Thomas Bonhoeffer


Luther-Briefe zur Krise 1527/28 nach: GERHARD EBELING, Luthers Seelsorge, 1997, Kapitel XII: Selbstzeugnis eines Angefochtenen WA Br-Nr. WABr Bd., Seite Adressat Datum 1037 4, 117 N.Hausmann, Zwickau 13.Sept. 1526 1044 124 J.Frosch, Augsburg 26.Okt. 1045 125 Hausmann 29.Okt 1107 205 Leonard Käser 20.Mai 1527 1121 221 Spalatin 10.Juli 1126 226f. Melanchthon 2.Aug 1128 228f. Justus Menius, Erfurt 12.Aug 1132 235 J.Agricola 21.Aug 1135 238 Hausmann 26.Aug 1162 271f. Melanchthon 27.Okt 1164 274f. N.Amsdorf 1.Nov 1168 279f. J. Jonas 10.Nov 1170 282 Hausmann 17.Nov 1173 285f. Brenz, Schw.-Hall 28.Nov 1175 288f. E.Brisger, Altenburg 29.Nov 1183 299f. Hausmann 14.Dez 1188 307 Jonas 29.Dez 1191 312 Ders. 30.Dez 1197 319f. G.Wiskamp, Herford 1.Jan 1528 1226 387f. W.Link, Nürnberg 25.Febr 1264 457 Ders. 12.Mai 1357 613f. Melanchthon 26.Nov 1387 5, 26.f. Hausmann 3.März 1529 1402 47 Ders. 31.März 1448 115f. C. Cordatus in Zwickau 14. Juli 1456 125f. Joh. Brießmann in Riga 31. Juli 1492 175f. Jak. Propst in Bremen 10. Nov. 3153 8, 79 C. Cordatus in Niemegk 21. Mai 1537 Aus der WA eingelesen.
(Zahlen im Text verweisen auf Anmerkungen in der Weimarer Ausgabe)
Nr. 1037, An Nikolaus Hausmann in Zwickau,13. Sept. 1526,
WBr 4, S. 117.
Seruo Christi fideli D. Nicolao Haus Man, suo in Domino
Maiori.
Gratiam & pacem ! O vtinam gratiam & pacem in Christo! Credo

2
enim nihil opus esse, optime Nicolaë, nouitates inuicem
significare; Aduolant sponte & nimio. Christum cepit tedere
mundani huius cursus, ideo tradit eum Satanae, qui vindicet
Contemptum illum verbi gratiae ineffabilem, hinc furentibus
haeresibus, Illinc armis hostium & casibus regum magnorum.
Breuiter: orbis ruit & corruit, nimirum ostento magno, affore
diem illum extremum in Ianuis.
Prouocatus sum ab
Ecolampadio 1; paro scriptum, si ocium esset.2 Sic homo, cum
consummauerit, tunc incipiet.3 Doleo ex corde Ecolampadium4,
tantum virum, captum tam friuolis & nihili argumentis in ea
secta sacrilega; Dominus misereatur eius.
Tu vir Dei fortis
esto & ora pro nobis ! Lutherulus meus valet cum matre, quae
te salutat reuerenter. Vale in Christo & saluta nostros !
xiii septembris 1526.
Mart. LutheR.
Nr. 1044, An J. Frosch in Augsburg, 28. Oktober 1526,
WBr 4, 124.
Doctori Iohanni Frosch, fidelissimo praeconi Christi, in urbe
Augusta. Gratiam et pacem ! Servet te et tuos Christus, mi
Rana, sed in hac tentatione cogita, oportere scandalizari
multos, et paucos eligi1, qui stent. Saevit iam Satan
permissu Dei ob ingratitudinem et contemptum sui verbi, quod
pauci intelligunt, ut praedixi semper fore, ut bellis et
sectis percuteremur ingrati. Tu fortis esto, et sustine
paucitatem tuam ! Saeviant, regnent et triumphent illi; maior
est, qui in nobis est, quam qui in illis est.2 Ardeo meam
fidem adhuc semel profiteri, et illorum ludibria paucis
verbis ostendere (nam ipsi non audiunt ultra), fecissemque
dudum, nisi otium defuisset et Satan ipse me impediisset.
Dabo autem, et Christo favente et vobis pro me orantibus,
operam, ut prodeam.3 Literae tuae et Martini Weiss4 apud et
coram me sunt, eo quod cogitaram semper publice ista
tractare. Iam festinans nuntius non sinit plura. Vale in
Christo, et solare ac saluta fratres ! Wittembergae in die 15
Symonis et Iudae 1526.
Nr. 1045, An Hausmann, 29.Okt. 1526, WBr 4, 125
Seruo Dei fideliss[imo] D. Nicolao Hausmanno, suo in Christo
Maiori.
Gratiam & pacem in Domino! Redit ad vos Domina Stephanissa 1,
quae tuas attulit, meas refert, Quamquam nihil noui sit, quod
scribam, nisi salutem & gratiam; Nam omnia, quae iam fiunt
sub sole terribilia & magna, Credo te nosse. Rex Franciae
ambit regnum Bohemiae2 per nuncios; Papam esse captum dicitur
pro certissima re. Pestis sacramentaria saeuit, & acquirit
vires eundo. Ora, quaeso, pro me torpente & frigente! Nescio
enim, quo vel tedio tentor, vel Satana occupor, vt non plura
faciam quam facio, Siue haec est ingratitudo nostra, siue
alia culpa. Quamquam insignis ille contemptus verbi Dei3
etiam grauiorem errorem mereatur immitti. Et verax nimium fui
propheta talia presagiens. Gratia Dei tecum ! Salutat te mea
Ketha reuerenter. Feria 2. post Simonis 1526.
T. Martinus LutheR.
Nr. 1107, An Leohard Käser, 20.Mai 1527, WBr 4, 205
Venerabili in Christo fratri, D. Leonhardo Keyser, vincto
Christi et servo eius fideli et charo, suo in Domino.
Gratiam, fortitudinem et pacem in Christo. Captus est homo
tuus vetus l, mi Leonharde, sic volente et vocante Christo,
salvatore tuo, qui etiam novum suum hominem2 pro te tuisque
peccatis dedit in manus impiorum, ut sanguine suo te
redimeret in fratrem et cohaeredem vitae aeternae.3 Dolemus
quidem pro te agimusque4 et oramus, ut libereris, non tibi,
sed aliis victurus in gloriam Dei, si ipse voluerit. Sin
autem voluntas est in coelo, ut non libereris, tu liberrimus
tamen in spiritu vide, ut fortiter et constanter infirmitatem
carnis vincas, aut toleres saltem per virtutem Christi, qui
tecum est in carcere, erit etiam in tribulatione quacumque,
sicut promittit fideliter et suaviter, dicens : `Cