia alioqui dicendum esset substantiam habere unum conceptum formalem aliquo modo communem substantiae et accidenti, quod revera impropriissimum est, et in rigore falsum, quia licet accidens dicat habitudinem ad substantiam, tamen conceptus substantiae nullo modo repraesentat illam habitudinem, sed solum terminum eius, et illum non formaliter sub ratione termini, sed secundum absolutam rationem suam; ergo hoc non satis est ut ille conceptus dicatur implicitus vel confusus conceptus accidentis. Atque idem considerari facile potest in caeteris analogatis seu conceptibus eorum; nam conceptus formalis hominis ridentis ut sic, nullo modo est conceptus confusus prati, nec conceptus proprius animalis sani est conceptus medicinae, et sic de aliis. Et ratio est, quia id quod fundat huiusmodi analogiam, vel est aliqua realis convenientia seu similitudo inter analogata, ut de ente infra dicemus, et illa non repraesentatur per conceptum proprium alicuius analogati; vel non est propria similitudo, sed solum proportio quaedam vel attributio, et haec etiam non satis est ut conceptus proprius unius analogati, ut tale est, repraesentet aliquo modo reliqua, sed solum formam illam, per ordinem ad quam reliqua talia denominantur, quae absolute et prout in se talis est, et non cum habitudine ad reliqua, per talem conceptum repraesentatur.

8. Addo ulterius: quidquid sit de hoc loquendi modo, quod determinatus conceptus substantiae dicatur confusus reliquorum generum entium, seu accidentium, tamen adhuc ille dici non potest conceptus formalis entis ut sic, tum quia ille est proprius conceptus formalis substantiae, ut substantia est, conceptus autem proprius entis esse debet diversus a conceptu substantiae, quandoquidem ens recte dividitur in substantiam et accidens; tum etiam quia ens non significat immediate substantiam, ut infra ostendam; ergo nec immediate exprimit proprium formalem conceptum substantiae. Relinquitur ergo conceptum formalem entis ut sic, comparatum ad determinata entia ut talia sunt, semper esse conceptum confusum et indistinctum in repraesentando hoc vel illud ens. Dico autem respectu particularium entium, ut talia sunt, quia respectu eius obiecti quod immediate et proprie repraesentat (quodcumque illud sit), dici potest et revera est proprius et distinctus conceptus, sicut idem conceptus animalis, qui respectu hominis est confusus, respectu animalis ut sic est proprius et distinctus, quamvis sub hac eadem comparatione idem conceptus simplex soleat dici confusus respectu illius conceptus compositi quo animal per suam definitionem concipitur. Atque simili modo potest, vel in diversis hominibus vel in uno diversis temporibus, unus conceptus entis esse distinctior alio, et e contrario unus potest vocari confusus respectu alterius distinctioris, quatenus contingit ipsammet rationem seu quidditatem entis ut sic magis vel minus perfecte cognosci, quae distinctio conceptuum formalium nihil ad propositum refert, quia magis est ex parte concipientis, et ex perfecto vel imperfecto lumine, vel modo concipiendi, quam ex habitudine ad obiectum, quam hic praecipue consideramus.

Vera sententia.

9. His ergo distinctionibus praetermissis, dicendum est conceptum formalem proprium et adaequatum entis ut sic esse unum, re et ratione praecisum ab aliis conceptibus formalibus aliarum rerum et obiectorum. Haec est communis sententia, ut fatetur Fonseca supra; tenet eam Scotus et omnes eius discipuli, ut videbimus sectione sequenti; Capreol., In I, dist. 2, q. 1, concl. 1 et 9, et in responsionibus ad argum. contra illas; et Caiet., de Ente et essent., c. 1, q. 2, qui citat D. Thomam, q. 7 de Pot., a. 5 et 6; Sonc., in IV Metaph., q. 1; Iavell., q. 1; Flandria, q. 2, a. 6; Hervaeus, Quodl. II, q. 7; Soto, in Praedicam., c. 4, q. 1; et plane colligitur ex D. Thoma, locis citandis sectione sequenti. Et probatur primo experientia; audito enim nomine entis, experimur mentem nostram non distrahi neque dividi in plures conceptus, sed colligi potius ad unum, sicut cum concipit hominem, animal, et similia. Secundo, quia ut Aristoteles dixit, I de Interpret., per voces exprimimus nostros formales conceptus; sed vox ens non solum materialiter est una, sed etiam unam habet significationem ex primaeva impositione sua, ex vi cuius non significat immediate naturam aliquam sub determinata et propria ratione, sub qua ab aliis distinguitur. Unde nec significat plura ut plura sunt, quia non significat illa secundum quod inter se differunt, sed potius ut inter se conveniunt, vel similia sunt; ergo signum est huic voci respondere etiam in mente unum conceptum formalem, quo immediate et adaequate concipitur quod per hanc vocem significatur. Vel potius e contrario hoc signo colligimus, ex tali modo concipiendi res uno conceptu, talis nominis impositionem processisse. Tertio, argumentari possumus ex conceptu existentiae; videtur enim per se evidens, dari unum conceptum formalem existentiae ut sic, quia, quoties hoc modo de existentia loquimur et disputamus tamquam de uno actu, revera non formamus plures conceptus, sed unum; ergo etiam conceptus formalis existentiae ut sic unus est, quia, sicut concipitur abstractum per modum unius, ita et concretum ut sic praecise constitutum; ergo similiter enti ut sic unus conceptus formalis respondet; nam ens vel est idem quod existens, vel, si sumatur ut aptitudine existens, conceptus eius habet eamdem rationem unitatis. Hinc etiam conceptus entis, non solum unus, sed etiam simplicissimus dici solet, ita ut ad eum fiat ultima resolutio caeterorum; per alios enim conceptus concipimus tale vel tale ens; per hunc autem praescindimus omnem compositionem et determinationem, unde hic conceptus dici etiam solet ex se esse primus qui ab homine formatur, quia, caeteris paribus, facilius de quacumque re concipi potest, quae omnia tradit D. Thomas, q. 1 de Verit., a. 1, et q. 21, a. 1; et Avicen., II Metaph. Quapropter de unitate huius conceptus communissimi et confusi fere nullus est qui dubitet; ostendimus autem nullum alium posse vere ac proprie dici conceptum entis ut sic, qui non sit confusus respectu particularium entium, ut talia sunt. Tandem, si conceptus formalis entis non est unus, erunt ergo plures; quot ergo erunt? Non est maior ratio de duobus quam de tribus, vel quolibet alio numero; quia, si multiplicantur hi conceptus, necesse est multiplicari iuxta aliquam diversitatem rerum vel entitatum sub latitudine entis comprehensarum; hae autem entitates in infinitum possunt multiplicari, et secundum proprias rationes distingui, et si semel ponitur conceptum vel conceptus entis ut sic repraesentare determinatas naturas entis, etiam ut distinctas, non est ulla ratio cur sistendum sit in duabus potius quam in tribus vel quatuor, etc., ut evidentius constabit ex his quae sectione sequenti dicemus de conceptu obiectivo; nam, licet formalis, quatenus a nobis et in nobis fit, videatur esse posse experientia notior, tamen exacta cognitio unitatis eius multum pendet ex unitate obiecti, a quo solent actus suam unitatem et distinctionem sumere.

10. Ex quo intelligitur primo quo sensu quave ratione hic conceptus formalis dicatur secundum rem ipsam praecisus ab aliis conceptibus, scilicet, quia a parte rei est realiter distinctus a conceptu substantiae ut sic, accidentis, qualitatis, et caeteris similibus; loquimur enim in intellectu humano, qui dum ea etiam quae in re distincta non sunt, mente dividit, in seipso conceptus partitur, conceptus realiter distinctos formando eiusdem rei secundum diversam praecisionem vel abstractionem rei conceptae, quomodo conceptus formales iustitiae et misericordiae divinae in nobis sunt realiter praecisi seu distincti, quamvis misericordia et iustitia in se non distinguantur. Sic igitur conceptus entis ut sic, cum in repraesentando praescindat a propria ratione substantiae ut sic, accidentis, et omnium aliarum, necesse est ut in se sit realiter praecisus et distinctus a conceptibus propriis talium rationum vel naturarum ut tales sunt, et hoc etiam facile omnes fatentur.

11. Secundo colligitur ex dictis hunc formalem conceptum entis, sicut in se est unus secundum rem, ita etiam secundum rationem formalem suam, et secundum eam etiam esse ratione praecisum a conceptibus formalibus particularium rationum. Patet primo, quia hic conceptus in se est simplicissimus, sicut obiective, ita etiam formaliter; ergo in se habet unam simplicem rationem formalem adaequatam; ergo secundum eam praescinditur ab aliis conceptibus formalibus. Secundo, quia, sicut mens nostra, praescindendo ea quae in re non distinguuntur, in seipsa realiter distinguit conceptus formales suos, ita e converso, confundendo et coniungendo ea quae in re distinguuntur, quatenus in se similia sunt, unit conceptum suum, formando illum re et ratione formali unum; hoc autem modo concipiuntur entia hoc formali conceptu entis; sumit enim mens illa omnia solum ut inter se similia in ratione essendi, et ut sic format unam imaginem unica repraesentatione formali repraesentantem id quod est, quae imago est ipse conceptus formalis; est ergo ille conceptus simpliciter unus re et ratione formali, et secundum eam praecisus ab his conceptibus qui distinctius repraesentant particularia entia seu rationes eorum.

12. Formalis conceptus entis ut sic non multiplicatur secundum multitudinem obiectorum particularium.— Tertio sequitur hunc conceptum formalem entis non solum esse unum, sed etiam non posse esse plures secundum habitudinem ad obiecta magis determinata, seu distinctius concepta ex parte obiectorum. Possunt quidem hi conceptus formales multiplicari, vel secundum numerum in diversis subiectis, vel in eodem diversis temporibus, forte etiam secundum speciem ex parte concipientis altiori modo vel cum maiori claritate et distinctiori apprehensione ipsius rationis formalis entis ut sic (quamvis fortasse tota haec distinctio sit solum secundum magis et minus intra eamdem speciem, maxime sistendo in conceptibus qui ab homine naturaliter formari possunt); at vero ex maiori vel minori determinatione obiecti non potest conceptus entis, ut sic, multiplicari; quia, ut ostensum est, hoc ipso quod non sistitur in communi conceptione entis ut sic, sed descenditur ad hoc et illud ens, ut talia sunt, licet multiplicentur conceptus formales, non tamen conceptus entis ut sic, sed adiungendo conceptum substantiae, vel accidentis, etc.

13. Hic conceptus non est tantum nominis, sed etiam rei.— Quarto colligitur ex dictis, falso vocari hunc conceptum tantum nominis, et non rei significatae nomine entis, et secundum eam rationem qua per illud significatur. Primo, quia, ut dixi, hic conceptus prior est voce et impositione eius ad res tali modo significandas. Nam, licet quoad nos conceptus saepe formentur mediis vocibus, tamen secundum se et simpliciter, prior est conceptus, qui ex se parit vocem qua exprimitur, et est origo impositionis eius; ergo talis conceptus est simpliciter et absolute conceptus rei secundum se, et non tantum in ordine ad significationem vocis, ut hac ratione dicatur conceptus nominis, seu quid nominis. Secundo, quia hic conceptus est per modum cuiusdam simplicis imaginis naturaliter repraesentantis id quod per vocem ad placitum significatur; sed in hoc tantum consistit quod sit conceptus rei, quamquam, quia conceptus ille simplicissimus est, et ideo obiectum eius non potest propria definitione declarari, ad illud explicandum uti solemus descriptionibus, quae solum videntur nominis significationem distinctius declarare; et hoc modo potest in bono sensu dici conceptus ille esse quid nominis, dummodo non excludatur quin ille sit proprius et adaequatus conceptus rei immediate significatae per illam vocem.

14. Quorum analogorum detur una ratio communis.— Fundamentum primae sententiae (nam de secunda iam satis dictum est) tangit materiam de analogia entis infra tractandam, et pendet etiam ex dicendis de conceptu obiectivo, nam multi existimant unitatem conceptus formalis non repugnare analogiae, sed unitatem conceptus obiectivi, de qua re postea. Nunc breviter dicitur ex D. Thoma, In I, dist. 19, q. 5, a. 2, ad 1, inter analoga attributionis quaedam esse quae significant formam, quae intrinsece tantum est in principali analogato, in aliis vero solum per habitudinem vel denominationem extrinsecam, ut sanum et similia, et his repugnat unitas conceptus formalis; quia analogata non habent inter se propriam similitudinem et convenientiam. Alia vero esse quae significant formam seu naturam intrinsece inventam in omnibus analogatis; et huiusmodi est ens, ut infra videbimus, nam accidentia non sunt entia per extrinsecam2 denominationem, sed per intrinsecam naturam seu rationem entis, quam participant; et in huiusmodi analogis non est inconveniens dari unum conceptum formalem simpliciter et absolute in se unum re et ratione formali adaequata; in quo autem eius analogia consistat, infra explicabitur.



SECTIO II

UTRUM ENS HABEAT UNUM CONCEPTUM SEU RATIONEM FORMALEM OBIECTIVAM

1. Ratio dubitandi prima.— Ratio dubitandi duplex est. Prima tacta est sectione praecedenti, fundaturque in analogia entis, quia, si conceptus eius obiectivus est unus, vel unitate univocationis, et sic tollitur analogia, vel unitate tantum analoga, et sic vel revera non est unus, vel est repugnantia in terminis, quia analogia intrinsece includit, vel plures rationes habentes tantum inter se proportionem, vel plures habitudines ad unam formam, ratione quarum conceptus obiectivus nominis analogi non potest esse unus. Quod declaratur et confirmatur, quia ut ens habeat unum conceptum obiectivum, necesse est ut omnia entia conveniant in una ratione formali entis, quae per nomen ens immediate significetur, quia unitas conceptus obiectivi requirit unitatem rei, vel saltem rationis formalis; si autem omnia entia conveniunt in una ratione formali, ergo ut sic habent unam et eamdem definitionem, sicut unum conceptum obiectivum; quia, si conceptus obiectivus unus est, etiam definitio eius potest esse una; ergo nihil deest enti ad perfectam univocationem.

2. Secunda.— Secunda ratio dubitandi est, quia, si conceptus obiectivus entis est unus, ergo secundum se est praecisus et abstractus ab omnibus inferioribus, seu determinatis entium rationibus; consequens est impossibile; ergo et antecedens. Sequela patet, quia si conceptus entis est unus, ergo formaliter et actualiter non includit in se determinatos modos entium; illi enim intrinsece opponuntur, et distinctionem efficiunt; unde impossibile est ut in uno conceptu obiectivo actu includantur; ergo ut conceptus entis sit unus, necesse est ut ab his omnibus praescindat: hoc autem esse impossibile sic ostendo, quia si ens, ut sic, praescindit a determinatis rationibus entium, ergo ut ad eas contrahatur seu determinetur, aliquid ei addi necesse est; ergo vel id quod additur est ens, vel nihil; si nihil, quomodo potest ens realiter determinare, et propriam aliquam rationem entis constituere? Si vero est ens, ergo non potest ens, ut sic, ab eo praescindi, nam quod ab alio praescinditur non includitur in illo. Neque enim intelligi potest quod ens praescindatur a modis quibus contrahitur, et quod nihilominus in eis intrinsece includatur; neque e contrario, quod modus contrahens ens nihil includat nisi ens, et tamen quod illud determinet ad specialem rationem entis. Nam contractio et determinatio non intelligitur sine additione; non potest autem intelligi additio, nisi id quod additur tale sit ut non includat id cui additur aut secundum rem aut secundum rationem, iuxta modum quo addi intelligitur. Et confirmatur, nam ob hanc causam dixit Aristoteles, III Metaph., text. 10, genus esse extra rationem differentiarum, scilicet, quia abstrahit et praescindit ab illis; ergo, si conceptus obiectivus entis est praecisus et unus, necesse est ut in contrahentibus non includatur.

3. Ratio difficultatis in contrarium.— In contrarium autem est, quia uni conceptui formali unus conceptus obiectivus necessario respondet; sed ostensum est dari unum conceptum formalem entis; ergo necessario dandus est unus obiectivus. Maior constat, quia conceptus formalis habet totam suam rationem et unitatem ab obiecto; ergo, ut sit unus, necesse est ut tendat in obiectum aliquo modo unum; sed conceptus obiectivus nihil aliud est quam obiectum ipsum, ut cognitum vel apprehensum per talem conceptum formalem; ergo, si conceptus formalis est unus, necesse est ut obiectivus etiam unus sit.

Variae sententiae referuntur.

4. Prima sententia.— In hac quaestione, qui negant dari unum conceptum formalem entis, consequenter etiam negant dari obiectivum3. Et ita sentit Caiet., locis citatis sectione praecedenti, in prima opinione; et Ferrar., loco citato. Ex his vero qui admittunt unum conceptum formalem entis, negant unum obiectivum Soncin., IV Metaph., q. 2 et 3; et Hispal., In I, dist. 3, q. 1; Hervaeus et Fland., locis citatis sectione praecedenti. Tribuitur etiam Capreolo, sed revera id non docet, ut infra dicam. Citatur etiam pro hac sententia D. Thomas, I, q. 13, a. 5, q. 7 de Potentia, a. 7, q. 2 de Verit., a. 11, quibus locis significat, vocibus quae communes sunt Deo et creaturis, non respondere unam rationem conceptam seu significatam, sed plures. Fundamenta huius opinionis tacta sunt in principio; nam, licet plura argumenta ab his auctoribus afferantur, tamen vis omnium in duabus difficultatibus tactis posita est. Non conveniunt autem praedicti auctores in explicando conceptum, vel potius conceptus obiectivos qui enti correspondent. Quidam enim aiunt immediate repraesentari per conceptum formalem entis omnia genera entium, quatenus inter se habent aliquam proportionem vel habitudinem, ut Ferrar., et idem sentit Caiet. Alii vero dicunt per conceptum formalem entis immediate repraesentari hoc disiunctum, substantia vel accidens, ut Soncin., Hervaeus, et alii. Rursus alii dicunt repraesentari absolute omnia genera seu rationes, vel conceptus simplices, non copulative nec disiunctive sed4 simpliciter, ut Fonseca, IV Metaph., c. 2, q. 2, sect. 4 et 7.

5. Secunda sententia.— Secunda sententia omnino contraria est dari conceptum obiectivum entis simpliciter unum. Hanc tenet Scot., In I, dist. 3, q. 1, et In III, dist. 8, q. 1, et In II, dist. 3, q. 3, et 6; Iavell., IV Metaph., q. 1; Soto, in Praedicam., c. 4, q. 1; et in eadem opinione est Capreolus, In I, dist. 2, q. 1. Est tamen diversitas inter hos auctores, nam Scotus ponit hunc conceptum ex natura rei praecisum ab inferioribus naturis et modis contrahentibus ens. Alii vero solum ponunt hanc unitatem conceptus obiectivi ex modo concipiendi nostro, absque praecisione et distinctione quae sit in rebus; de qua diversitate opinionum dicemus sectione sequenti. De alia vero differentia, quae etiam est inter hos auctores quoad univocationem vel analogiam, dicemus inferius.

6. Tertia opinio, media inter praedictas, utitur distinctione, et variis modis explicatur. Quidam enim dicunt conceptum entis obiectivum in se et absolute sumptum sine inferioribus, esse unum, et ratione praecisum ab illis, tamen comparatum ad inferiora et ut inclusum in illis non esse unum, et ita conciliant rationes dubitandi in principio adductas; nam, quia per conceptum formalem entis concipitur ens secundum se et sine ulla comparatione ad inferiora, necesse est ut sub hac saltem consideratione conceptus ille obiectivus habeat unitatem. Quando vero hic conceptus consideratur ut in ipsis inferioribus existens, non potest habere unitatem; differunt enim ipsa inferiora, verbi gratia, substantia et accidens, per idipsum quo entia sunt; ergo non possunt in illo ut sic habere unitatem, quia non possunt secundum idem convenire et differre, et hanc etiam posteriorem partem confirmant rationes dubitandi in principio positae. Aliter Fonsec., supra, supposita illa distinctione de conceptu confuso, distincto et medio, seu partim confuso, partim distincto, de hoc tertio conceptu dicit posse quidem esse unum, non tamen praecisum ab inferioribus, sed esse conceptum substantiae, verbi gratia; de conceptu autem distincto similiter dicit non esse unum adaequatum enti, nisi fortasse in Deo, in nobis vero includere conceptum substantiae, qualitatis, etc. Sed, ut dixi, hi revera non sunt conceptus entis ut sic. Tandem de conceptu confuso entis, qui ad rem spectat, ait quodammodo esse unum et praecisum, non tamen simpliciter, sed secundum quid: esse quidem aliquo modo praecisum, quia non expresse et determinate continet id quod est proprium inferiorum membrorum; non esse autem simpliciter praecisum, etiam secundum rationem, ne sequatur illum esse univocum. Declarat autem hanc praecisionem esse secundum quid, et non simpliciter, quia hic conceptus confusus entis ita excludit ea quae sunt propria substantiae et caeterarum entitatum simplicium, ut tamen eius essentia non sit alia quam essentia huiusmodi entitatum.

7. Sed hae distinctiones, ut praecedenti sectione attigi, mihi non videntur deservire ad rem explicandam; sed quo amplius multiplicantur, eo magis res videtur obscurari et confundi. Omissis ergo conceptibus distinctis seu particularibus substantiae et aliorum generum seu membrorum dividentium ens in communi, hic solum agimus de eo conceptu obiectivo, qui immediate et adaequate respondet illi conceptui formali, quem diximus sectione praecedenti correspondere in mente huic voci ens et rei immediate significatae per illam; caeteri enim conceptus particulares secundum se sumpti non sunt conceptus entis in quantum ens, sed ut sunt talia vel talia entia.

Prior assertio.

8. Datur una ratio entis obiectiva.— Dico ergo primo conceptui formali entis respondere unum conceptum obiectivum adaequatum et immediatum, qui expresse non dicit substantiam, neque accidens, neque Deum, nec creaturam, sed haec omnia per modum unius, scilicet quatenus sunt inter se aliquo modo similia et conveniunt in essendo. In hac conclusione conveniunt auctores secundae sententiae, et Fonseca non dissentit, et plurimum favet D. Thomas, locis supra citatis de Veritate, q. 1, a. 1, q. 21, a. 1, quatenus dicit conceptum entis esse simplicissimum et primum omnium, determinarique ad substantiam, quantitatem, etc., per quamdam determinationem et expressionem talis modi entis, ubi necesse est esse sermonem de conceptu obiectivo; nam formalis non determinatur nec contrahitur. Unde apertius I, q. 5, a. 3, ad 1, ait D. Thomas: Substantia, quantitas et qualitas contrahunt ens, applicando ens ad aliquam quidditatem seu naturam; contractio autem intelligi non potest sine aliqua unitate et communitate conceptus obiectivi. Atque eodem modo favet huic sententiae Aristoteles, IV Metaph., text. 7, ubi inquit metaphysicam considerare ens in quantum ens, sub quo alia genera continentur; ubi D. Thom. ait primam philosophiam considerare ens commune, et ea quae sunt eius in quantum huiusmodi. Ratione potest haec sententia ita probari. Necesse est conceptum formalem entis habere aliquod adaequatum obiectum; sed illud non est aggregatum ex variis naturis entium secundum aliquas determinatas rationes earum, quantumvis simplices; ergo oportet ut ille conceptus sit unus secundum aliquam convenientiam et similitudinem entium inter se. Consequentia est evidens a sufficienti enumeratione, quia supponimus (quod est per se notum) illum conceptum obiectivum non esse unum unitate reali, id est, numerali seu entitativa; nam constat hunc conceptum esse communem multis rebus. Maior item assumpta evidens est, quia ille conceptus formalis est actus intellectus; omnis autem actus intellectus, sicut et omnis actus, quatenus unus est, habere debet aliquod obiectum adaequatum, a quo habeat unitatem. Minor vero probatur, quia, si obiectum illud adaequatum est ex aggregatione plurium naturarum entis, quaero quae sint istae naturae, et quomodo in illo conceptu aggregentur: nullo enim modo id concipi et intelligi potest. Quod patebit etiam excludendo omnes modos quibus id assertum est, vel excogitari potest.

9. Ens non significat substantiam et accidens immediate.— Primo enim, quod Soncinas ait, conceptum illum constare ex substantia et accidente ut sic, est plane falsum; nam, vel in illo conceptu includuntur illa duo copulative, et hoc ipse non dicit, nec dicere potest; alias falso diceretur substantia esse ens, vel qualitas esse ens, quia nec substantia est substantia et accidens, neque qualitas, et sic de aliis. Aut includuntur illa duo disiunctive, ut ipse Soncinas dicit, et hoc, praeterquam quod est contra experientiam, ut statim dicam, ex illo sequitur univocatio entis, quam ipse vitare intendit, nam hoc disiunctum, substantia vel accidens, tam vere, simpliciter et aeque primo convenit accidenti, sicut substantiae, quia, sicut ad veritatem disiunctivae sufficit veritas unius partis, ita ut praedicatum disiunctum aeque primo ac simpliciter praedicetur, sufficit ut una pars eius aeque primo ac simpliciter subiecto conveniat; tam vere autem et tam proprie accidens est accidens sicut substantia est substantia; ergo disiunctum illud tam vere ac proprie convenit accidenti ratione unius partis sicut substantiae ratione alterius. Quod in omnibus similibus praedicatis videre licet, nam esse Deum vel creaturam, verbi gratia, tam vere ac proprie dicitur de homine sicut de Deo, et sic de aliis. Vel denique includuntur illa duo simpliciter, id est, absque coniunctione vel disiunctione, scilicet, substantia accidens. Et hoc imprimis est contra experientiam, quia id quod concipitur, mente percipitur, et hoc modo sub experientiam cadit; nos autem, audito nomine entis, et concipiendo praecise id quod hac voce significari intelligimus, non percipimus mente substantiam ut sic neque accidens ut sic, ut quilibet in sese experiri potest.

10. Deinde ille conceptus formalis simplex est et limitatus, ac re ipsa praecisus a propriis conceptibus formalibus substantiae et accidentis, ut talia sunt; ergo per illum non repraesentantur substantia et accidens proprie et distincte, sicut repraesentantur per duos conceptus substantiae et accidentis. Neque enim dici potest quod ille unus conceptus entis eminentiori modo contineat totam illam formalem repraesentationem, quae est in duobus illis conceptibus simul sumptis; nam hic modus universalitatis in conceptu formali est alienus ab intellectu humano, de quo agimus, et vix reperitur in angelico; non est ergo ille conceptus universalis per eminentem repraesentationem plurium, ut plura sunt, sed per confusionem plurium, ut aliquo modo unum sunt. Quod si per illum conceptum non repraesentantur substantia et accidens tam proprie ac distincte sicut per duos proprios conceptus substantiae et accidentis, non intelligitur medium, quomodo repraesentari possint secundum propria, sed tantum prout inter se sunt aliquo modo similia; ergo non constat conceptus ille ex substantia et accidente repraesentatis etiam dicto modo absolute et simpliciter.

11. Accedit praeterea quod iuxta huiusmodi conceptum vix intelligitur quid definite praedicetur de aliquo, cum dicitur esse ens; nam id quod praedicatur est conceptus obiectivus; si ergo ille conceptus est totum hoc substantia accidens, haec praedicatio: hoc est, aequivalet huic: hoc est substantia accidens; huiusmodi autem praedicatio non potest determinate fieri, aut vere, vel falso, nisi utraque pars praedicati intelligatur copulative aut disiunctive praedicari, cum illae duae partes non coniungantur per modum substantivi et adiectivi, ut per modum unius praedicentur; quamvis, etiam si hoc modo fieret, sensus rediret copulativus, et fieret falsa propositio. Rursus accedit contra totam hanc sententiam, quia si in illo conceptu reperitur utrumque horum, substantia et accidens, quocumque ex praedictis modis, inquiro ulterius quis conceptus substantiae ibi includatur; nam substantia vel ibi sumitur pro substantia creata, vel pro increata, vel pro aliquo conceptu obiectivo communi utrique. Primum et secundum dici non possunt; quia ens, de quo nunc loquimur, commune est enti creato et increato, prout supra diximus esse obiectum huius scientiae; si vero dicatur tertium, consurgit inde argumentum ad hominem contra praedictos auctores; tum quia substantia est quid analogum ad increatam et creatam substantiam; ergo si, non obstante analogia, datur unus conceptus obiectivus communis substantiae creatae et increatae, poterit etiam dari conceptus entis. Tum etiam quia magis distat substantia creata ab increata quam accidens a substantia creata; oporteret ergo, consequenter loquendo, addere aliquid illi conceptui, dicendo constare ex determinata ratione substantiae creatae et accidentis, quod tamen per se est incredibile, et efficacius impugnari potest argumentis factis. Et adhuc superest simile argumentum ex parte alterius membri, scilicet, accidens; nam hoc etiam secundum praedictos auctores analogum est, et saltem respectu aliquorum accidentium est fortasse verum, ut infra dicam; inquiram ergo similiter an accidens intret conceptum entis, secundum aliquem conceptum communem, vel (ut ita dicam) secundum partem conceptus obiectivi communis omnibus accidentibus; et contra utrumque possunt applicari argumenta facta, ac denique potest concludi hoc etiam membrum esse in plura alia dividendum.

12. Conceptus entis non includit genera omnia prima.— Propter hanc ergo fortasse causam dixerunt alii obiectum adaequatum illius conceptus formalis entis esse vel includere genera omnia prima seu omnes entitates simplices, quae proxime dividunt ens. Sed contra hanc sententiam procedunt eodem modo priora argumenta. Primum, quia tales naturae nec copulative, nec disiunctive, nec simpliciter et absque ulla copula possunt in tali conceptu includi, ut patet applicando eodem modo discursum factum; habet enim eamdem vim, ut facile cuivis consideranti patebit. Secundum, ab experientia, quia ex vi conceptionis entis non percipimus has omnes definitas naturas entis, ut tales sunt, et prout inter se distinguuntur; multoque difficilius esset tot percipere naturas quam substantiam et accidens tantum; multoque incredibilius est dari unum conceptum formalem in nobis, qui distincte repraesentet has omnes naturas, quam solam substantiam et accidens; quod si conceptus formalis entis non ita distincte repraesentat has naturas ut tales sunt, et prout inter sese distinguuntur, concluditur solum repraesentare illas prout inter sese conveniunt, et aliquo modo similes sunt, quod est intentum. Sequela vero patet, quia, ut paulo antea declaravi, inter haec duo non potest in praesenti medium inveniri. Tertium, quia fere eadem ratione qua dicitur conceptus hic obiectivus entis includere omnia prima genera, vel omnes entitates simplices, dicendus esset includere omnes entitates, quantumvis compositas, hominem, leonem, etc., secundum proprias rationes suas, quod nullus hactenus dixit. Sequela patet, quia, si ens includit in conceptu suo omnia genera, vel naturas simplices, vel est quia ratio entis ut sic, secundum rem non praescindit ab ipsis, vel est quia illae nihil addunt supra ens quod non sit ens, vel est quia ratio entis secundum rationem intelligitur immediate determinari, seu contrahi ad illas naturas. At vero prima et secunda harum rationum eodem modo procedunt in quacumque entitate, etiam in speciebus infimis, nam secundum rem non magis praescindit ratio entis a ratione hominis vel equi, etc., quam a ratione substantiae et accidentis, neque etiam homo addit supra ens aliquid quod non sit ens, magis quam substantia vel quantitas, etc. Tertia vero ratio non affertur consequenter, quia, si ens ut sic non dicit unam obiectivam rationem seu conceptum, nihil est in ente ut sic quantum ad rem conceptam, quod proprie dividi, determinari aut contrahi possit, neque immediate neque mediate; ergo illa ratio nihil obstat quominus omnes entitates, quaecumque illae sint, includantur in conceptu entis, si aliquae dicuntur determinate includi, nec de quibusdam poterit sufficiens ratio assignari magis quam de aliis.

13. Conceptus entis non includit substantiam explicite et alia implicite.— Propterea tandem aliter dici potest in obiecto adaequato conceptus formalis entis non includi plures naturas entis determinatas ac distinctas secundum propria, neque omnes sub una aliqua communi, sed unam tantum determinate et expresse, alias vero implicite et confuse, verbi gratia, naturam substantiae ut sic, determinate et expresse, naturas vero accidentium implicite. Sed hic etiam modus non minus efficaciter impugnari potest quam praecedentes. Primo, quia supra ostendi per conceptum formalem explicite et determinate repraesentantem substantiam, ut substantia est, nullo modo repraesentari accidentia, neque implicite neque confuse, si proprie loquamur, ut late declaravi sectione praecedenti. Secundo, hic etiam urgeri potest argumentum sumptum ab experientia, ex Soto, nam experimur de aliqua re nos concipere quod sit ens, et dubitare an sit substantia vel accidens; ut, verbi gratia, de quantitate evidenter scimus esse realitatem; an vero sit substantia vel accidens, vel dubitamus vel in opinione versatur; ergo in illo conceptu entis non includitur substantia ut substantia, id est, expresse et secundum propriam rationem. Tertio, quia alias idem esset conceptus obiectivus entis et conceptus obiectivus substantiae; quia conceptus obiectivus substantiae nihil aliud est quam ratio substantiae determinate et secundum proprium modum ab intellectu conceptae; sed eodem modo dicitur concipi ratio substantiae per conceptum entis. Rursus, si in ratione substantiae sic concepta includuntur confuse vel implicite conceptus accidentium, sive significetur nomine entis, sive nomine substantiae, includentur eodem modo; quia ratio concepta est eadem, et modus concipiendi illam est idem, scilicet expresse ac determinate; conceptus ergo obiectivus substantiae et entis erit idem; consequens autem est plane falsum et contra communem modum concipiendi; nam haec praedicatio: substantia est substantia, est identica; haec autem minime: substantia est ens; non ergo differunt tantum in nominibus, sed etiam rationibus obiectivis quae praedicantur. Item alias perinde esset distribuere omnem substantiam et omne ens. Item tam falsa esset haec propositio: accidens est ens, sicut haec: accidens est substantia; quae omnia sunt plane falsa.

14. A priori probatio conclusionis.— Ultimo, ex re ipsa et quasi a priori probatur nostra sententia contra omnes praedictas, quia omnia entia realia vere habent aliquam similitudinem et convenientiam in ratione essendi; ergo possunt concipi et repraesentari sub ea praecisa ratione qua inter se conveniunt; ergo possunt sub ea ratione unum conceptum obiectivum constituere; ergo ille est conceptus obiectivus entis. Antecedens per se notum videtur ex terminis; nam, sicut ens et non ens sunt primo diversa et opposita, propter quod dicitur esse primum principium omnium, quodlibet esse vel non esse, ita quodlibet ens habet aliquam convenientiam et similitudinem cum quolibet ente; maiorem enim convenientiam invenit intellectus inter substantiam et accidens quam inter substantiam et non ens seu nihil; creatura etiam participat aliquo modo esse Dei, et ideo dicitur saltem esse vestigium eius propter aliquam convenientiam et similitudinem in essendo; qua ratione ex esse creaturae investigamus esse Dei, et similiter ex esse accidentis, esse substantiae. Denique hac ratione tribuimus illis proprietates aliquas seu attributa communia, ut habere bonitatem aliquam vel perfectionem, posse agere vel se communicare, et similia; est ergo in re ipsa aliqua convenientia et similitudo inter entia omnia realia. Prima consequentia etiam est per se satis clara, tum quia omnia entia sub illa ratione et convenientia sunt cognoscibilia; tum etiam quia hac ratione aliae res, quae habent inter se convenientiam aliquam, sub ea concipiuntur unite et coniunctim, magis autem vel minus pro ratione maioris vel minoris convenientiae; tum denique quia in re est fundamentum sufficiens ad hunc modum concipiendi, et in intellectu non deest virtus et efficacia ad huiusmodi conceptionis modum, nam est summe abstractivus et praecisivus rationum omnium. Et hinc etiam facilis est secunda consequentia, quia, ut diximus, unitas conceptus obiectivi non consistit in unitate reali et numerali, sed in unitate formali seu fundamentali, quae nihil aliud est quam praedicta convenientia et similitudo. Ultima vero consequentia evidens est, praesuppositis aliis, quia, si talis conceptus obiectivus est possibilis, ille est transcendens, simplicissimus, et hoc modo primus omnium, quae sunt attributa conceptus entis. Item illa convenientia fundatur in actu essendi, qui est veluti formale in conceptu entis, unde etiam sumitur argumentum, quod sicut conceptus obiectivus ipsius esse seu existentiae unus est, ita etiam conceptus entis. Tandem omnia fundantur in eo quod supra ex D. Thoma adduximus, quod analogia entis non est in aliqua forma quae intrinsece tantum sit in uno analogato et extrinsece in aliis, sed in esse seu entitate quae intrinsece participatur ab omnibus; in illa ergo ratione habent omnia realem convenientiam, et consequenter unitatem obiectivam in ratione entis.

Posterior assertio.

15. Conceptus entis obiectivus praecisus est ab omni ratione particulari.— Dico secundo: hic conceptus obiectivus est secundum rationem praecisus ab omnibus particularibus seu membris dividentibus ens, etiam si sint maxime simplices entitates. Haec conclusio videtur mihi necessario consequens ex praecedenti; quia, cum omnia entia determinata aliquo modo dividentia ens sint inter se distincta et plura obiective, non possunt intelligi convenire in unum obiectivum conceptum, nisi saltem secundum rationem fiat praecisio et abstractio a propriis rationibus, in quibus distinguuntur. Sed, quia tota difficultas in hac abstractione et praecisione consistit, prius declaranda est, et postea conclusio per se et ex propriis probanda.

16. Est ergo advertendum abstractionem seu praecisionem intellectus non requirere distinctionem rerum, seu praecisionem alicuius rationis vel modi, quae ex natura rei antecedat in re ipsa praecisionem intellectus, sed in re simplicissima posse fieri huiusmodi praecisionem variis modis, scilicet, vel per modum formae a subiecto, vel e contrario per modum subiecti a forma, vel per modum formae a forma, ut in Deo praescindimus Deum ut sic a suo actu voluntatis, et actum voluntatis a Deo, et actum voluntatis ab actu intellectus; et similiter praescindimus subsistentiam Dei a natura Dei tamquam modum eius, non quod intellectus affirmet esse modum, sed quod instar modi ex parte sua illam concipiat. Sic igitur abstrahit et praescindit intellectus aliquid ab aliquo tamquam commune a particulari, non ob distinctionem vel praecisionem quae in re antecedat, sed ob imperfectum, confusum seu inadaequatum modum concipiendi suum; ratione cuius in obiecto quod considerat non comprehendit totum quod est in illo, prout a parte rei existit, sed solum secundum aliquam convenientiam vel similitudinem quam plures res inter se habent, quae per modum unius sub ea ratione considerantur. Quo fit ut ad conceptum obiectivum praecisum secundum rationem ab aliis rebus seu conceptibus, non sit necessaria praecisio rerum secundum se, sed sufficiat denominatio quaedam a conceptu formali repraesentante illum obiectivum, quia, scilicet, per illum non repraesentatur obiectum illud secundum id totum quod est in re, sed solum secundum talem rationem convenientiae, ut patet in conceptu obiectivo hominis ut sic, qui secundum rationem praecisus dicitur a Petro, Paulo et aliis singularibus, a quibus in re non differt. Illa autem praecisio secundum rationem est denominatio a conceptu formali; quia nimirum homo, ut obiicitur tali conceptui, non est repraesentatus secundum omnem modum quo in re existit, sed secundum convenientiam quam plures homines habent, qui per modum unius sub ea ratione concipiuntur.

17. Ratio conclusionis.— Sic ergo explicata hac praecisione rationis in conceptu obiectivo, non est difficile ostendere reperiri in conceptu obiectivo entis, quia per conceptum formalem entis neque Deus, neque substantia creata, neque accidens repraesentantur secundum modum quo in re sunt, neque prout inter se differunt, sed solum prout aliquo modo inter se conveniunt ac similia sunt; ergo id quod immediate et adaequate obiicitur huic conceptui formali, est secundum rationem praecisum a proprio conceptu obiectivo substantiae vel accidentis. Antecedens probatum est praecedenti conclusione, adiunctis etiam quae dicta sunt superiori sectione; consequentia vero patet, quia praecisio secundum rationem in nullo alio consistit, ut explicatum est. Et confirmatur primo, nam conceptus obiectivus entis secundum rationem non est conceptus obiectivus substantiae, aut accidentis, aut alicuius alterius determinati generis; neque etiam est aggregatum ex omnibus illis; ergo est aliquid unum secundum rationem praecisum ab illis. Maior et minor probatae sunt in superioribus; consequentia patet, quia haec praecisio secundum rationem solum consistit in distinctione rationis in ordine ad conceptus formales. Confirmatur secundo, nam propter hanc praecisionem haec non est identica: substantia est ens, neque haec: accidens est ens, et tamen utraque est vera, quia in eis intelligitur praedicari aliquid commune utrique et secundum rationem ab utroque distinctum. Et hac etiam ratione, ut supra argumentabamur, fieri potest ut post conceptionem alicuius sub ratione entis, dubitetur an sit substantia vel accidens, quod sine distinctione saltem rationis neque intelligi potest. Confirmatur tertio, quia non alia ratione datur conceptus obiectivus substantiae secundum rationem praecisus ab omnibus substantiis et accidentis ab accidentibus, nisi propter convenientiam quam habent, et secundum quam praecise concipi possunt; ergo idem dicendum est de conceptu entis.

18. Evasio refellitur.— Fortasse aliquis respondebit non esse convenientiam realem inter omnia entia in ratione entis, sicut est inter omnes substantias in ratione substantiae, vel inter accidentia in ratione accidentis. Sed, vel est sensus inter entia ut sic nullam esse realem convenientiam, vel non esse tantam quanta est inter alia. Primum est plane falsum, neque intelligi potest, nisi ab his qui existimant accidens, verbi gratia, non dici ens nisi extrinseca denominatione, sicut medicina dicitur sana, ut interdum videtur insinuare Caietanus, opusc. De Analog. nom., c. 2; sed non est verisimile eum ita sensisse, ut dicetur latius infra, tractando de analogia entis; et expresse idem Caiet., I, q. 13, a. 5, docet ens, licet analogice dicatur de Deo et creaturis, intrinsece de illis dici; et per se quidem notum videtur non posse aliquid esse reale ens per denominationem extrinsecam; nam haec est propria ratio vel fundamentum entium rationis, ut postea dicetur; necesse est ergo ut quod est ens reale, sit tale realiter ac formaliter per suam intrinsecam entitatem, quae est idem cum ipso, et inseparabilis ab ipso, etiam si reliqua omnia ab eo praescindi vel separari intelligantur; et ita etiam accidentia, licet entitas substantiae ab eis separetur, intelliguntur intrinsece retinere suam entitatem, qua sunt entia realia; et ideo supra cum D. Thoma dicebamus analogiam entis non excludere quin formalis ratio significata per ens intrinsece in omnibus analogatis reperiatur. Hinc autem necessario sequitur ut illa habeant inter se aliquam realem convenientiam secundum suam intrinsecam rationem entis, ut supra etiam probatum est. Quod autem haec convenientia fortasse non sit tanta quanta est inter substantias vel accidentia inter se in propriis rationibus, ad rem praesentem non refert, nam ad summum concludit unitatem conceptus entis non esse tantam, non vero quod non sit aliqua, et sufficiens ad praecisionem conceptus obiectivi secundum rationem. Sicut etiam non est tanta convenientia inter substantias ut sic quanta est inter homines, et nihilominus utraque sufficit ad unitatem et praecisionem conceptus obiectivi.

19. Aliter potest responderi et assignari differentia, quia ratio entis est intima omnibus, et ideo non videtur posse praescindi etiam secundum rationem ab aliquibus, aliae vero rationes non sunt tam intimae rebus. Sed haec etiam differentia nulla est, si cum proportione sumatur, nam etiam rationes substantiae et accidentis communissime sumptae intime sunt in omnibus substantiis, et accidentibus, sub quacumque ratione praescindantur et considerentur. Hoc ergo nihil impedit ad praecisionem conceptus obiectivi, maxime cum ostensum sit hanc praecisionem non fundari semper in aliqua distinctione rei, sed solum in tali concipiendi modo, quo res sub una habitudine et non sub alia consideratur.

20. Altera evasio refutatur.— Contra hanc vero doctrinam multa obiici possunt, quae partim attingunt analogiam entis, partim distinctionem vel inclusionem eius in omnibus rebus vel modis determinantibus ipsum, de quibus in sequentibus dicendum est. Nunc solum illud obiicitur, quia ex dictis sequitur praedicamenta non esse primo diversa, quia in aliqua ratione communi conveniunt. Respondetur praedicamenta non dici primo diversa quia in nullo conveniant, cum constet plures convenientias vel similitudines inter varia praedicamenta intercedere, nam praedicamenta accidentium praeter rationem entis conveniunt in ratione accidentis; quaedam etiam conveniunt in ratione accidentis absoluti, et distinguuntur a respectivis, etc. Dicuntur ergo primo diversa, quia in nullo genere conveniunt, ut Porphyrius significavit in capite de specie. Item, quia non propriis differentiis differunt, sed seipsis, ut ex dicendis sect. 5 constabit.

Corollaria ex superiori doctrina

21. Modus intrinsecus substantiae vel accidentis non includitur in conceptu entis.— Ex his infero primo in hoc conceptu entis obiectivo et sic praeciso non includi actu modos intrinsecos substantiae vel aliorum membrorum quae dividunt ens. Patet, quia vel includerentur ut constituentes illum conceptum entis, vel ut dividentes. Non primum, quia impossibile est unum, ut unum, modis seu differentiis oppositis constitui. Neque etiam secundum, quia iam ille conceptus actu esset divisus in duos, et ita ille conceptus non esset unus, cuius oppositum probatum est. Et confirmo, nam interrogo quid sit actu includere illos modos: aut enim est quod in re ipsa communis ille conceptus entis actu includat, in rebus illis in quibus existit, illos modos; aut est quod in mente seu in conceptu illo obiectivo, ut praecise terminante talem conceptum formalem, includantur actu illi modi oppositi. Primum horum est verum, sed non est ad rem, quia hic conceptus obiectivus consideratur ut praecisus et adaequatus conceptui formali entis, ut sic, et non secundum totam realitatem, quam in re habet in omnibus inferioribus suis; hoc enim modo conceptus entis nec praecisus esse potest neque unus, cum includat actu totum id quod ad distinctionem omnium generum et conceptuum necessarium est; nec proprie ac vere dici potest conceptus entis ut sic, sed sunt potius plures conceptus omnium entium secundum totas realitates eorum, a quibus conceptus praecisus entis re ipsa non distinguitur. Confirmatur, nam hoc modo, etiam conceptus hominis dici potest actu includere omnia individua, quia conceptus obiectivus hominis prout in re ipsa existit, realiter includit ipsa individua et proprios modos eorum, nec magis distinguitur in re homo a suis individuis, quam dividitur ens a substantia, accidente et aliis generibus, ut inferius constabit; valde autem improprie propter hanc causam dicetur conceptus obiectivus hominis actu includere omnia individua seu principia individuantia eorum. Loquendo autem de conceptu entis praeciso in alio sensu, qui magis est ad rem, falsum est includere actu modos oppositos inferiorum generum, quia, ut sic, solum includit id quod repraesentatur per conceptum formalem eius; per illum autem conceptum formalem non repraesentantur hi modi expresse ac distincte secundum proprias rationes eorum, quia intellectus ut sic concipiens, nihil horum percipit, ut ex dictis et ex ipsa etiam experientia notum est, et ex aliis similibus; non enim alia ratione homo dicitur non includere actu individua, sed potentia tantum, nisi quia, ut repraesentatur per conceptum praecisum hominis, non consideratur in illo aliqua individualis ratio, sed solum ratio hominis.

22. Ens non significat immediate substantiam vel accidens.— Secundo infertur hanc vocem ens non significare immediate substantiam vel accidens, aut alia genera seu entitates simplices secundum proprias rationes earum, sed conceptum obiectivum entis ut sic, et ratione illius genera seu entitates in quibus in re ipsa existit. Ita sentiunt omnes auctores citati, tam hic, quam in conclusione sectionis praecedentis, praesertim Scot., In I, dist. 3, q. 1 et 3; citantur etiam Avicen., I suae Metaph., c. 4; Algazel, c. 6; et sumitur ex D. Thoma., cit. locis, et de Ente et essentia, c. 1, ubi Caietanus in re idem sentit, quamvis ab Scoto differat et constituat in hoc differentiam inter ens et alia nomina significantia determinata genera vel species; sed revera nulla intercedit quae ad rem praesentem multum spectet, praeter eam quae tractanda est sectione sequenti. Unde potius hoc declaratur et probatur: primo, exemplo hominis (et idem est de similibus); significat enim immediate hominem, et mediate Petrum, in quo a parte rei ratio hominis reperitur; ergo similiter ens, etc. Probatur consequens ex paritate rationis, quia utrobique nomen est commune, et utrobique conceptus obiectivus est secundum rationem praecisus ab inferioribus, et nomen non significat illa, nisi ob aliquam convenientiam quam inter se habent.

23. Secundo declaratur a priori, quia, sicut voces exprimunt conceptus formales mentis, ita etiam immediate significant obiecta quae per huiusmodi conceptus immediate repraesentantur; nam in tantum deserviunt ad exprimendos conceptus in quantum illud ipsum quod conceptus naturaliter repraesentant, voces ex impositione significant; et ideo vox interdum in communi imponitur, quia conceptus quem exprimit, communis etiam est; ergo illud ipsum quod est immediatum obiectum formalis conceptus, est immediatum significatum vocis adaequatae illi conceptui; huiusmodi autem est haec vox ens respectu conceptus formalis entis.

24. Tertio, hoc amplius declaratur, quia haec vox ens ita significat plura ut ex unica et prima impositione illa omnia comprehendat; ergo signum est non significare illa immediate, sed medio aliquo conceptu obiectivo communi omnibus illis. Antecedens declaratur ex differentia inter analogiam huius vocis et aliarum, quae per solam proportionalitatem vel extrinsecam habitudinem ad unum analoga sunt; nam in caeteris semper vox ex primaeva impositione significat unum tantum, postea vero per metaphoram aliquam translata est ad significandum aliud; unde fit ut immediate significet utrumque quasi duplici impositione et significatione. In quo cum aequivocis conveniunt, solumque differunt quod in aequivocis utraque impositio est aeque prima et non manat ab altera, sicut in praedictis analogis. Exempla sunt: risus ex prima impositione solum significat quamdam hominis actionem; postea vero translata est haec vox ad significandam agri amoenitatem; similiter sanum ex prima impositione significat solum sanitatem in animali existentem; deinde vero translatum est ad significanda alia quae habent habitudinem ad sanitatem animalis. Et ratio est, tum quia haec multiplex significatio et impositio non est orta ex uno conceptu, sed ex multis, tum etiam quia non fundatur in reali convenientia rerum significatarum, sed solum in extrinseca habitudine vel proportione. At vero nomen ens, ex propria et primaeva impositione, habet significationem communem omnibus entibus, ut patet, tum ex communi usu et apprehensione talis vocis, tum ex formali vel quasi formali significato eius, quod est esse, quod de se commune est et intrinsecum omnibus realibus entibus; tum denique quia illa impositio orta est ex unico conceptu formali entis ut sic. Atque hinc probata etiam relinquitur prima consequentia, quia una vox non potest ex vi unius impositionis significare plura ut plura, sed ut sunt aliquo modo unum, et ideo de ratione vocis communis est, ut saltem secundum rationem et in ordine ad conceptus quos voces exprimunt, non significet immediate plura, ut talia sunt. Quod in praesenti ostendi potest, nam ens non significat immediate substantiam solam, alias accidens non esset intrinsece ens, neque etiam significat simul substantiam ut substantiam neque accidens ut accidens, ut declarari facile potest discurrendo per illa tria membra supra posita, quia, scilicet, nec disiunctive, nec copulative, nec simpliciter potest illa immediate significare, ut facile patebit applicando argumenta supra facta. Haec enim tria, conceptus formalis, obiectivus, et vox, proportionem inter se servant, et ideo ab uno ad aliud saepe argumentamur non quidem vitiosum circulum committendo, sed de unoquoque sumendo quod nobis notius, aut ab aliis facilius concessum videtur.

25. Quarto argumentor, quia propter hanc immediatam significationem conceptus seu rationis communis entis potest propriissime ens distribui, dicendo: omne ens est bonum, et dividi, verbi gratia, in substantiam et accidens; non enim sola vox ibi dividitur, sed quod voce significatur. Propterea etiam optime fit comparatio, dicendo hoc esse perfectius ens quam illud, quam etiam facit Aristoteles, VI Metaph., c. 1. Ac denique optime utimur hac voce tamquam extremo vel medio syllogismi, nam vocis unitas non deserviret ad ratiocinandum, nisi ratione unius significati proximi et immediati. Atque hoc modo est optima illa communis ratio, quod ens, in quantum ens, est obiectum intellectus, vel scientiae metaphysicae; unde necesse est ut sit aliquid unum immediate illa voce significatum; haec enim ratio in tantum efficax esse potest in quantum illud non est utcumque obiectum, sed etiam est subiectum, de quo fiunt demonstrationes et medium ad demonstrandum aliqua de inferioribus. Ultimo accedit experientia saepe tacta, quia audito nomine entis aliquid concipimus, et non substantiam, neque accidens. Dici enim non potest (ut aliqui significant) tunc nos sistere in conceptu vocis, quia id est contra experientiam; alium enim conceptum format qui scit vocis ens significationem, quam qui ignorat; hic enim concipit vocem et ibi sistit, vel dubitat quid ea voce significetur; ille vero praeter vocem concipit rem significatam et de significatione nullo modo dubitat, et tamen non concipit substantiam neque accidens; habet ergo haec vox aliud immediatius significatum.

26. Sed obiicit Soncinas nonnullas rationes, quas sequenti sectione afferemus; solum enim probant ens non significare aliquod medium ex natura rei distinctum a substantia et accidentibus, non vero quod ratione distingui non possit per confusum mentis conceptum. Obiicit deinde Aristotelem, X Metaph., text. 8, dicentem ens significare decem praedicamenta, quod Averroes exponit de prima significatione et sine medio, quem ibi sequitur Alex. Alens. Obiicit secundo Arist., VI Metaph., text. 4, dicentem si non dantur entia abstracta a materia, philosophiam naturalem esse primam philosophiam, id est, metaphysicam scientiam ab illa distingui minime posse, quae consequentia non esset bona, si ens ut ens significaret aliquid commune substantiae et accidenti, nam illud esse posset obiectum metaphysicae, etiamsi non essent immaterialia entia. Tertio obiicere possumus Aristotelem, I Phys., text. 25, ubi significat ens non significare aliquid unum quod possit esse medium syllogismi; ea enim de causa reiicit illam ratiocinationem Parmenidis: Quidquid est praeter ens, est non ens; sed non ens est nihil; ergo quidquid est praeter ens, est nihil.

27. Quarto obiici potest Aristoteles, VII Metaph., c. 4, text. 15, dicens ipsum ens dici de omnibus generibus seu praedicamentis, non tamen similiter, id est, non secundum eamdem rationem et conceptum. Quinto citatur idem Aristoteles, VIII Metaph., c. 6, text. 16, dicens ipsum ens hoc quidem, id est, per se et ut tale est, statim esse substantiam, quale, quantum, etc., et ideo non poni in definitione, quasi dicat, ens immediate descendere ad prima genera, quibus locis Averroes, Alexander et D. Thomas ita exponunt et sentiunt. Sexto affertur Arist., I Prior., c. 28, ubi significat prima genera talia esse, ut de ipsis nihil dicatur, ut Alexander et Philoponus videntur exponere.

28. Solutio.— Ad primum testimonium respondetur Aristotelem nihil ibi dicere de significatione immediata, sed solum de generali et aequali praedicatione entis et unius; nam in omnibus praedicamentis aeque reperiuntur, et inde concludit inter se idem esse. Ad cuius rationis efficaciam necesse non est ut in hac significatione tollatur omne medium rationis. Unde D. Thomas ibi ait ens significare naturas decem generum secundum quod sunt actu vel potentia, in quo satis indicat non significare illas immediate secundum rationes proprias, sed secundum aliquam communem. Expositio itaque Averrois necessaria nobis non est quamquam ipse satis declaret se solum excludere medium quod sit genus, quodque dicat naturam definitam et proprie contrahibilem, de quo postea dicemus. Ad secundum respondent aliqui argumentum Aristotelis bonum esse, non tamen fundari in eo quod ens significare non possit conceptum communem substantiae et accidenti, sed in hoc quod si nulla esset res abstrahens secundum esse a materia, ratio entis ut sic non abstraheret a materia magis quam ratio corporis vel entis naturalis, et ideo consideratio entis ut sic non transcenderet limites philosophiae naturalis, quia tunc materialis substantia esset primum ens; eadem autem est scientia primi entis et entis communis, ut in principio lib. IV dixerat, et D. Thomas et Scotus in dicto loco, lib. VI, animadvertunt.

29. Haec vero communis responsio maiori eget examine. Dubitari enim imprimis potest an, licet nullae essent immateriales substantiae, danda esset scientia metaphysicae, a physica et mathematica distincta. Nam videtur ita esse asserendum, nam tunc daretur ratio entis abstrahens a substantia materiali et a quantitate aliisque accidentibus. Darentur etiam proprietates communes, ut verum, unum, idem, diversum, totum, pars, etc., de quibus nec physica, nec mathematica tractant nunc, neque etiam tunc tractarent, cum sint communiora, et excedentia propria obiecta. Ergo necessaria esset tertia scientia utraque superior, quae proinde esset metaphysica. Unde potest secundo dubitari an illa scientia esset prior tunc quam naturalis philosophia; videtur enim ita dicendum, quia esset de obiecto abstractiori et priori.

30. Mihi quidem probabile est, etiam data illa hypothesi, adhuc relinqui locum metaphysicae scientiae; nunc enim una tantum pars eius est, quae de substantiis spiritualibus disputat; quoad reliquas ergo partes manere tunc posset, disputareque de ente aliisque transcendentibus, et de decem praedicamentis, et de principiis ac causis universalibus. Hoc tamen posito, nihilominus iuxta mentem Aristotelis, citato loco, naturalis philosophia esset prima scientia seu philosophia, saltem dignitate et praestantia, quoniam ageret de nobilissimo obiecto, scilicet, de substantia ut sic, et de omni substantia; et consequenter etiam ageret de primis causis rerum et principiis, non quidem secundum abstractionem mentis, sed secundum rem.

31. Unde tandem dicitur probabilius videri in eo casu non fore necessariam scientiam metaphysicae specialem et a naturali philosophia distinctam. Ratio est quia tunc philosophia ageret de omni substantia, et consequenter de omnibus accidentibus, etiam de quantitate prout est proprietas substantiae, et quoad entitatem et essentiam eius et quatenus distinguitur tam ab ipsa substantia quam ab aliis omnibus proprietatibus eius, quia tota haec consideratio quantitatis non abstraheret a materia sensibili nec excederet latitudinem obiecti philosophiae. Atque eadem ratione ad eamdem philosophiam spectaret omnium praedicamentorum divisio et consideratio, quia nihil in eis esset re ipsa non fundatum in substantia sensibili; nec enim latius se extenderent praedicamenta accidentium quam praedicamentum substantiae. Rursus omnium essentiarum, omniumque causarum realium consideratio ad philosophiam spectaret, propter eamdem causam. Ac denique pari ratione eadem ageret de praedicatis communibus substantiae et accidentibus, nec propter illa sola oporteret specialem scientiam constituere, quia non abstraherent a materia sensibili, et conceptus entis non esset alius a conceptu entis materialis. Neque obstaret quod ratio entis et similes communes essent rebus mathematicis et physicis, quia illa communitas solum esset secundum convenientiam realem, non secundum aliquam peculiarem abstractionem pertinentem ad constituendum obiectum scientiae. Sicut etiam nunc quantitas continua et discreta conveniunt in communi ratione quantitatis, et tamen non datur una mathematica communis, quia physica sufficienter tractat de illa convenientia et ratione communi, in qua non reperitur specialis abstractio constituens peculiare obiectum scibile; ita ergo esset in eo casu.

32. Ad tertium testimonium, omissa Soti et aliorum expositione, dicentium illam propositionem esse falsam: quidquid est praeter ens, est non ens, quia ens simpliciter dictum accipitur pro substantia; hoc enim in rigore falsum est, ut infra ostendam, et praeterea, servata proportione praedicati et subiecti, adhuc esset verum dicere quidquid est praeter ens esse non ens; hac (inquam) omissa expositione, respondetur Aristotelem non negare ens posse esse medium syllogismi, neque hac de causa reiicere rationem Parmenidis, sed quia et sumebat esse ens unum proprie et in rigore, cum solum sit analogum, tum etiam quia voce unius aequivoce utebatur; sic enim ex praemissis supra positis concludebat id quod est, seu ens, esse unum; ergo quidquid est praeter unum, est nihil; ut ita conficeret omnia unum esse, quae est manifesta aequivocatio, nam ipse intendebat omnia esse unum in re ipsa; ens autem si praecise sumatur, et quasi immobiliter, non est hoc modo unum, sed ratione tantum; si autem sumatur distributive et pro singulis entibus, sic quidem unumquodque ens unum est, non tamen omnia sunt unum.

33. Ad quartum negatur illa expositio; cum enim ait Aristoteles ens existere in omnibus, sed non similiter, non recte exponitur, id est, non uno conceptu, sed non eodem modo, quia de substantia simpliciter, de aliis vero secundum quid dicitur, ut D. Thom. exponit. Quintum solum probat ens non esse tale medium, quod proprie contrahatur ad inferiora per aliquid quod non sit ens, sed per simplicem determinationem, qua unumquodque genus seipso est ens, et tale ens, quod verissimum est, ut latius videbimus, sect. 5 et 6, non tamen excludit medium conceptum ex confuso modo concipiendi nostro. Ad sextum respondeo imprimis Aristotelem nullam ibi mentionem facere decem primorum generum; sed absolute ait quaedam esse quae de aliis praedicantur, de ipsis autem nihil; quod nos possumus exponere de transcendentibus, de quibus nihil ut superius praedicatur, sic enim restringenda videtur illa propositio; nam ut aequale, nihil est de quo non possit aliquid praedicari, nam ipsa transcendentia de se invicem praedicantur proprie, et non omnino identice. Unde si quis velit de decem generibus illud membrum exponere, necesse est ut aliter illud restringat ad praedicata superiora, quae sint genera vel species, nam absolute quomodo potest esse verum, cum evidenter constet multa de primis generibus praedicari? Immo ipse Aristoteles, II Poster., c. 14, significat praedicata superiora seu universaliora quaedam contineri intra genus, quaedam vero de aliis dici etiam extra genus, quod expositores omnes dictum esse intelligunt propter ens et similia.

34. Conceptus entis, etiam ut comparatur ad inferiora, est praecisus ab illis.— Ultimo sequitur ex dictis ens non solum dicere conceptum unum et praecisum, prout absolute abstractum consideratur, sed etiam prout comparatur ad inferiora, ut de eis praedicetur, vel existens in eis consideretur. Probatur, quia post quamcumque notitiam abstractivam conceptus communis a particularibus potest intellectus facere comparativam; ergo illud ipsum quod abstractum est in ente, potest ad inferiora comparare; non est enim maior repugnantia in conceptu entis quam in aliis communibus, sed potius est eadem ratio, scilicet, quia totus ille conceptus est in ipsis inferioribus, sive ab eis re distinguatur, sive ratione tantum, hoc enim nihil refert; immo quo minor fuerit inter illa distinctio in re, eo verius unum attribuetur alteri; sic enim, quamvis sapientiam Dei praescindamus, et ratione a Deo distinguamus, illam ad Deum comparantes, vere ac proprie dicimus sapientiam esse in Deo. Ad hunc ergo modum ratio entis praecise concepta recte ad substantiam et accidens comparatur et in eis esse dicitur, et hoc modo fiunt hae praedicationes, substantia est ens, et accidens est ens. Unde confirmatur, quia omnis haec comparatio vel compositio fit ex simplicibus conceptibus; ergo postquam intellectus concepit praecise ens, potest simul concipere substantiam vel accidens secundum proprios conceptus, quia hi conceptus simplices non habent inter se repugnantiam, ut per se constat; ergo similiter potest tunc intellectus ens ad substantiam comparare tamquam in illa existens, et similiter ad accidens; ergo conceptus entis, etiam ut comparatus ad conceptum substantiae et accidentis, est secundum rationem praecisus ab illis.

35. Dices: ergo conceptus entis, etiam ut inclusus in inferioribus, est praecisus ab illis, quod repugnat supra dictis, quia inclusus in inferioribus nihil aliud est quam ipsa, quia nihil in ipsis est quod non sit ens. Sequela vero patet, quia ens non potest comparari ad inferiora vel praedicari de illis, nisi ut est in illis; ergo, si ut dicit praecisum conceptum comparatur ad inferiora, etiam ut est in illis erit praecisus. Respondetur esse aequivocationem a modo concipiendi nostro ad rem ipsam, et e contrario. In rigore ergo negatur sequela, quia, licet conceptus entis, qui a nobis praescinditur secundum rationem, sit in inferioribus, tamen ut est praecisus, formaliter loquendo, non est in inferioribus, id est, non habet in illis eum statum seu modum essendi quem habet per denominationem extrinsecam ex praecisione intellectus. Quando autem dicitur hic conceptus, etiam ut praecisus, comparari ad inferiora eisque attribui, non est sensus quod secundum eam praecisionem seu denominationem attribuatur inferioribus, sed solum quod ratio illa sic concepta ad inferiores comparata in omnibus illis inclusa inveniatur. Quocirca, si non fiat illa reduplicatio de ratione entis ut praecisa, sed simpliciter sit sermo de ratione entis praecise concepta, verum est rationem illam esse in inferioribus et in eis omnino et intime includi, et nihilominus ratione praescindi, quamvis in re non sit praecisa.

36. Sed statim urget difficultas, quia iuxta haec nihil videtur deesse conceptui entis ad rationem proprii universalis, nam erit unum in multis et de multis. Sed haec difficultas pendet ex duabus rationibus dubitandi in principio sectionis positis. Una est de univocatione entis, quia si ens non est univocum, illa ratio sufficit ut non sit proprie universale; quomodo autem ex dictis non sequatur esse univocum, et quid illi ad univocationem desit, infra in proprio loco est tractandum, agendo de divisionibus entis; nunc solum assero omnia quae diximus de unitate conceptus entis longe clariora et certiora videri quam quod ens sit analogum, et ideo non recte propter defendendam analogiam negari unitatem conceptus, sed si alterum negandum esset, potius analogia, quae incerta est, quam unitas conceptus, quae certis rationibus videtur demonstrari, esset neganda. Re tamen vera neutram negari necesse est, quia ad univocationem non sufficit quod conceptus in se sit aliquo modo unus, sed necesse est ut aequali habitudine et ordine respiciat multa, quod non habet conceptus entis, ut latius citato loco exponemus. Alia difficultas erat de modo quo ens descendit, vel trahitur ad inferiora secundum rationem, de qua re paulo inferius propriam faciemus sectionem, quia et obscuram habet difficultatem et ex aliis prius dicendis pendet.



SECTIO III

UTRUM RATIO SEU CONCEPTUS ENTIS RE IPSA ET ANTE INTELLECTUM SIT ALIQUO MODO PRAECISUS AB INFERIORIBUS

1. Explicatio quaestionis.— Haec quaestio videri potest communis omnibus gradibus seu conceptibus superioribus respectu inferiorum, de quibus agendum est disp. V, sect 1, et disp. VI, sect. 2. Sed hic habet difficultatem specialem propter transcendentiam entis, et ideo breviter expedienda hic est, supponendo, praeter distinctionem realem perfectam, quae intercedit inter entitates mutuo separabiles, posse in rebus ante intellectum aliam minorem inveniri, qualis esse solet inter rem et modum rei, ut infra latius dicturi sumus. Hic ergo ut certum supponimus rationem entis non distingui realiter priori modo ab inferioribus in quibus existit, quod per se notum est in omni communi praedicato, et a fortiori patebit ex dicendis5. Inquirimus autem an esse tale vel tale ens addat aliquem modum ex natura rei et ante intellectum distinctum ab ipso ente, ita ut ens, vel tale ens, verbi gratia, substantia, ex natura rei in ratione sua formali distinguantur, quatenus substantia addit aliquem modum, quem non dicit ens.

Argumenta partis affirmantis

2. Primum.— Videtur ex dictis sequi ita esse affirmandum. Primo, quia ratio entis eadem est in re, quae mente concipitur; sed in mente concepta non includit modum substantiae vel accidentis; ergo neque in re ipsa; sed rationes substantiae vel accidentis includunt suos modos; ergo ratio entis in re est distincta ab illis. Maior (caetera enim omnia nota sunt) probatur, quia non dicimus rationem entis eodem modo esse in re, quo concipitur, quantum ad modum, scilicet, quem habet ex praecisione concipientis, sed dicimus rationem illam conceptam esse eamdem quae est in re, et hoc videtur per se notum, quia intellectus in hoc conceptu non fingit rem, vel rationem conceptam; ergo eamdem concipit quae est in re.

3. Secundum.— Secundo, quae in re sunt separabilia, in re sunt aliquo modo distincta, quia includunt haec duo negationes eiusdem rationis seu aequivalentes, maxime in rebus finitis; sed ratio entis est in re separabilis a ratione substantiae, nam salvatur in accidente, et e contrario est separabilis a ratione accidentis, quia salvatur in sola substantia; ergo est aliquo modo in re distincta ab illis. Dices rationem entis, quae est in substantia, non esse separabilem ab illa, neque quae in accidente, ab illo, et ideo non esse necessariam distinctionem ex natura rei inter illa. Sed contra, nam ad distinctionem ex natura rei sufficit praedictus separationis modus, scilicet, quod alicubi possit una ratio reperiri sine alia; quia, si in re sint omnino idem, non videtur intelligibile, praesertim in rebus finitis, quod non se semper comitentur, quia, quae in re omnino idem sunt, ubique sunt idem; sed in accidente, verbi gratia, ratio entis et ratio substantiae non sunt idem; ergo neque secundum se et absolute idem sunt.

4. Tertium.— Quod in hunc modum tertio declaratur, quia substantia a parte rei non ex eo est substantia, ex quo est ens (et idem est de accidente); ergo est aliqua distinctio ex natura rei inter conceptum obiectivum entis et substantiae, etiam prout in re sunt in ipsamet substantia. Antecedens patet, quia substantia ex eodem est ens ex quo accidens, nam in ratione entis unum sunt; ergo substantia non est substantia ex eo quod ens, alioqui quidquid ea ratione constitueretur in ratione entis, constitueretur etiam in ratione substantiae. Prima vero consequentia probatur, quia distinctio ex natura rei optime colligitur ex effectibus formalibus seu constitutivis distinctis; cum ergo aliud quid constituatur per rationem substantiae quam per rationem entis ut sic, necesse est ut in re habeant aliquam distinctionem.

5. Quartum.— Quarto, censeri solet difficile argumentum, quia impossibile videtur ut eadem res secundum idem conveniat cum alia et ab ea differat; sed substantia a parte rei et ante omnem intellectum convenit seu est similis accidenti in ratione entis, differt autem seu est dissimilis in ratione substantiae; ergo haec duo distinguuntur ex natura rei aliquo modo in ipsamet substantia, alioqui secundum idem omnino esset similis et dissimilis accidenti. Quod esse impossibile probatur, quia haec duo includunt contradictionem, nam convenientia et similitudo dicit aliquam rationem unitatis; similitudo enim fundatur in unitate, ut Aristoteles dixit, V Metaph.; dissimilitudo autem dicit potius rationem multitudinis. Et confirmatur et explicatur contradictio; quia, si in substantia ratio substantiae et entis est omnino eadem, ergo quidquid est de essentia substantiae, est de essentia entis, et e contrario; alioqui differrent essentialiter, nam quocumque addito vel ablato mutatur essentia; si autem differunt essentialiter, ergo in re ipsa habent distinctionem aliquam, nam essentialis ratio in re ipsa consistit. Si autem quidquid est de essentia substantiae est de essentia entis, sequitur et rationem substantiae reperiri in accidente, cum quo convenit in ratione entis, et non reperiri, quia revera accidens non est substantia, sed dissimile illi. Sequitur etiam substantiam esse similem accidenti in ratione entis, quia hoc supponitur, et non esse similem, quia ratio entis in substantia non est eiusdem modi cum ratione entis in accidente. Et consequenter etiam sequitur rationem entis affimari de accidente propter convenientiam cum substantia, et negari posse propter disconvenientiam quam in eadem ratione habere dicitur. Denique convenientia et disconvenientia dicunt relationes essentialiter diversas; ergo requirunt in re fundamenta et rationes fundandi seu terminandi essentialiter diversas.

6. Propter haec et similia argumenta opinantur aliqui ens dicere conceptum obiectivum ex natura rei distinctum ac praecisum ab omnibus inferioribus et a conceptibus quantumvis simplicibus sub eo contentis, ut sunt substantia, accidens et similia; et haec censetur communiter opinio Scoti, In I, dist. 3, q. 1 et 3, et dist. 8, q. 2, et In II, dist. 3, q. 1; et eam sequuntur Scotistae, qui a fortiori idem sentiunt de omnibus praedicatis universalibus, de quibus latius inferius.

Vera sententia

7. Nihilominus dicendum est conceptum entis obiectivum prout in re ipsa existit non esse aliquid ex natura rei distinctum ac praecisum ab inferioribus in quibus existit. Haec est opinio communis totius Scholae D. Thomae, quam imprimis necessario docent omnes qui negant conceptum obiectivum entis esse ratione praecisum, ut Soncin., Caiet., Ferrar.; et specialiter id declaravit Caiet., in dicto opusc. de Ente et essentia, c. 1, q. 2; et idem tenet Fonseca, loco citato, quamvis de distinctione inter praedicata essentialia superiora et inferiora aliter sentire videatur, II Metaph., c. 2, text. 11, et alibi, de quo infra suo loco. Idem etiam a fortiori tenent omnes qui negant genus ex natura rei distingui ab speciebus, vel speciem ab individuis, ut Greg., In I, dist. 8, q. 2 et 3; Capreol., q. 4, a. 3, ad argum. contra 2 conc.; Sonc., VII Metaph., q. 36; Soto, in Logic., q. 3, a. 2 6. Eamdem opinionem specialiter tenet Capreol., In I, dist. 2, q. 1, ad argum. Scoti cont. ult. concl. Et est aperta sententia D. Thomae, I cont. Gent., c. 26, rat. 4; immo et Scotus, X Metaph., text. 3, hanc videtur tenere sententiam; constituit enim differentiam inter ens et unum; nam ens (inquit) praedicat eamdem naturam realiter et formaliter de generibus, de quibus quidditative praedicatur; unum vero, licet praedicet eamdem naturam realiter, non tamen formaliter, quia unum dicit passionem, non essentiam. Quamvis fortasse in alio sensu ibi Scotus locutus est, scilicet, ens dicere essentiam omnium generum, non tamen totam, unum vero omnino esse extra essentiam. Sumiturque haec sententia ex Aristotele, VIII Metaph., c. ult., text. 16, ubi dicit ipsum ens seipso absque aliquo addito determinari ad substantiam, quantitatem, qualitatem, et ideo non poni in definitionibus, quia non dicit determinatam naturam contrahibilem per aliquam differentiam. Et ita exposuerunt Commentator, D. Thomas, et Alex. Alens., ibi; Scot. vero exponit quod Aristoteles excludat differentias realiter distinctas, non vero formaliter. Sed hoc et est aperte contra mentem Aristotelis et ab ipso etiam Scoto non dicitur consequenter, quia etiam inferiora genera non distinguuntur realiter a suis differentiis, sed ad summum formaliter, iuxta eiusdem Scoti doctrinam; ergo hanc etiam distinctionem et compositionem excludit Aristoteles in determinatione entis ad sua inferiora.

8. Prima ratio.— Ratione probatur primo. Si ens et substantia ex natura rei distinguuntur, vel se habent ut totum et pars, seu includens et inclusum, vel ut omnino condistincta. Hoc posterius nemo dicit, neque apprehendi potest, alias substantia praecise et formaliter sumpta ut condistincta ab ente, non includeret ens, quod est impossibile, cum de conceptu essentiali substantiae sit esse ens simpliciter. Quod vero nec primum dici possit, probatur, nam, si ens et substantia illo modo distinguuntur, resolvi potest substantia in duos conceptus ex natura rei distinctos; ergo in qualibet singulari substantia datur illa distinctio ex natura rei quae antecedit intellectum, et debet esse in rebus ipsis singularibus; illi ergo duo conceptus, non tantum prout a nobis apprehenduntur, sed etiam in re ipsa distinguentur. Hoc autem esse impossibile ex parte utriusque conceptus ostendi potest, primo ex parte conceptus ipsius entis, nam si in re ipsa praescindit et distinguitur a modo contrahente ipsum ad esse substantiae, quaero quale ens est illud quod manere intelligitur praeciso illo modo. Aut enim est ens commune et ab omni singularitate abstractum aut determinatum ad singulare ens. Primum est evidenter falsum, tum quia alias in re ipsa esset res universalis et universaliter, quod repugnat, quia illud ens est a parte rei existens et productum; ergo est intrinsece determinatum ac singulare; tum etiam quia est incommunicabile alteri, praeterquam huic substantiae, si in individuo loquamur. Secundum ergo necessario dicendum est, et tunc interrogo an in ente sic praeciso a modo substantiae sit aliqua distinctio ex natura rei inter communem rationem entis et tale ens, vel non; nam si est distinctio, redit idem argumentum; oportebit enim resolvere illum conceptum in duos, et sic procedere in infinitum; si vero non est distinctio, ergo, ut communis ratio entis determinetur ad tale ens, non oportet inter ea distinctionem ex natura rei fingere; ergo neque ut determinetur ens ad substantiam; est enim eadem ratio, et omnia argumenta in principio facta applicari possunt ad illum conceptum entis, qui dicitur esse praecisus a substantia, prout in ea realiter existit, et in illo necessario solvenda sunt, et ita nullum manebit fundamentum ad talem distinctionem fingendam. Praeterquam quod vix potest mente concipi entitas realis et singularis, et tamen quod in sua intrinseca et essentiali ratione formalissime non includat rationem substantiae aut accidentis.

9. Deinde idem ostendi potest ex parte alterius conceptus seu modi contractivi entis; nam inquiro an in illo intrinsece includatur ens necne; si non includitur, nihil est; nihil ergo addit substantia supra ens, neque illud potest efficere distinctionem inter ens et substantiam; immo nec potest determinare seu contrahere ens aut constituere substantiam; quomodo enim id quod est nihil haec omnia praestabit? Si autem includitur, ergo et modus ille includit totum conceptum substantiae, et de illo redit quaestio an distinguatur ex natura rei ab ente vel non; nam si non distinguitur, idem dici poterit de substantia; si vero distinguitur, oportebit illum resolvere in alios duos conceptus ex natura rei distinctos, et sic in infinitum procedere. Posset huic argumento responderi negando bimembrem partitionem in principio positam, scilicet, ens distingui a substantia tamquam partem a parte, vel tamquam partem a toto, sed ut simplicem conceptum communem a simplici conceptu particulari, ita ut communis in particulari includatur, quamvis non e contrario. Sed, quamvis haec responsio verum fortasse sumat, ut inferius latius exponemus, tamen ab ea manifeste sequitur non posse esse distinctionem ex natura rei inter conceptum entis, prout existentem realiter in suis inferioribus et illa. Nam si conceptus inferior, verbi gratia, substantiae, est simplex, ita ut non possit resolvi in duos conceptus inter se ex natura rei distinctos, quomodo potest intelligi quod in eo sit distinctio ex natura rei inter ipsum et aliquid in illo inclusum? Igitur hoc ipsum satis declarat hunc distinctionis modum non esse in rebus ipsis actualiter, sed solum ut in fundamento, per rationis autem praecisionem consummari.

10. Secunda ratio.— Secundo, conceptus entis non solum a creaturis, sed etiam a Deo praescinditur; sed in Deo non distinguitur ex natura rei conceptus entis, ut sic, a conceptu talis entis, scilicet, increati vel infiniti; ergo neque in caeteris entibus. Maior constat ex dictis et minor etiam est certa, tum ex summa Dei simplicitate, nam si in eo esset aliqua distinctio ex natura rei, non esset summe simplex; tum etiam quia alias daretur in rebus aliqua ratio realis ex natura rei distincta ab omnibus aliis, ex se et natura sua prior Deo, ut Deus est, scilicet illa ratio entis, quae in Deo esset distincta a ratione Dei; hoc autem est impossibile quia Deus, ut Deus, essentialiter est primum ens et duratione, et perfectione, et natura. Denique, quia illamet ratio entis, quae in Deo est, essentialiter habet divinas proprietates, ut esse independentem et increatam; unde etiam secundum illam rationem entis prout est in re, infinite distat Deus a creaturis. Quibus argumentis Soncinas, lib. IV Metaph., q. 2, contendit probare ens non dicere conceptum obiectivum praecisum, sed probant de praecisione secundum rem, non tamen de praecisione secundum rationem. Prima vero consequentia argumenti probatur, quia, licet conceptus inferiores enti in creaturis non sint aeque simplices conceptui Dei, et ideo videri possit dispar eorum ratio, tamen in praesenti est eadem, tum quia, si rationes in principio factae ostenderent distinctionem ex natura rei inter ens et inferiora, eamdem omnino ostenderent in Deo, nam eodem modo applicari possunt, ut in solutionibus patebit; tum etiam quia respectu entis, ut sic, etiam inferiores conceptus creaturarum sunt simplices et in eis non potest intelligi aliqua realitas prior natura quam sit propria uniuscuiusque entitas secundum determinatam rationem eius. Quomodo enim concipi potest ut in substantia sit realiter seu ex natura rei prior aliqua entitas sub ratione entis quam sub ratione substantiae?

11. Tertia ratio.— Ultimo argumentor, quia sola distinctio conceptuum nostrorum, quibus aliquid concipimus per modum communis et particularis, non indicat sufficienter distinctionem ex natura rei in re concepta; ergo neque illam indicat in conceptu entis respectu inferiorum; ergo nulla est talis distinctio. Haec secunda consequentia patet, quia nullum aliud excogitari potest indicium aut vestigium talis distinctionis, quae non solum sine sufficienti, verum etiam sine cogenti ratione asserenda non est, quia, et in universum loquendo, distinctiones non sunt multiplicandae sine causa, et praesertim ac specialiter haec, quae vix mente concipi potest. Prima vero consequentia patet, quia non est maior ratio de conceptu communi et particulari in ente, quam in reliquis; immo in ente propter transcendentiam suam est minor distinctionis ratio. Primum vero antecedens patet imprimis in rebus divinis tantum, nam conceptus personae divinae communis est tribus divinis personis, quae in ea communi ratione conveniunt, et in propriis distinguuntur, et tamen in unaquaque earum ratio personae et ratio talis personae non distinguuntur ex natura rei, sed ratione tantum. Deinde patet etiam in rationibus communibus Deo et creaturis, ut fere iam explicatum est in ratione entis prout in Deo existit. Et declarari etiam potest in ratione sapientiae, verbi gratia, in qua conveniunt aliquo modo sapientia creata et increata, et tamen neque in increata sapientia distinguuntur ex natura rei communis ratio sapientiae et propria talis sapientiae, propter summam simplicitatem et perfectionem eius; neque etiam in sapientia creata possunt illae duae rationes ex natura rei distingui, quia, quantumvis praescindas rationem sapientiae, si illam consideres in re existentem in sapientia creata, intelliges illam intrinsece creatam, et consequenter in re ipsa indistinctam, et minime praecisam ex natura rei ab illo modo quo determinatur ad esse sapientiae creatae; alioqui oporteret intelligere in sapientia creata rationem aliquam realem sapientiae, quae non solum secundum rationem, sed etiam secundum rem abstraheret a ratione creatae et increatae, quod et absurdissimum est et mente concipi non potest, quia quidquid est entitatis in sapientia creata est factum et dependens. Tandem idem ostendi potest rationibus communibus solis rebus creatis, quod late praestabimus infra, de universalibus disputantes; nunc breviter declaratur, quia possunt ex subtilitate et modo concipiendi humani intellectus hi conceptus superiores et inferiores infinitis modis variari et multiplicari; signum ergo est id non semper fundari in distinctione quae sit in rebus, sed in modo concipiendi nostro, supposito aliquo fundamento similitudinis, convenientiae aut eminentiae ipsarum rerum; alioqui oporteret fingere in unaquaque re infinitos modos ex natura rei distinctos, quibus in se plene constituatur et ab aliis plene distinguatur. Quod uno vel alio exemplo declaratur, nam sensus communis, verbi gratia, habet vim percipiendi obiecta omnium sensuum externorum; potest ergo abstrahi communis conceptus visui et interiori sensui, scilicet, sensus perceptivi coloris et alius communis auditui et sensui communi, scilicet, sensus perceptivi soni, et sic de reliquis. Quis autem dicat in sensu communi ex natura rei distingui vim percipiendi colorem vel sonum inter se, aut vim sentiendi in communi distingui in eo sensu a propria vi et modo quo attingit sua obiecta, et non potius esse ibi unam simplicem virtutem, quae attingit omnia illa obiecta, quam intellectus inadaequate concipiens comparat cum aliis rebus, et sic abstrahit conceptus communes, non re, sed ratione distinctos? Idem est in luce solis, quatenus et virtutem habet illuminandi, in qua convenit cum splendore ignis, et calefaciendi, in qua convenit cum calore, et exsiccandi, in qua convenit cum siccitate, et ab his omnibus potest intellectus varios conceptus abstrahere, quos omnes in luce ex natura rei existimare distinctos frivolum est et sine fundamento.

Argumentorum solutiones

12. Ad primum respondetur.— Ad argumenta ergo in principio posita respondetur, primum in genere, in illis omnibus esse magnam aequivocationem argumentando a ratione obiectiva, ut praecisa ab intellectu, ad illam prout est in re, et attribuendo rebus ipsis quod solum per denominationem extrinsecam convenit rationibus conceptis ac praecisis, ut sunt sub tali consideratione ac praecisione intellectus. Et hoc est maxime considerandum in his omnibus argumentationibus, quae solum in modo loquendi et concipiendi fundantur. Nos enim, sicut concipimus, ita loquimur; unde sicut conceptus nostri, etiamsi veri et non falsi sint, non tamen semper sunt adaequati rebus ipsis, ita etiam voces sunt commensuratae conceptibus nostris, et ideo cavendum est ne modum concipiendi nostrum transferamus ad res ipsas, et propter diversum loquendi modum existimemus esse distinctionem in rebus, ubi vere non est.

13. Ad primum ergo respondetur negando primam consequentiam, nam ratio entis dicitur esse eadem in re, quae est in mente, quia revera omnia entia habent in re eam similitudinem et convenientiam, sub qua intellectus illa concipit, cum concipit ens, et quia hic modus concipiendi ens est inadaequatus respectu entium, prout sunt in re, ideo dicitur ratio entis sic concepta non includere determinatos modos entium, in qua locutione iam non est sermo de ratione entis absolute et ut in se est, sed ut est sub denominatione intellectus; unde perinde est ac si diceretur per illum conceptum non considerari ens sub expressis rationibus inferiorum entium, sed solum communi et inadaequato conceptu, et ideo non recte infertur quod etiam in re ipsa ratio entis prout est in singulis entibus non includat proprias rationes seu modos eorum; posset etiam distingui maior propositio assumpta, scilicet, rationem entis eamdem esse in re, quae mente concipitur; est enim eadem realiter, non tamen ratione, et hoc satis est ut in re possit includere proprias rationes inferiorum entium, quamvis ut concepta praecise illas non includat; sicut sapientia divina eadem est in re, quae mente concipitur, quamvis ut mente concepta non intelligatur includere iustitiam, quam in re ipsa essentialiter includit, quia, quod ut concepta non includat, solum est quod non expresse et distincte consideratur ut includens illam, conceptu illo praecisivo, non negativo.

14. Ad secundum.— Ad secundum recte ibi responsum est rationem entis in substantia non esse separabilem a substantia, et similiter in accidente, et hinc potius colligi identitatem et indistinctionem ex natura rei, quia quae ita se habent in re, ut nec realiter distinguantur, nec unum ab alio separari possit, neque e converso, non est cur in re ipsa distinguantur, nisi aliunde sit aliquod sufficiens principium distinctionis, quod in praesenti nullum invenitur. Unde ad replicam respondetur rationem entis, quae in substantia reperitur, non reperiri eamdem secundum rem in accidente, neque e converso, sed solum eamdem secundum rationem, id est, secundum quamdam convenientiam et similitudinem, quam potest ratio per modum unius praecise concipere; et ad hoc satis est quod huiusmodi ratio, quae hoc modo ut communis concipitur, secundum rationem distincta sit a propriis rationibus substantiae et accidentis. Quod enim est proprium rei infinitae, solum est, ut eadem numero res sit communicabilis multis rebus realiter distinctis, per identitatem perfectam cum omnibus et singulis earum, quamvis earum quaelibet incommunicabilis sit. Quod vero eadem res, quae in se est realiter simplex, id est, non composita ex gradibus ex natura rei distinctis, sit realiter incommunicabilis alteri, cum qua habet aliquam similitudinem et convenientiam, ratione cuius concipiatur in eis aliqua ratio communis utrique, hoc non excedit perfectionem rei finitae; immo in qualibet re quantumvis imperfecta aliquid huiusmodi reperiri potest.

15. Ad tertium.— Ad tertium respondetur primo substantiam in re ipsa ex eodem esse ens, ex quo est substantia, et e converso, nimirum per suam intrinsecam naturam et entitatem quam in re habet; et idem est, servata proportione, in accidente. Quocirca in eodem sensu, non ex eodem substantia est ens ex quo accidens, neque e converso, nam accidens est ens per entitatem accidentalem et in ordine ad substantiam; substantia vero est ens per entitatem substantialem et in se absolutam ab ordine seu habitudine ad subiectum, neque hoc modo (in eodem sensu loquendo) accidens et substantia sunt unum in ratione entis, prout in re ipsa constituuntur. Secundo dicitur, si non loquamur secundum rem, sed secundum rationem praescindentem, sic substantiam non ex eodem esse substantiam, ex quo est ens, ex eodem (inquam) secundum rationem; ex hoc vero sensu solum potest concludi rationem entis et substantiae distingui ratione in ipsa substantia, et rationem similiter entis et accidentis in accidente. Atque eodem modo substantia et accidens solum dici possunt ex eodem constitui in ratione entis, eo modo quo in illo conceptu unum sunt, scilicet secundum rationem. Unde solum potest concludi rationem illam communem utrique per intellectus praecisionem distingui a propriis eorum.

16. Quomodo possit eadem entitas per eamdem simplicissimam rationem convenire et differre.— Ad quartum, quibusdam videtur impossibile ut idem secundum rem absque ulla distinctione ex natura rei, quam in se habeat, possit esse principium seu fundamentum convenientiae et distinctionis ab alio, propter argumentum factum. Alii vero putant hoc quidem repugnare in convenientia univoca, non vero in analoga, quod nobis satis esset. Ego vero existimo etiam in convenientia univoca id non repugnare, ut patet exemplis, tum in divinis, tum in creatis. Nam Pater et Filius univoce conveniunt in ratione personae; quis enim negabit ibi aliquam unitatem et convenientiam, aut affirmabit illam esse analogam, cum in ratione personae tam perfecta sit una sicut alia? Et tamen in singulis personis nulla fingi potest ex natura rei distinctio inter distinctionis et convenientiae fundamentum. Eadem enim paternitas in se simplicissima in sua entitate relativa distinguitur realiter a filiatione, et convenit cum illa in communi ratione relationis seu personalitatis; estque similis quasi generice, et dissimilis quasi specifice, quamvis in ea hi gradus seu conceptus ex natura rei non distinguantur. In creaturis, quantitas et qualitas (ut est probabile) univoce conveniunt in ratione accidentis, et tamen in unaquaque earum ratio accidentis non distinguitur ex natura rei a propria, ut infra latius dicetur; et idem existimo esse de omnibus speciebus respectu suorum individuorum, ut suo loco dicetur. Ratio vero est, quia si distinctio et convenientia sint diversorum ordinum, non repugnat in eodem fundari; sic enim una non involvit negationem alterius, immo quodammodo illam requirit. Ita vero est in praesenti; nam distinctio est realis, convenientia autem secundum rationem tantum, et ideo non repugnat ut duo simplicia, quae secundum rem sunt realiter primo diversa, secundum rationem habeant unitatem fundatam in reali similitudine vel convenientia, quam inter se habent. Ea enim quae in re diversa sunt, in eo ipso in quo distinguuntur, possunt esse similia: quin potius similitudo intrinsece postulat distinctionem secundum rem cum aliqua unitate rationis, seu formali, aut fundamentali, nam idem proprie non est sibi ipsi simili. Quod si haec convenientia vel similitudo sit imperfecta, qualis est in analogia entis et similibus, facilius intelligitur quomodo possint res inter se, quantumvis primo diversae, habere nihilominus aliquam imperfectam convenientiam; non enim dicuntur primo diversae, quia nullo modo inter se similes sint, hoc enim in nullis rebus vel rationibus realibus reperiri necesse est, sed quia se ipsis primo distinguuntur; cum qua distinctione stat praedicta imperfecta convenientia. Cuius rei exemplum est in Deo, in quo nulla distinctio graduum ex natura rei excogitari potest; unde illa simplicissima natura per se ipsam est prorsus distincta a natura creata, et tamen simul est principium alicuius convenientiae analogae et secundum quid cum eadem; haec ergo duo non repugnant.

17. Ad ultimam confirmationem, responsio patet ex dictis. Iam enim dictum est rationem substantiae et entis in substantia esse quidem eamdem omnino secundum rem, differre tamen ratione et priori consideratione habere in substantia eamdem rationem essentialem, ratione tamen diversam, et idem est de ratione entis et accidentis prout in accidente reperiuntur; e contrario vero accidens et substantia inter se comparata, dicuntur habere in ratione entis essentialem rationem eamdem secundum rationem tantum, non secundum rem, et in omnibus illationibus in ea confirmatione factis committitur aequivocatio, non distinguendo diversas rationes et modos convenientiae et distinctionis.



SECTIO IV

IN QUO CONSISTAT RATIO ENTIS IN QUANTUM ENS, ET QUOMODO INFERIORIBUS ENTIBUS CONVENIAT

1. Quid entis nomine intelligat Avicenna.— Cum dictum sit ens dicere unum conceptum obiectivum, oportet in quo eius formalis seu essentialis ratio consistat breviter declarare, saltem per descriptionem aliquam aut terminorum explicationem; nam, cum illa ratio sit abstractissima et simplicissima, proprie definiri non potest. Fuit ergo opinio Avicennae, quam referunt Commen. et D. Thomas, IV Metaph., com. 3, et lib. X Metaph., com. 8, ens significare accidens quoddam commune rebus omnibus existentibus, nimirum ipsum esse quod rebus accidere dixit, cum eis possit conferri et auferri. Quae opinio fundata est in significatione vocis ens; derivatur enim a verbo sum, estque participium eius; verbum autem sum, absolute dictum, significat actum essendi seu existendi; esse enim et existere idem sunt, ut ex communi usu et significatione horum verborum constat; significat ergo adaequate ens id quod est; unde apud Aristotelem, lib. I Phys., text. 17, et saepe alibi, loco entis ponitur id quod est, id est, quod habet actum essendi seu existendi, ut idem sit ens, quod existens; dicit ergo ens de formali esse seu existentiam quae est extra rerum quidditatem.

2. Hanc opinionem attingens Soto, tacito nomine Avicennae, c. 4 Antepraed., q. 1, in fine, prius dicit ens semper esse participium verbi sum, sicut existens, verbi existo, et de formali significare esse, de materiali vero, quod habet esse; postea vero declarat ens non solum significare quod actu est, sicut existens, sed quod est actu vel potentia, quia de homine non existente vere dicitur esse ens, sicut esse animal vel substantiam, et nihilominus concludit ens non dici quidditative de rebus praesertim creatis, quia dicit habitudinem ad esse, quod est extra essentiam creaturae. Et in hoc constituit differentiam inter ens et res, quod res quidditative praedicatur, quia significat quidditatem veram et ratam absolute, et sine ordine ad esse; ens autem non praedicatur quidditative, quia non significat absolute quidditatem, sed sub ratione essendi, seu quatenus potest habere esse; et hac ratione existimavit dictum ab Aristotele, VIII Metaph., text. 16, ens non poni in definitionibus rerum. Quam totam doctrinam videtur sumpsisse Soto ex Caiet., opusculo De Ente et essentia, c. 4, proxime ante q. 6, ubi praeter alia dicit Avicennam solum reprehendi, quia vocat ens praedicatum accidentale; proprie enim esse non est accidens, sed substantialis actus; non vero esse reprehensione dignum, eo quod neget ens esse praedicatum essentiale seu quidditativum; hoc enim verum est, cum esse sit extra quidditatem, citatque Div. Thomam, Quodl. II, a. 3, dicentem ens de solo Deo praedicari essentialiter, quod etiam significat I, q. 3, a. 4 et 5, et I cont. Gent., c. 25 et 26.

3. Ens et participium, et nomen.— Ad explicandam hanc rem et tollendam aequivocationem, utendum nobis est usitata distinctione entis, quam Caietan. et Soto supra sine causa reiiciunt. Fonseca vero merito eam amplectitur, IV Metaph., c. 2, q. 3, sect. 2, eamque satis insinuat D. Thomas, dict. Quodl., licet non eisdem verbis. Ens ergo, ut dictum est, interdum sumitur ut participium verbi sum, et ut sic significat actum essendi ut exercitum, estque idem quod existens actu; interdum vero sumitur ut nomen significans de formali essentiam eius rei quae habet vel potest habere esse, et potest dici significare ipsum esse, non ut exercitum actu, sed in potentia vel aptitudine, sicut vivens, ut est participium7, significat actualem usum vitae, ut vero est nomen significat solum id quod habet naturam quae potest esse vitalis operationis principium. Quod autem haec distinctio necessario a praedictis auctoribus admittenda sit, patet, nam prior significatio fundata est in proprietate et rigore verbi sum, quod absolute dictum actuale esse seu existentiam significat; unde etiam dialectici dicunt in propositione de secundo adiacente verbum est nunquam absolvi a tempore. Et patet etiam ex communi usu, nam si quis dicat Adam est, significat ipsum existere. Habet autem hoc verbum in rigore suum participium in ipso inclusum, in quod potest resolvi praedicta propositio. Rursus constat ex communi usu ens, etiam sumptum pro ente reali (ut nunc loquimur), non solum tribui rebus existentibus, sed etiam naturis realibus secundum se consideratis, sive existant, sive non; quomodo metaphysica considerat ens, et hoc modo ens in decem praedicamenta dividitur. Sed ens in hac significatione non retinet vim participii, quia participium consignificat tempus, et ita significat actuale exercitium essendi seu existendi, et ideo haec vox, existens nunquam dici potest de re quae actu non existat, quia semper retinet vim participii verbi existo; ergo necesse est ens in hac posteriori significatione sumi in vi nominis. Unde praedicti auctores re ipsa admittunt hanc partitionem, quamvis verbis contemnant, nam perinde est dicere ens interdum significare rem actu existentem, interdum potentia tantum, quod dicere interdum sumi ut participium, aliquando vero ut nomen, seu ut alii loquuntur, participialiter et nominaliter. Quia hoc ipso quod ens non significat actualem entitatem et existentiam, iam non sumitur in vi participii, sed tamquam nomen verbale. Unde D. Thom., in dicto Quodl., postquam tractavit de ente, prout dicitur ab actuali esse, subdit: Sed verum est quod hoc nomen ens secundum quod importat rem cui competit huiusmodi esse, sic significat essentiam rei, et dividitur per decem genera.

Quaestionis resolutio

4. Ens participium quid importet.— Hac ergo supposita vocis significatione, facilis est quaestionis resolutio in communi sumpta. Dicendum est enim primo, sumpto ente in actu, prout est significatum illius vocis in vi participii sumptae, rationem eius consistere in hoc, quod sit aliquid actu existens, seu habens realem actum essendi, seu habens realitatem actualem, quae a potentiali distinguitur, quod est actu nihil. Hoc totum, cum solum consistat in declaratione simplicissimi conceptus, non potest aliter probari quam ex communi modo concipiendi et ex significatione vocis a nobis explicatae. Ac denique, quia ex dictis in praecedentibus sectionibus constare potest ens sub hac ratione posse habere unum conceptum formalem et obiectivum, communem omnibus entibus actu existentibus, cum inter se similia sint et conveniant in actuali esse et entitate, constat etiam posse conceptum illum hac voce significari; ergo entis sic sumpti et conceptus eius ratio non potest in alio consistere, nec potest aliter explicari.

5. Dico secundo: si ens sumatur prout est significatum huius vocis in vi nominis sumptae, eius ratio consistit in hoc, quod sit habens essentiam realem, id est non fictam nec chymaericam, sed veram et aptam ad realiter existendum. Probatio huius conclusionis eadem proportionaliter est quae praecedentis, quia hic simplex conceptus non potest alio modo intelligi aut explicari.

Quid sit essentia realis

6. Ens nomen quid.— Solum restabat exponendum quid sit essentia realis, vel in quo ratio eius consistat; nam cum essentia sit secundum quam res dicitur seu denominatur ens, ut Div. Thom. ait, De Ente et Essentia, c. 2, quod maxime verum est de ente in hac acceptione sumpto, ideo non potest satis explicari in quo consistat ratio entis realis, nisi intelligatur in quo consistat essentia realis. In quo duo peti possunt, quae illis duabus vocibus indicantur: primum, in quo consistat ratio essentiae; secundum, in quo consistat quod realis sit. Primum non potest a nobis exponi, nisi vel in ordine ad effectus vel passiones rei, vel in ordine ad nostrum modum concipiendi et loquendi. Primo modo dicimus, essentiam rei esse id quod est primum et radicale, ac intimum principium omnium actionum ac proprietatum quae rei conveniunt, et sub hac ratione dicitur natura uniuscuiusque rei, ut constat ex Aristot., V Metaph., text. 5; et notat D. Thomas, De Ente et Essentia, c. 1, et Quodl. II8 a. 4, et saepe alias. Secundo autem modo dicimus essentiam rei esse quae per definitionem explicatur, ut dicit etiam D. Thomas, dicto opusculo De Ente et Essentia, c. 2, et sic etiam dici solet illud esse essentiam rei quod primo concipitur de re; primo (inquam) non ordine originis (sic enim potius solemus conceptionem rei inchoare ab his quae sunt extra essentiam rei), sed ordine notabilitatis potius et primitatis obiecti; nam id est de essentia rei, quod concipimus primo illi convenire et primo constitui intrinsece in esse rei vel talis rei, et hoc modo etiam vocatur essentia quidditas in ordine ad locutiones nostras, quia est id per quod respondemus ad quaestionem quid sit res. Ac denique appellatur essentia, quia est id quod per actum essendi primo esse intelligitur in unaquaque re. Ratio ergo essentiae his modis potest a nobis declarari.

7. Quid autem sit essentiam esse realem, possumus aut per negationem aut per affirmationem exponere. Priori modo dicimus essentiam realem esse quae in sese nullam involvit repugnantiam, neque est mere conficta per intellectum. Posteriori autem modo explicari potest, vel a posteriori per hoc quod sit principium vel radix realium operationum vel effectuum, sive sit in genere causae efficientis, sive formalis, sive materialis; sic enim nulla est essentia realis quae non possit habere aliquem effectum vel proprietatem realem. A priori vero potest explicari per causam extrinsecam (quamvis hoc non simpliciter de essentia, sed de essentia creata verum habeat), et sic dicimus essentiam esse realem, quae a Deo realiter produci potest, et constitui in esse entis actualis. Per intrinsecam autem causam non potest proprie haec ratio essentiae explicari, quia ipsa est prima causa vel ratio intrinseca entis et simplicissima, ut hoc communissimo conceptu essentiae concipitur; unde solum dicere possumus essentiam realem eam esse quae ex se apta est esse, seu realiter existere. His ergo modis, potest a nobis communis ratio entis declarari; magis autem exacta huius rei intelligentia pendet ex pluribus quaestionibus. Prima est, qualis sit entitas essentiae realis, quando actu non existit. Secunda, quid sit existentia actualis, et ad quid necessaria sit in rebus. Tertia, quomodo existentia distinguatur ab essentia. Sed quia hae quaestiones propriae fere sunt entis creati, et prolixam requirunt disputationem, ideo eas usque ad disputationem 7 differimus, contenti pro nunc praedicta entis et essentiae descriptione.

Ens in actu et in potentia in quo conveniant

8. Una vero dubitatio circa duas conclusiones positas hic praetermitti non potest, quamvis attingat divisionem entis in ens in actu et ens in potentia; scilicet, an illa duplex significatio entis nominaliter et participialiter sumpti sit mere aequivoca, vel ita analoga ut nullus conceptus communis utrique membro ei respondeat, an vero habeat aliquem conceptum communem; nam si hoc posterius dicatur, nondum est a nobis communissima ratio entis satis explicata; declaravimus enim singulorum membrorum rationes, non autem rationem entis, ut communis et abstrahentis ab utroque membro. Deinde difficillimus erit ad explicandum talis conceptus et ratio eius, immo et nomen, quia nec significabitur per ens nominaliter sumptum nec participialiter; non potest autem fingi alius modus significandi abstrahens ab his duobus. Si vero dicatur primum, sequitur non posse dari conceptum entis communem Deo et creaturis, ut possibilibus, sed tantum ut actu existentibus, quod videtur plane falsum et contra communem modum concipiendi, et contra omnia supra dicta de communissimo conceptu entis. Sequitur deinde hominem aequivoce dici de vero homine possibili, vel actu existente. Patet sequela, quia eadem est ratio de homine respectu illorum duorum membrorum, quae est de ente respectu entis in actu et in potentia seu de ente nominaliter et participialiter sumpto; nam, ut participium significat ens in actu, ita nomen ens in potentia. Consequens autem videtur plane falsum; nam homo ex vi eiusdem impositionis significat hominem, sive actu existentem, sive possibilem; immo et simplex conceptus hominis, qui illi voci respondet, aeque repraesentat hominem existentem vel possibilem; non est ergo ibi significatio aequivoca; idem ergo est proportionaliter de ente sub illa duplici ratione seu significatione sumpto, et de conceptu qui illi respondet.

9. Resolutio.Exemplum accommodatum ad resolutionis intelligentiam.— Respondetur ens secundum illam duplicem acceptionem non significare duplicem rationem entis dividentem aliquam communem rationem seu conceptum communem, sed significare conceptum entis magis vel minus praecisum: ens enim in vi nominis sumptum significat id quod habet essentiam realem praescindendo ab actuali existentia, non quidem excludendo illam seu negando, sed praecisive tantum abstrahendo; ens vero ut participium est, significat ipsum ens reale seu habens essentiam realem cum existentia actuali, et ita significat illud magis contractum. Unde, sicut animal dictum de ipso genere praecise sumpto, et de bruto quatenus tale animal est, non dividit aliquem conceptum communem ad animal ut sic et tale animal, sed dicit eamdem rationem animalis ut praecisam vel ut contractam, ita dicendum est de ente sub illa duplici acceptione. Magisque accommodatum exemplum est in dispositione, ut significat quamdam speciem qualitatis ab habitu distinctam et genus utrique commune; non enim habet aliquam significationem communem, qua immediate significet alium conceptum communem generi et speciei (id enim impossibile est, quia generi et speciei nil est commune praeter ipsum conceptum generis); significat ergo vel immediate genus ipsum, vel immediate speciem quamdam duplici significatione. Ita ergo ens non significat conceptum aliquem communem enti nominaliter et participialiter sumpto, sed immediate habet duplicem significationem, qua significat vel ens praescindendo ab actuali existentia vel ens actu existens. Quocirca illa duplex significatio vel aequivoca est vel maxime ad aequivocationem accedit secundum quamdam translationem fundatam in aliqua proportionalitate. Primo enim ens significasse videtur rem habentem esse reale et actuale, tamquam participium verbi essendi; inde vero translata est illa vox ad praecise significandum id quod habet essentiam realem. Cuius simile etiam est in voce illa dispositio; nam, ut significat genus et speciem, sine dubio habet aequivocam significationem, vel ad summum analogam secundum quamdam proportionalitatem.

10. Igitur ad exemplum de voce homo, quod in contrarium afferebatur, respondetur non esse simile; nam homo non habet duplicem significationem, unam qua significet hominem praecise vel in potentia, aliam qua significet hominem existentem ut sic, sed unicam tantum, qua significat hominem praecise, sive existat sive non; quae significatio est proportionalis vel similis illi quam habet ens solum in vi nominis sumptum. Alia vero, quam habet in vi participii, non reperitur in hac voce homo, neque est ullus terminus incomplexus et simplex, qui significet totum hoc quod hac voce complexa significatur, homo existens. Quod si fingamus vocem hominis transferri ad totum hoc significandum, iam habebit duplicem significationem aequivocam, quam dicimus esse in nomine entis.

11. Ex quo ulterius intelligitur ens sumptum in vi nominis non significare ens in potentia, quatenus privative vel negative opponitur enti in actu, sed significare solum ens ut praecise dicit essentiam realem, quod valde diversum est; sicut enim abstractio praecisiva diversa est a negativa, ita ens nominaliter sumptum, licet praecise dicat ens habens essentiam realem, non vero addit negationem, scilicet carendi existentia actuali, quam negationem seu privationem addit ens in potentia. Quod inde etiam manifeste patet, nam ens in vi nominis sumptum commune est Deo et creaturis, et de Deo affirmari vere potest; ens autem in potentia nullo modo potest praedicari de Deo; immo nec de creaturis existentibus ut sic proprie dicitur, quia iam non sunt in potentia sed in actu; cum tamen de illis dici possit ens, tam ut participium quam ut nomen, quia, licet habeant actualem existentiam, vere etiam de illis dicitur quod habent essentiam realem, praescindendo et non negando actualem existentiam.

12. Unde tandem intelligitur ens praecise sumptum, ut in vi nominis significatur, proprie dividi posse in ens in actu et ens in potentia et ens in actu idem esse quod ens significatum per hanc vocem in vi participii sumptam, atque ita illa duo significare rationem entis vel praecisam vel determinatam ad actualem existentiam, sive haec determinatio essentialis sit, ut est in Deo, sive sit extra essentiam, ut censetur esse in creaturis, de qua re inferius disputandum; ens autem in potentia dicit etiam reale ens, quantum ad realem essentiam, contractum et determinatum non per aliquid positivum, sed per privationem actualis existentiae. Ens autem sic contractum, seu prout in tali statu conceptum, non significatur per hanc vocem ens, nec per aliquam aliam incomplexam quae mihi nota sit, sed solum per hos terminos complexos, ens possibile, ens in potentia et similes; quae omnia sunt diligenter advertenda, nam ex his vocum significationibus multum pendet vera rerum conceptio, et ex his magna etiam ex parte obiter exposita est divisio entis in ens in actu, et ens in potentia, quam iterum postea ex professo tractabimus.

Ens an sit praedicatum essentiale

13. Atque hinc obiter colligitur rationem entis communissimam, quae significatur per eam vocem in vi nominis sumptam, esse essentialem et praedicari quidditative de suis inferioribus, quamvis ens, ut actualem dicit existentiam et significatur per participium essendi, absolute non sit praedicatum essentiale, nisi in solo Deo. Haec posterior pars, quatenus ad Deum spectat theologica est, et ex principiis naturalibus tractari solet infra, lib. XII, et eam late disserui in tom. I tertiae partis, in disp. XI, sect. 1, et aliquid attingemus infra, disputando de Deo. Quantum vero spectat ad creaturas, pendet ex dicendis infra de distinctione existentiae ab essentia in creatura; nunc supponamus, sive distinguantur, sive non, absolute esse dicendum existere non esse de essentia creaturae, quia potest illi dari et ab illa auferri, et ita non habet necessariam connexionem cum essentia creaturae praecise concepta, sub qua ratione est invariabilis et necessario dicitur de unaquaque re cuius est essentia; hac ergo ratione ens participialiter sumptum dicitur non praedicari quidditative seu essentialiter de creaturis, et quoad hoc vera est opinio Avicennae supra recitata, eamque admittit D. Thomas, dicto Quodl. 2, et aliis locis supra citatis, solumque potest Avicenna reprehendi, vel eo quod existentiam putaverit esse verum accidens, de quo infra suo loco, vel eo quod aliam acceptionem et explicationem entis omiserit, et ideo simpliciter negandum putaverit ens sub aliqua ratione, sub qua in decem praedicamenta dividitur, esse posse essentiale omnibus illis.

14. Probatur ergo altera conclusionis pars (quam immerito Soto negare videtur), quia habere essentiam realem convenit omni enti reali estque illi maxime essentiale; ergo ens sub praedicta ratione est praedicatum essentiale. Praeterea, esse ens hoc modo convenit creaturae, etiamsi non existat, quomodo haec propositio: homo est ens, dicitur esse aeternae veritatis; sed non convenit illi per se secundo, ut proprietas aliqua, quia non supponit aliquid prius a quo dimanet tamquam passio; nam potius ille est primus conceptus cuiusvis entis realis; ergo convenit ut praedicatum essentiale et de quidditate rei. Et hoc modo dixit D. Thom., dicto Quodl., ens significare essentiam rei et dividi per decem genera. Aristoteles autem dixit ens non poni in definitionibus, non quia sit extra quidditatem, sed quia non dicit determinatam naturam, sed intime transcendit omnia, sicut alii dicunt de ente, ut significatur hac voce, res, de quo Soto supra concedit quidditative praedicari, quia significat absolute quidditatem realem; idem enim est significare quidditatem realem, quod significare essentiam realem, quam significat ens, ut praescindit ab actuali existentia, quia essentia et quidditas idem omnino est, solumque etymologia nominum est diversa. Quod vero essentia aut quidditas realis sit, intelligi non potest sine ordine ad esse et realem entitatem actualem; non enim aliter concipimus essentiam aliquam, quae actu non existit, esse realem nisi quia talis est ut ei non repugnet esse entitatem actualem, quod habet per actualem existentiam; quamvis ergo actu esse non sit de essentia creaturae, tamen ordo ad esse vel aptitudo essendi est de intrinseco et essentiali conceptu eius; atque hoc modo ens praedicatum est essentiale.

15. Unde obiter colligo ens in vi nominis sumptum et rem idem omnino esse seu significare, solumque differre in etymologia nominum; nam res dicitur a quidditate, quatenus est aliquid firmum et ratum, id est, non fictum, qua ratione dicitur quidditas realis; ens vero in praedicta significatione dicit id quod habet essentiam realem: eamdem ergo omnino rem seu rationem realem important. Unde Avicenna, tract. I suae Metaph., c. 6, quia non distinxit illam duplicem significationem entis, eam divisit inter ens et rem; nam ens dixit de formali significare actualem existentiam, rem vero solum quidditatem seu essentiam realem, ut notavit D. Thomas, In II, dist. 37, q. 1, a. 1. Ergo attribuendo enti illam duplicem significationem supra explicatam, altera coincidit cum significatione nominis res, scilicet, illa quae convenit enti in vi nominis sumpti. Et ita Div. Thomas, in dict. Quodl. II, dicit nomen ens, secundum quod importat rem cui competit esse, significare essentiam rei et dividi per decem genera. Et per haec satisfactum est omnibus quae circa primam opinionem adducta sunt.



SECTIO V

UTRUM RATIO ENTIS TRANSCENDAT OMNES RATIONES ET DIFFERENTIAS INFERIORUM ENTIUM, ITA UT IN EIS INTIME ET ESSENTIALITER INCLUDATUR

1. Entia completa, immo et incompleta in plures conceptus resolubilia, rationem entis participant. — Haec quaestio difficultatem non habet in entibus completis, vel quae per modum completorum entium ab intellectu concipiuntur, ut sunt omnia individua, species et genera, quae directe in aliquo praedicamento constituuntur usque ad summa genera; nam in haec dividitur ens, et de illis essentialiter praedicatur, et consequenter de omnibus aliis inferioribus, quae sub his continentur. Deinde non solum de completis entibus et conceptibus, sed de quibuscumque partialibus, vel incompletis entibus, quae resolubilia sunt in plures conceptus reales, est etiam indubitatum in eis intime et essentialiter includi ens, quia, si sunt resolubilia in plures conceptus reales, ergo, ut minimum, debent resolvi in conceptum entis, qui est universalissimus omnium. Item a fortiori hoc constabit ex dicendis.

2. His suppositis, est opinio Scoti, In I, dist. 3, q. 3, et dist. 8, q. 2, et In II, dist. 3, q. 6, ens non includi in differentiis ultimis, neque in modis intrinsecis, quibus ad prima decem genera determinatur, neque in suis propriis passionibus, quae cum ipso convertuntur, ut sunt unum, verum, bonum, de quibus alibi ipse sentit esse positivas et reales proprietates, ut patet In II, dist. 3, q. 1, ad arg. Quid autem Scotus intelligat per differentiam ultimam, obscure satis ab eo explicatur; non enim vocat ultimam differentiam illam quae constituit ultimam speciem, nam ibi expresse dicit rationale vel rationalitatem non esse differentiam ultimam, si anima rationalis est in re ipsa diversa a sensitiva. Igitur differentiam ultimam appellat, quae sumitur ab ultima realitate formae, differentiam autem non ultimam, quae sumitur a tota forma; ut, si est (inquit) in homine una anima, quae realiter est vegetativa, sensitiva et rationalis, in illa distinguuntur diversi gradus seu realitates formales, et differentia quae ab ultima realitate sumitur dicitur ultima, non solum quia constituit ultimam speciem, sed quia se ipsa differt ab aliis, et non est resolubilis in plures conceptus; si autem fingamus animam rationalem ut sic esse integram et per se distinctam formam a sensitiva, et omnibus superioribus, tunc, sicut talis forma est intrinsece et quidditative ens, ita differentia ab illa sumpta est etiam intrinsece et quidditative ens, et ideo eius conceptus non est simpliciter simplex, sed resolvi potest in conceptum entis, et aliquem alium modum, quo determinetur conceptus entis ad esse talis differentiae, et ideo talis differentia non est ultima, quandoquidem per aliquid a se distinctum ab aliis differt.

3. Fundamentum Scoti.— Et hinc sumitur primum ac praecipuum fundamentum Scoti, nam una differentia non est alia, ut per se notum est; ergo vel convenit cum aliis in conceptu quidditativo entis, vel non; si non convenit, ergo non includit talem conceptum in sua quidditate et essentia, quod intendimus: si autem convenit cum aliis in illo conceptu, necesse est quod per aliquid aliud differat; ergo una differentia differet ab aliis per aliam differentiam; ergo illa differentia non erat ultima, quandoquidem in aliam ulteriorem resolvitur et tunc ulterius eodem modo inquirendum erit de illa alia differentia, an includat conceptum quidditativum entis, in quo cum aliis conveniat, atque ita, vel procedemus in infinitum, vel sistendum erit in aliqua differentia ultima, quae ita per se differat ab omnibus aliis rebus vel conceptibus ut neque in conceptu entis cum illis conveniat, et consequenter intrinsece et quidditative rationem entis non includat; nam, si includeret, conveniret in ea cum aliis; si autem conveniret, indigeret alia differentia, qua differret, iuxta doctrinam Aristotelis, V Metaph., c. 9, et lib. X, c. 5, quod ea quae inter se conveniunt, differentiis differunt. Atque haec ratio eodem modo applicari potest ad modos intrinsecos quibus ens contrahitur ad prima decem genera; nam, cum unumquodque illorum generum concipiatur per modum entis completi, certum est quidditative includere rationem entis, in qua omnia illa genera conveniunt; ergo oportet ut aliquibus modis seu differentiis differant; de illis ergo modis ulterius quaeritur an includant ens; nam, si non includunt, hoc intendimus; si vero includunt, quaerendum est per quid differant ab aliis et quomodo ad illos modos contrahatur ens, et ita vel procedetur in infinitum vel sistendum erit in aliqua differentia seu modo, qui non includat ens; ergo, cum non sit maior ratio de uno quam de alio, sistendum erit in primo illo modo, quo contrahitur ens ad substantiam, quantitatem, etc.

4. Secunda ratio Scoti.— Atque hoc maxime confirmat secunda ratio Scoti, sumpta ex proportione inter metaphysicam et physicam compositionem; utraque enim fit ex potentia et actu, seu (ut Scotus loquitur) ex determinabili et determinante; sed in compositione physica resolutio ultima fit ad ultimam potentiam determinabilem, quae in sua entitate nihil includat formae seu actus determinantis, et ad ultimam formam seu actum determinantem, quae nihil includat potentiae determinabilis; ergo similiter in compositione metaphysica omnium entium resolutio facienda est in ultimos conceptus determinabilem et determinantem, quorum unus alium non includat, nec e converso; sed omnis haec resolutio ex parte conceptuum determinabilium fit ultimate in conceptum entis, in quo ut sic actu non includitur aliquis modus seu differentia determinans; ergo etiam ex parte conceptus determinantis debet correspondere aliquis modus vel differentia, quae nullo modo includat conceptum entis determinabilem. Denique de passionibus entis plures rationes multiplicat Scotus, quas nunc omitto, quia de iis passionibus dicendum est ex professo disputatione sequenti.

Opinio Scoti confutatur

5. Differentiae ultimae et non ultimae explicatio Scotica impugnatur.— Hanc opinionem Scoti merito impugnant thomistae, quamvis nonnulli eorum interdum illi faveant, ut infra notabo. Et primo quidem illa distinctio differentiae ultimae et non ultimae, ut ab Scoto proponitur et explicatur, et supponit falsum fundamentum et insufficiens est. Primum patet, quia revera nulla est differentia quae ex tota forma physica sumatur. Primo quidem, quia iuxta veriorem sententiam in composito substantiali non est nisi una forma, et tamen omne compositum substantiale habet aliquam convenientiam cum aliis compositis et cum omnibus substantiis creatis, et consequenter ab illius forma, ut habet convenientiam cum illis, sumitur aliqua differentia non ultima; ergo nulla differentia sumitur a tota forma, sed ultima sumitur ab ultimo gradu seu realitate eius, ut ipse Scotus loquitur. Quae ratio procedit de substantiis compositis, sed evidentior est in simplicibus seu immaterialibus creatis, quae genere et differentia constant, quia in eis non est nisi una simplex natura, physice loquendo, a qua sumuntur differentiae non ultimae et ultimae secundum diversos gradus seu conceptus eius. Et eodem modo procedit ratio in formis accidentalibus, nam ab una et eadem forma secundum rem, verbi gratia, albedine, sumitur differentia non ultima coloris, et ultima albedinis. Deinde, etiamsi daremus in composito substantiali esse plures formas, nulla esset differentia sumpta a tota aliqua forma. Finge enim animam rationalem in homine esse distinctam a sensitiva, etc., adhuc rationale non esset differentia sumpta a tota forma. Probatur, quia secundum illam formam homo haberet convenientiam cum angelis in intellectualitate; ergo ab illa forma sumeretur alia differentia prior; ergo differentia rationalitatis, prout est propria hominis, adhuc in eo casu non sumeretur ex tota forma, sed ex ultimo gradu eius; immo inter eam formam et alias necessario esset convenientia, vel in communi ratione formae substantialis, vel in ratione animae et principii vitae respectu aliarum animarum realiter distinctarum; ergo secundum has omnes rationes possent ab illa sumi differentiae non ultimae; ergo nulla esset differentia quae sumeretur a tota forma; propter similes enim rationes in formis accidentalibus nulla esse potest a qua tota aliqua differentia unica sumatur, ut Scotus fatetur.

6. Differentiae etiam infimae.— Unde ulterius ostendi potest insufficientem esse Scoti divisionem. Omissa enim differentia, quae sumi dicitur a tota forma, quae revera nulla est, ut ostendi, Scotus ipse fatetur dari differentiam ultimam quae sumitur ab ultima realitate formae, ergo necesse est ut admittat aliud differentiarum genus, quae neque a tota forma, neque ab ultima realitate eius, sed a forma secundum aliquam communem seu superiorem realitatem sumatur, ut erit differentia sensitivi in homine, si in eo anima sensitiva non est realiter a rationali distincta, vel sicut differentia coloris in albedine. Talis ergo differentia, neque est ultima, ut per se constat, neque est non ultima, iuxta Scoti declarationem, quia non sumitur a tota forma, sed solum a quodam gradu realitatis eius; ergo insufficienter ab Scoto numerantur huiusmodi differentiae. Et quaerendum restat an iuxta illius opinionem hae differentiae, quae nec sumuntur a tota forma, nec sunt ultimae, includant intrinsece et quidditative ens, necne. Nam si illae non includunt ens sequitur nullas omnino esse differentias reales quae ens includant, quod et ipse negat, et per se est satis absurdum; quia, si nulla differentia est ens, nullae sunt in rebus differentiae reales, et consequenter nec per eas constituuntur essentiae reales, neque essentialiter distinguuntur. Si autem illae differentiae includunt ens, ergo idem dicendum est de ultimis differentiis, etiamsi non sumantur a tota forma, sed ab ultimo gradu eius. Probatur haec consequentia, primo, quia hae differentiae subalternae, verbi gratia, sensibile, non sumuntur a tota forma, sed a quodam gradu reali eius, et hoc satis est ut includant ens; ergo multo magis id sufficiet ut ultimae differentiae includant ens. Patet consequentia, quia talis differentia sumitur a perfectiori gradu illius formae; ut verbi gratia, sensibile et rationale, supposita vera sententia de unitate animae in homine, sunt differentiae, quarum neutra sumitur a tota forma, et sensibile sumitur ab illa secundum gradum superiorem minusque perfectum; tamen, quia forma etiam secundum illum praecisum gradum considerata realis est, verumque ens, ideo differentia illa ens intrinsece et essentialiter includit; rationale autem sumitur ab eadem forma secundum inferiorem gradum realem magisque perfectum, et forma a qua sumitur, etiam secundum illam considerationem, est realis verumque ens; ergo multo maiori ratione realis differentia includit intime et essentialiter ens. Praeterea nulla est maior ratio de una quam de alia, nam tam simplex est conceptus differentiae sensibilis, sicut conceptus differentiae rationalis; neuter enim alterum includit formaliter, neque e contrario. Quod sic declaro, nam, ut ipse Scotus indicat, haec differentia, rationale, proprie non differt ab aliis per aliam differentiam, sed per se ipsam, quia, dum ipsa est quo aliud differt, simul etiam est se ipsa differens, ne in infinitum procedamus, ipsamque differentiam speciem faciamus, utpote ex genere et alia differentia constantem; sed totum hoc eodem modo procedit in differentia superiori, scilicet sensibile, quia etiam illa non constat alia differentia, neque est species, sed se ipsa differt ab alia sibi opposita, quatenus dividit et contrahit superius genus, et constituit suam propriam subalternam speciem; est ergo eadem ratio utriusque differentiae, et idem est de omnibus superioribus. Quod si dicas huiusmodi differentias subalternas esse determinabiles per differentias ultimas, hoc imprimis nil refert ut illae potius quam hae ens includant; immo, iuxta discursum Scoti supra factum, potius sequitur has differentias, prout determinabiles sunt per inferiores, non includere illas, et quatenus determinant superiores, etiam non posse ipsas superiores includere, et consequenter esse tam simplices, quantum esse possunt differentiae ultimae. Et praeterea etiam differentiae ultimae, maxime secundum opinionem Scoti, sunt determinabiles per differentias individuales; ergo etiam in hoc est eadem ratio de illis.

7. Item differentiae individuales.— Unde videtur tandem sequi, consequenter loquendo iuxta opinionem Scoti, solas differentias individuales debere dici ultimas, nam illae solae sumuntur ex ultima realitate formae, et per alias nullo modo differunt, neque ut per differentias constituentes (quod commune est omnibus differentiis, ut dictum est), neque ut per differentias contrahentes ad inferiora, quia illas non habent, quod est proprium harum differentiarum individualium. Sed neque Scotus in hoc sensu est locutus de differentiis ultimis, ut patet ex locis citatis, et ex his quae adduximus, neque de illis dici potest quod ens non includant, propter alias rationes supra tactas, scilicet, quia etiam hae sumuntur a materia vel forma secundum veram realitatem earum. Item, quia conceptus differentiae individualis in se non est simplicior quam conceptus differentiae specificae vel genericae, etiam si non sit ita communis vel contrahibilis; hoc enim nihil refert ad simplicitatem conceptus, nam potius superiora et universaliora solent esse simpliciora. Et praeterea rationes quas de modis intrinsecis faciemus, de his etiam differentiis individualibus probabunt, nam ut ostendam, eadem est seu proportionalis earum ratio.

8. Modi intrinseci entis rationem entis imbibunt.— Iam igitur de modis intrinsecis falsa etiam ostenditur opinio Scoti. Primo, quia, vel illi modi sunt positivi et reales, vel non. Hoc secundum neque ab Scoto dicitur, neque est verum, ut contra aliquos ostendam, sectione sequenti; quomodo enim possent constituere varias rerum essentias, et essentiale discrimen inter illas, si non essent reales modi et positivi? Si autem huiusmodi sunt, quomodo mente concipi potest eos non includere intrinsece et essentialiter ens? Nam ut praecedenti sectione ostendimus, ens intrinsece est quod habet veram et realem essentiam; aut ergo hi modi habent aliquam realem essentiam, et ita intrinsece et essentialiter sunt ens; vel nullam habent, et sic nec possunt essentiam realem constituere, neque aliquid reale addere ad contrahendum superiorem conceptum et constituendam determinatam essentiam et distinguendam illam ab aliis. Et confirmatur, nam si hi modi non sunt ens, ergo nihil sunt; ergo nihil conferre possunt ad essentias reales constituendas. Respondent aliqui, hos modos non esse ens ut quod, tamen esse ens ut quo seu aliquid entis, et inde neque esse simpliciter et univoce ens, ut Scotus loquitur, neque omnino nihil. Sed haec responsio solum videtur in verbis consistere, quoniam esse ens ut quo nihil aliud est quam esse formam seu actum realem in metaphysica constitutione seu compositione; nulla autem potest esse forma vel actus realis alicuius, nisi in se sit aliquid reale, quod est esse in se ens reale; ergo repugnat dicere aliquid esse reale quo, et non ens ut quod, nam illud quo in huiusmodi quod necessario fundari debet. Quod in omni compositione physica inductione ostendi potest. Est autem eadem ratio in metaphysica compositione, quia etiam in illa potentia et actus concipiuntur ut constituentia integram realitatem seu essentiam; unde in se etiam considerata necessario concipi debent ut habentia aliquid realitatis seu essentiae saltem partialis; alias non possent concipi ut apta ad constituendum et complendum essentiam realem; et haec ratio applicari potest ad omnes differentias tam ultimas quam non ultimas genericas, specificas et individuales.

9. Secundo, possunt e contrario hic applicari rationes factae de differentiis, praesertim illa, quod differentia non ultima, id est subalterna, ideo includit ens, quia sumitur a forma secundum aliquem gradum realitatis eius; sed etiam hi modi intrinseci sumuntur a forma vel natura secundum aliquem gradum realitatis eius; ergo etiam includunt ens. Minor declaratur, nam in substantia modus per se sumitur ex realitate cuiuscumque naturae substantialis, quatenus cum aliis convenit in aptitudine subsistendi, et ita in substantiis immaterialibus ille modus sumitur ex tota forma simplici secundum eam praecisam rationem; in materialibus vero ex tota forma metaphysica seu natura integra, et consequenter ex materia, quatenus ex parte sua confert ad subsistendum, et ex forma, quatenus absolute constituit substantialem naturam. Tenet ergo prima consequentia a paritate rationis, et quia, sicut hic modus intrinsecus immediate determinans ens concipitur ut quid simplex se ipso et non per alium modum differens ab aliis, ita etiam differentia tam subalterna quam ultima, ut declaratum est.

10. Ens esse genus, et modum entis veram differentiam, infertur ex Scoti opinione.Responsio Scoti ad illatum inconveniens refutatur.— Tertio, quia, si conceptus substantiae resolvitur in conceptum entis, et conceptum modi omnino condistincti ab ente, et contrahentem, et non includentem ipsum, nihil deesse potest huic modo quominus vera differentia sit, neque enti quominus genus sit, praesertim cum Scotus supponat ens esse univocum. Sequela quoad priorem partem probatur, quia de ratione differentiae nihil aliud est, nisi quod essentialiter contrahat superius praedicatum univocum et quidditativum, non includendo ipsum et cum illo constituendo gradum essentialem aliquem per modum formae eius, ex quo habet quod praedicetur (ut aiunt) in quale quid, et consequenter quod faciat differre ab aliis; haec autem omnia conveniunt modis contrahentibus ens iuxta doctrinam Scoti. Quoad alteram vero partem probatur sequela, quia de ratione generis solum est quod sit praedicatum univocum et quidditativum seu in quid, non exprimens totam quidditatem usque ad ultimum gradum (propter quod dici solet praedicari in quid incomplete), et quod sit aptum contrahi et determinari per differentias essentialiter distinctas, ex quo habet quod de pluribus essentialiter differentibus praedicetur; sed hoc totum convenit enti iuxta principia Scoti. Unde e contrario Aristoteles, III Metaph., text. 10, inde probat ens non posse esse genus, quia in omnibus differentiis et modis quibus contrahitur, essentialiter includitur, quod repugnat generi, ut idem Aristoteles probat, VI Topic., c. 3. Respondet Scotus, ens non esse genus, quia licet non in omnibus, saltem in aliquibus differentiis includitur, scilicet in differentiis non ultimis, quae sumuntur a tota forma. Sed hoc imprimis ostensum est supponere falsum, quia nullae sunt differentiae quae sumantur a tota forma in sensu ab Scoto intento, id est, quae sumantur a tota forma totaliter (ut sic dicam) et non secundum aliquem praecisum gradum seu conceptum. Et deinde non satisfacit, nam quid refert quod ens includatur in quibusdam ultimis et remotis differentiis ut non sit genus respectu substantiae et accidentis, in quae proxime et univoce dividitur per differentias proprias et extra sui rationem? Immo e contrario iuxta Scoti sententiam inferendum esset illas differentias non ultimas, prout ab ipso finguntur, non esse proprias differentias, sed quasdam species entis; nam resolubiles sunt in conceptum entis quidditativum et univocum ipsis, et in aliquam differentiam ultimam, quae non includat ens; nihil ergo ibi deerit ad constitutionem et compositionem speciei.

11. Quarto, hi modi intrinseci sunt inaequales in perfectione entitativa; ergo sunt entia. Antecedens patet, quia substantia est perfectior accidente, et non ratione eius in quo conveniunt; ergo ratione eius in quo differunt; ergo ratione sui proprii modi intrinseci. Quod etiam per se notum est; ideo enim substantia perfectior est, quia est per se, accidens vero in alio; ergo ipse modus per se essendi perfectior est modo existendi in alio; ergo uterque habet aliquam perfectionem; ergo entitatem, nam perfectio sine entitate reali concipi non potest; aut enim sunt idem, aut perfectio supponit entitatem et est proprietas eius. Unde novum argumentum vel confirmatio confici potest; nam in his modis (et idem est de omnibus differentiis) reperiuntur passiones entis; sunt enim aliquid, nec enim sunt nihil; et unum, nam unusquisque modus est in se divisus et distinctus a quolibet alio; et bonum, quia habent suam definitam perfectionem et appetibilitatem; et verum, quia non sunt conficti et per se intelligibiles sunt. Tandem modus quo constituitur substantia, aliquo modo substantia esse debet; nam, ut dixit Aristoteles, I Phys., c. 6, substantia non constituitur ex non substantiis, et idem proportionaliter est de modo accidentis; sed quod est substantia, est etiam ens; ergo.

12. Sententiae Scoti, quae fingi posset, explicatio.— Hinc vero sumere potest aliquis occasionem ad explicandam sententiam Scoti, vel certe novam aliam introducendam. Differentia enim seu modus constituens substantiam non est substantia completa, sed incompleta; hac enim ratione substantia, quae est generalissimum praedicamenti substantiae, habere potest differentias in quibus non includatur, quia genus illud tantum est substantia completa, differentia autem est solum incompleta substantia; ad hunc ergo modum dici potest ens quod determinatur ad esse substantiae, quantitatis, et aliorum quae in rectis lineis praedicamentorum ponuntur, solum esse ens completum, et ideo non includi in modis intrinsecis quibus determinatur, immo neque in differentiis quae etiam sunt incompleta entia; et in hoc sensu omnes rationes factae non procedunt contra hanc sententiam, quia non negatur differentias et modos esse aliquo modo entia, sed solum esse entia completa, quod nullam habet absurditatem.

13. Aliena ab Scoti mente et falsa ostenditur.— Sed haec expositio neque est ad mentem Scoti, neque in se vera est. Primum patet, quia Scotus specialiter negat ens includi in differentiis ultimis, in non ultimis autem concedit includi; non loquitur ergo de ente completo, quia hoc modo nulla differentia est completum ens. Deinde Scotus loquitur de universalissimo conceptu entis realis, quem mens nostra potest abstrahere, ut manifeste constat ex citatis locis; ens autem completum praedicto modo explicatum non est universalissimus conceptus entis nam, cum entia incompleta aliquid entitatis habeant, convenientiam aliquam realem habent cum entibus completis; ergo concipi potest ratio entis universalior, quae secundum rationem ab his praescindat. Quod autem illa sententia in se falsa sit, tribus rationibus ostenditur. Prima est tantum ad hominem, supposita sententia Scoti, quod ens sit univocum; tunc enim evidentius sequitur iuxta praedictam interpretationem ens completum esse unum genus commune ad decem praedicamenta, quia habet differentias reales extra sui rationem, et omnia alia requisita ad rationem generis, ut patet applicando rationem supra factam.

14. Secunda ratio est, quia ens communissime sumptum, ut est transcendens, et obiectum metaphysicae vel intellectus, abstrahit a completo et incompleto; nam haec omnia, ut ex modo significandi patet, se habent per additionem ad ens in quantum ens, in ordine ad praecisionem vel expressionem nostrorum conceptuum. Et saltem dubium non est quin possit ens in hac generalitate significari et concipi, ut paulo antea dicebam; sic autem nunc nos loquimur de ente, quia ut sic est obiectum metaphysicae; ergo huiusmodi ens intrinsece includitur in differentiis et modis intrinsecis. Quod si fortasse auctores praedictae sententiae dicant se non loqui de huiusmodi ente, sed de ente completo, imprimis non loquuntur ad rem de qua nunc agimus. Deinde non effugiunt difficultatem quae in tota hac sententia praecipue declarari intenditur, scilicet, quomodo ens ad inferiora descendat; nam, licet dicant ens completum contrahi ad substantiam per quemdam modum, qui nec est ens completum nec omnino nihil, sed incompletum ens, restat illis explicandum quomodo et per quid ens communissimum determinetur ad esse entis completi vel incompleti. Nam de eo quod addit ens completum supra ens, inquiram an includat ens communissime sumptum; nam, si non includit, erit nihil, et procedent omnia argumenta facta; si autem includit, ergo differentia seu modus contrahens vel dividens includit ipsummet divisum. Unde de illo modo restabit inquirendum per quid distinguatur ab ipso ente in communi, quod in se includit, et per quid differat ab aliis entibus, et ita incidet haec explicatio in difficultates quas Scotus vitare intendit.

15. Tertia ratio et maxime propria est, quia ille conceptus entis completi communis decem praedicamentis, prout in rectis lineis constituuntur, et non aliis rebus, est impossibilis, quia perfectiora entia sunt incompletae substantiae, quae non ponuntur directe in praedicamento substantiae, quam accidentia, quae ponuntur directe in praedicamento accidentis. Quod patet, sive consideremus physice substantias incompletas sive metaphysice, nam materia prima perfectior est, magisque habet de entitate quam quantitas, et forma substantialis magis quam qualitas. Similiter rationalitas, prout est differentia substantialis, perfectius quid est quam quodlibet accidens; ergo ens prout est commune ad substantiam et accidentia multo magis commune est ad substantias incompletas, et consequenter ad omne id, quod quacumque ratione entitatem includit, nam haec sola convenientia considerari potest inter substantiam et accidens. Unde conceptus ille entis completi, si sit conceptus entis quod sit per se unum, tantum esse potest conceptus substantiae.

Quaestionis resolutio

16. Dicendum est ergo ens, in quantum ens, intrinsece includi in omni ente, et in omni conceptu positivae differentiae, aut modi entis realis. Ita docet D. Thomas, I cont. Gen., c. 25, et q. 219 de Verit., a. 1, et indicat Quodl. II, a. 3, et I, q. 3, a. 4, q. 4, a. 3, ad 1, q. 5, a. 1, et docent thomistae, Caiet., de Ente et essentia, c. 1; Soncin., V Metaph., q. 14; Soto, in Antepraed. c. 4. Idem tenet Fonsec., IV Metaph., q. 4, c. 2, q. 3, et sumitur ex Aristotele, III Metaph., text. 10, quem supra citavi. Et suppositis iis quae contra Scotum dicta sunt, sufficienter probatur inductione, quia, si loquamur physice de rebus, ratio entis includitur in omnibus substantiis et omnibus partibus earum, et in omnibus accidentibus et in omnibus modis positivis realibus; nam omnia haec habent aliquo modo essentiam veram, id est, non fictam nec imaginariam, sed realem, aptam ad existendum extra nihil. Si autem metaphysice res considerentur, ens includitur in omnibus generibus et speciebus et individuis absque controversia, et ostensum a nobis est includi etiam in differentiis et in modis positivis intrinsecis; sed praeter haec nihil est in rebus.

17. Obiectioni respondetur.— Dices passiones entis esse praeter haec omnia, de quibus nihil dictum est. Respondetur: de his passionibus in controversia positum est, an formaliter dicant aliquid positivum ex natura rei distinctum ab ente vel solum negativum aut ens rationis. Si hoc ergo posterius verum est, consequenter dicendum est passiones illas formaliter non includere ens, neque hoc esse contra conclusionem, quia illae passiones formaliter non dicunt differentias aut modos realiter determinantes aut afficientes ens. Si autem prior sententia vera est, consequenter asserendum est has passiones in formali conceptu suo includere ens propter easdem rationes supra adductas et contineri has passiones sub enumeratione facta, quia dicunt modos reales entis illi adaequatos seu convertibiles cum ipso; quae autem harum opinionum verior sit, sequenti disputatione tractabitur. Ratio autem a priori10 conclusionis iam etiam tacta est, et sumitur ex ratione entis supra explicata, quae est habere essentiam realem, in quo non includitur quod illa essentia sit perfecta vel imperfecta, integra vel partialis, sed solum quod realis sit; hoc autem necesse est includi in omnibus rebus et modis seu differentiis realibus. A posteriori autem generalis etiam ratio est, quia in his omnibus reperitur semper aliquis effectus seu quasi effectus realis, quod non potest intelligi sine inclusione alicuius entitatis; nam constituunt, complent aut integrant ac distinguunt ens reale, adeo ut etiam ille modus, quo nostro more intelligendi determinatur ens in communi ad Deum seu ens increatum, concipiatur tamquam constituens tale ens: unde non potest concipi nisi sub ratione alicuius entitatis. Item huiusmodi differentiae vel modi solent esse radices proprietatum vel actionum realium; ergo.

18. Ad primum Scoti fundamentum respondetur unam differentiam quantumvis ultimam posse esse diversam ab alia, etiamsi cum illa in communi entis ratione conveniat, sicut de primis generibus generalissimis omnes docent, quae propterea non proprie differre, sed primo diversa esse dicuntur, quia alias non essent suprema genera, sed sub alio superiori contenta, praesertim posita univocatione entis, quam Scotus ponit; quo modo autem hoc intelligendum sit, in sequenti sectione declarabitur. Ad secundum respondetur, imprimis non esse necessariam illam proportionem inter compositionem physicam et metaphysicam, alioqui, sicut de omni forma verum est nihil includere materiae, et de materia, nullam includere formam, ita de omni genere seu conceptu determinabili verificandum esset quod nullam includat differentiam, et e contrario de omni differentia quod non includant ens, quod est primum determinabile. Secundo dicitur illam proportionem servari posse inter compositionem metaphysicam et physicam quamdiu in eis sistitur, et tenet in hoc, quod nec genus differentiam, nec differentia genus includit, sicut nec materia formam, nec forma materiam; si autem resolvendo metaphysicam compositionem pervenitur ad simplices conceptus non compositos ex genere et differentia, iam in illis respectu praedicatorum superiorum transcendentium non oportet servari praedictam proportionem, quia in eis iam non reperitur ille determinationis modus, sed alius iam explicandus.



SECTIO VI

QUOMODO ENS IN QUANTUM ENS AD INFERIORA CONTRAHATUR SEU DETERMINETUR

1. Difficultas quaestionis.— Haec est potissima difficultas, ob quam Scotus, Caietanus et alii in sententias extreme oppositas declinarunt; alii negando conceptum entis praecisum et abstractum, ut nulla sit necessaria eius contractio vel determinatio, quia haec nullo convenienti modo intelligi potest; quia nec fieri potest per non ens, ut ostensum est sectione praecedenti, neque etiam per aliquod ens, alioqui in illo ente supponetur iam facta determinatio, et procedetur in infinitum. Sed haec sententia, si intelligatur de abstractione secundum rem seu fundata in distinctione aliqua ex natura rei, vera est, et quoad hoc satisfacit; si vero intelligatur de abstractione secundum rationem tantum, non est vera, ut ostendimus, et ideo etiam secundum rationem explicare oportet quomodo haec contractio seu determinatio fiat. Alii ergo ita praescindunt et abstrahunt conceptum entis, ut contrahi et determinari existiment per aliquid quod intrinsece non sit ens, quomodo philosophatur Scotus, qui non solum secundum rationem, sed etiam ex natura rei huiusmodi praecisionem excogitavit; tamen in duobus deceptus est, ut probavi: primo, ponendo talem modum abstractionis et praecisionis realis; secundo, supposita illa, fingendo modos seu differentias positivas reales, quae entia non sint.

2. Non admisso conceptu praeciso entis, nulla contractio ipsius necessaria.— Aliter vero favet huic parti Soncin., IV Metaph., q. 1, ad 2, et q. 19, ad 7, et lib. V, q. 14, dum ait modum constituentem substantiam, et consequenter determinantem ens ad illam, esse tantum negationem vel ens rationis. Unde (inquit), licet ens includatur quidditative in substantia, non tamen in eo per quod contrahitur ad conceptum substantiae, quia id solum est quaedam negatio, quam circumscribimus hac voce per se. Sed non video quid Soncinatem in eam sententiam induxerit, cum ipse non ponat conceptum obiectivum entis praecisum ab hoc disiuncto substantia vel accidens, quia, si ab his non abstrahit, nullo modo contrahente indiget, sed sola ablatione alterius membri alterum determinatum relinquitur; id autem quod relinquitur non potest intrinsece constitui per solam ablationem alterius membri, sed per id quod intrinsece est. Qua enim ratione intelligi potest substantia constitui in ratione substantiae, quae perfectissima est, per solam negationem aut per ens rationis? Unde omnia fere argumenta quibus contra Scotum probavimus modum entis includere ens, procedunt contra hanc sententiam, scilicet, quia substantia non nisi ex substantiis coalescere vel constitui potest. Item, quia alias etiam modus quo determinatur ens ad ens increatum, esset negatio. Praeterea conceptus substantiae de formali esset privativus aut per rationem confictus, et non realis; quia id per quod formaliter constituitur dicitur esse negativum seu ens rationis. Denique alias etiam accidens per negationem a fortiori constitueretur, cum sit minus perfectum quam substantia; erit ergo quidam circulus, quia substantia constituetur per negationem inhaerentiae, accidens vero per negationem perseitatis, quod vix est intelligibile. Quocirca, quamvis haec simplicia interdum a nobis per negationes explicentur, tamen mens recte11 concipit res ipsas reales non constitui negationibus; sic differentiam bruti per irrationale explicamus, quod non propterea concipimus negatione constitui; similiter infinitatem Dei negatione declaramus, quam in summa quadam et positiva perfectione consistere recte concipimus; sic ergo, quamvis substantiam per se esse interdum explicemus per negationem inhaerendi in alio, tamen mente concipimus non per eam negationem formaliter constitui, sed per positivam perfectionem, qua intelligitur formalem vim habere, ut sit per se absque subiecto cui inhaereat; sicut e contrario in accidente intelligimus esse talem positivam naturam, quae postulat adhaesionem ad aliud ut esse possit.

3. Substantia et accidens per positivas perfectiones constituuntur.— Tertia ergo sententia admittit contractionem seu determinationem entis ad inferiora per modos positivos et reales; haec autem determinatio dupliciter explicari potest. Primo, ut sit per modum compositionis ex ente et modo aliquo, ex quibus, tamquam ex partibus metaphysicis, conceptus substantiae, verbi gratia, componitur, et in eosdem est resolubilis; quae compositio non est ex genere et differentia, solum quia ens includitur in ipso modo; in his enim compositionibus, quae tantum sunt per rationem, non reputatur inconveniens quod determinabile, quando transcendens est, includatur in conceptu determinantis. Et hac ratione aiunt conceptus substantiae et aliorum supremorum generum vel differentiarum vocari simpliciter simplices, non quia non sunt resolubiles in duos conceptus, hoc enim est proprium solius entis, sed quia non sunt resolubiles in duos conceptus mutuo praescindentes, quia unus necessario debet in alio includi, scilicet, ens in modo, quamvis e converso modus in ente actualiter non includatur.

4. Aliqui qualiter ens determinari existiment.— Quod si obiicias quia repugnat fieri talem resolutionem in duos conceptus, et alterum in altero includi, nam si in conceptu modi per se includitur ens et ipsum per se, ergo in eo includitur totum id quod in conceptu substantiae; ergo nulla facta est resolutio. Responderi potest, includi quidem ens in modo per se, aliter vero quam in substantia, nam in substantia includitur ut in completo et perfecto ente; in modo vero solum ut incompleto. Item substantia includit modum per se ut partem metaphysicam formaliter constituentem ipsam, atque illa est totum constitutum ex ente et modo; modus autem per se includit seipsum, seu potius est ipsemet, non ut pars sui, sed ut id quo constituitur substantia; et hac ratione vera fit resolutio substantiae in ens et per se; neque idem omnino includitur in modo quod concipiebatur in substantia.

5. Quod si ulterius urgeatur difficultas supra tacta de contractione seu determinatione entis ad ipsum modum per se, per quid fiat, aut quomodo non procedatur in infinitum, duplex est modus respondendi. Prior est determinari ens ad per se per alium modum, ita ut modus per se resolubilis sit in duos conceptus, scilicet in conceptum entis et alterius modi innominati, ratione tamen distincti ab ipso per se minusque perfecti, nam eadem ratio quae probat substantiam ipsam esse sic resolubilem, probare etiam videtur de modo per se, nam in eo est ratio entis modificata et aliter quam in substantia, et aliter etiam quam in modo accidentis; ergo potest ibi ratione distingui ratio entis quae modificatur, et ratio illam modificans, ratione distincta ab illa qua modificatur ad substantiam, ut modificatio ipsa diversae rationis sit. Iuxta hanc vero sententiam consequenter dicendum est illum etiam alium modum esse resolubilem in alios similes duos conceptus, et consequenter ita posse in infinitum procedi, quia non est maior ratio sistendi in uno quam in alio. Hoc autem esset magnum inconveniens, si ponerentur isti conceptus ex natura rei distincti, quia oporteret fingere in substantia infinitos modos ex natura rei distinctos et in perfectione inaequales, habentes terminum ex parte modi perfectissimi et proxime constitutivi ipsius substantiae, non vero ex alio extremo; ita ut omnes illi modi simul ibi sint, et tamen in eis nullum sit assignare infinitum in perfectione; haec enim et similia revera sunt absurda. At vero si asseratur solum esse inter haec distinctionem rationis, et omnem hanc resolutionem et compositionem esse per praecisionem et denominationem intellectus, non videtur magnum inconveniens totum hoc admittere; nam intellectus potest infinitis modis res inter se conferre aut praescindere et abstrahere; sicut potest etiam inter duas species in infinita genera vel in infinitum praescindere et abstrahere, quatenus inter duas species possunt aliae intermediae in infinitum multiplicari. Sed nihilominus haec responsio non est probanda, etiam in hac sententia; quia mens statim abhorret processum in infinitum, quia alias nullus esset modus aut terminus resolutionis ad rem distincte concipiendam, nec posset mens inchoare vel efficere huiusmodi abstractionem et determinationem, nisi sistendo semper in conceptu ulterius resolubili in duos alios conceptus, et incipiendo ab alio simili. Unde auctores omnes conati sunt hunc processum vitare; et videtur sane repugnare Aristoteli, II Metaph., c. 2, text. 10 et 11, ubi negat posse procedi in infinitum in praedicatis quidditativis; oppositum enim aperte sequitur ex praedicto processu; et statim addemus alias rationes, quae communes sunt, etiam contra hanc responsionem.

6. Secunda ergo responsio esse potest, modum per se non esse ulterius resolubilem in duos conceptus, sed seipso distingui a quolibet alio completo vel incompleto ente; nam cum procedimus resolvendo quod constituitur in id quo constituitur, sistendum est in eo quo, ne procedamus in infinitum. Nam quod est ratio constituendi seu distinguendi aliud, hoc ipso est per se distinctum a quolibet alio; sic enim in rebus physicis forma est quae distinguit unum compositum ab alio, ipsa vero per se est distincta; et in universum actus est qui distinguit, ipse vero actus per se est distinctus. Sic ergo modus per se (et idem est de caeteris) contrahit ens ad substantiam, quam constituit et distinguit ab aliis, simulque se ipsum ab aliis etiam separat, et per sese determinat ens ad seipsum; et sic cessat processus in infinitum. Haec responsio est probabilis, tamen non est satis consequenter dicta, nec rem satis declarat, ut ex dicendis in consequenti sententia patebit.

Explicatur vera sententia

7. Quarta igitur opinio et quae mihi probatur est hanc contractionem seu determinationem conceptus obiectivi entis ad inferiora non esse intelligendam per modum compositionis, sed solum per modum expressioris conceptionis alicuius entis contenti sub ente; ita ut uterque conceptus, tam entis quam substantiae, verbi gratia, simplex sit et irresolubilis in duos conceptus, solumque differant quia unus est magis determinatus quam alius. Quod in ordine ad conceptus formales recte explicatur; differunt enim solum quia per unum expressius concipitur res prout est in se, quam per alium, quo solum confuse concipitur, et praecise secundum aliquam convenientiam cum aliis rebus; hoc autem totum fieri potest sine propria compositione per solam cognitionem confusam vel distinctam, praecisam vel determinatam. Sic igitur his conceptibus formalibus intelliguntur correspondere duo obiectivi simplices et irresolubiles in plures conceptus, quorum unus dicitur superior vel abstractior alio, solum quia respondet confusiori conceptui formali, per quem non concipitur res secundum determinatum modum quo est in se, sed confuse et praecise. Potest etiam intelligi ille conceptus superior includi in inferiori sine propria compositione inferioris; quia totum id, quod confuse concipitur in illo conceptu praeciso, reperitur in alio obiecto expressius concepto, et in toto illo, quacumque ratione consideretur. Ac denique intelligitur determinatio superioris ad inferius et additio inferioris ad superius, non quasi per additionem partis ad partem, sed per solam maiorem determinationem, vel expressionem, aut confusionem eiusdem rei in ordine ad diversos conceptus mentis.

8. Talem modum explicandi hanc rem indicavit D. Thomas, q. 1 de Verit., a. 1, dicens: Quod primo intellectus concipit quasi notissimum, et in quo omnes conceptiones resolvit, est ens, unde oportet quod omnes aliae conceptiones intellectus accipiantur ex additione ad ens; sed enti nihil potest addi quasi extranea natura per modum quo differentia additur generi, quia quaelibet natura essentialiter est ens; sed secundum hoc aliqua dicuntur addere supra ens, in quantum exprimunt ipsius modum, qui nomine ipsius entis non exprimitur; et infra: Substantia non addit supra ens aliquam differentiam, sed nomine substantiae exprimitur specialis modus essendi. Idem significat q. 21 de Verit., a. 1. Eumdem item dicendi modum significavit Scot., In I., dist. 8, q. 3; differt tamen in ratione explicandi, ut ex dictis facile constat.

9. Modus contrahendi ens assignatus possibilis esse probatur.— Praeterea, hunc modum abstractionis et determinationis intellectualis esse possibilem, probatur exemplis; nam cum dividimus quantitatem in bicubitam, tricubitam, etc., non potest intelligi quod conceptus bicubitae quantitatis resolvatur in conceptum quantitatis et bicubiti, quia impossibile est concipere bicubitum non concepta quantitate; signum ergo est, illos duos conceptus solum distingui sicut expressum et confusum. Idem fere est in conceptu caloris et caloris ut octo, cuius signum etiam est, quod conceptus communis caloris non solum includitur in toto calore ut octo, sed etiam in singulis gradibus eius; cum ergo dicitur calor ut octo, non additur modus distinctus faciens compositionem cum calore ut sic, sed exprimitur et concipitur calor prout est in re. In praesenti etiam hoc est manifestum in determinatione entis ad ens infinitum; neque enim concipi potest infinitas tamquam aliquis modus additus enti, vel tamquam aliquid minus ipso ente infinito; solum ergo est ibi expressior magisque determinatus conceptus cuiusdam simplicissimi entis, et hac ratione ens ipsum non est simplicius Deo, quamvis in modo quo concipitur sit abstractius. Ita ergo recte intelligi potest in conceptu substantiae et accidentis.

10. Ad omnes difficultates enodandas talis modus aptissimus.— Si autem hic modus possibilis est, quod in praesenti sufficiat, et ita fieri censendum sit, facile suaderi potest. Primo, quia hoc modo expeditur facile difficultas saepe inculcata in superioribus; et explicatur quo modo ens possit dicere conceptum praecisum secundum rationem, et nihilominus determinari ad inferiora, et intime includi in omnibus illis absque processu in infinitum et absque propria compositione. Secundo, quia hoc modo salvatur optime quomodo suprema genera dicant conceptus simpliciter simplices, et nihilominus possit ab eis abstrahi conceptus entis per solam praecisionem intellectus, quae non consistat quasi in separatione unius ab alio, scilicet, formalis a materiali vel materialis a formali, ut fit in abstractione generis a differentiis, sed quae consistat in cognitione aliquo modo confusa, qua consideratur obiectum, non distincte et determinate prout est in re, sed secundum aliquam similitudinem vel convenientiam quam cum aliis habet, quae convenientia in ordine ad conceptum entis est in rebus secundum totas entitates et modos reales earum, et ideo confusio seu praecisio talis conceptus non est per separationem praecisivam unius gradus ab alio, sed solum per cognitionem praecisivam conceptus confusi a distincto et determinato. Unde potest tertio hoc ostensive probari, quia conceptus entis non est praecisus secundum rem, sed secundum rationem, ut probatum est; praecisio autem secundum rationem potest contingere illis duobus modis, ut ostensum est, et non facile poterit alius fingi vel excogitari. Rursus praecisio quasi formalis per exclusionem unius gradus ab alio non habet locum in ente propter illimitationem suam et transcendentiam; et quia continentia, in qua fundatur eius conceptus aeque est in tota entitate secundum se totam; ergo solum potest in ente habere locum altera praecisio per confusionem conceptus; ergo etiam e contrario modificatio seu determinatio ad inferiora genera solum esse potest per simplicem conceptum magis expressum et determinatum, quia contractio debet proportionate respondere abstractioni, et expressio seu determinatio praecisioni.

11. Tandem contra hanc sententiam sic explicatam non occurrit difficultas alicuius momenti; nihil enim se offert quo ostendi possit hunc modum abstractionis et contractionis secundum rationem repugnare, aut non sufficere ad omnia quae de ente et eius inferioribus dici solent aut concipi, et ad omnem experientiam, quae ex modo concipiendi nostro sumatur vel percipi possit. Solum video posse obiici Philosophi testimonium, III Metaph., text. 3, dicentis non posse commune praedicatum contrahi per differentiam quae per se includat ipsum commune praedicatum. Sed ut omittam testimonia quae ex illo libro sumuntur non esse firmae auctoritatis, quia Aristoteles nihil in illo libro docet asserendo, sed argumentando et dubitando, tamen falso citatur, quia non loquitur de quolibet communi praedicato, sed de genere, de quo est alia ratio; ens autem non est genus, immo hoc ipsum vult ibi Aristoteles concludere. Unde quod aliqui id extendunt ad omne praedicatum commune vel univocum, gratis dictum est, et praeter mentem Philosophi. De qua re iterum infra redibit sermo, tractando de universalibus et de analogia vel communitate entis et accidentis.

12. Qua ratione suprema genera dicantur primo diversa.— Hinc sequitur conceptum substantiae, et conceptum perseitatis, seu modi per se, obiective non distingui, sed tantum ex modo concipiendi, ut quod, vel ut quo, sicut Deus et Deitas; quia in re proprie non est quo et quod, sed tantum quod; mens autem, quia non potest explicare simplicia nisi ad modum compositorum, utitur illis concipiendi modis. Et ideo supra dicebam recte quidem dici unum ex his modis distingui ab alio se ipso; tamen consequenter loquendo, idem esse dicendum de ipsis generibus quae apprehenduntur ut constituta per tales modos; quia revera ibi nulla est constitutio per modum compositionis, sed per simplicem et adaequatam identitatem (sicut dicunt theologi de relatione et persona divina), quia quidquid unum includit, includit aliud. Neque est ulla ratio ob quam modus per se magis se ipso distinguatur ab alio modo quam substantia, cum proxime etiam sit sub ente, et intime ac totaliter includat illud. Atque hac ratione optime dicuntur suprema genera primo diversa, non quia in nullo communi conceptu confuso conveniant, sed quia non habent determinatas differentias quae sint extra rationem illius communis seu entis, sed se ipsis habent diversitatem in propriis ac determinatis naturis, quamvis etiam habeant imperfectam similitudinem in ratione entis: haec enim duo non repugnant, ut in superioribus declaratum est.



1Der „index locupletissimus“, auf den sich Suárez hier bezieht, befindet sich in der Edition von 1597 am Ende. Wir haben uns aber (wie auch Rábade – siehe dort Bd. 1, S. 360, Fußnote) an der Vivès-Edition orientiert. Dort steht er am Anfang.

2Reading ‘extrinsecam’ with the editions of 1597, 1605 and 1614. The Vivès edition has ‘intrinsecam.’ (Shane Duarte)

3Pereira, II Phys., c. 2, in fine. (Footnote in the Vivès edition)

4Reading ‘sed’ with the editions of 1597 and 1605. The Vivès and 1614 editions have ‘vel.’ (Shane Duarte)

5Disput. 7. (Footnote in the Vivès edition)

6Vide Anton. Trombetam, 7 Metaph., q. 16; Ant. And., q. 7. (Footnote in the Vivès edition)

7Cf. editionem Biblioteca Hispanica de Filosofía, Madrid 1960, vol. I, p. 416, footnote: „Creemos que la palabra principium, que sustituye a participium en algunas ediciones, carece de sentido (N. de los EE.)“

8Reading ‘Quodl. 2’ with the editions of 1597 and 1605. The Vivès and 1614 editions have ‘Quodl. 1.’ (Shane Duarte)

9Reading ‘q. 21’ with the editions of 1597 and 1605. The 1614 and Vivès editions read ‘q. 31.’ (Shane Duarte)

10Reading ‘a priori’ with the editions of 1597 and 1605. The Vivès and 1614 editions read ‘aptior.’ (Shane Duarte) – Cf. editionem Biblioteca Hispanica de Filosofía, Madrid 1960, vol. I, p. 439, footnote: „Algunas ediciones ponen a priori, lección que creemos igualmente admisible. La contraposición de a posteriori que se encuentra líneas más abajo incluso la hace más probable. (N. de los EE.)“

11Reading ‘recte’ with the editions of 1597, 1605, and 1614. Vivès reads ‘recta.’ (Shane Duarte)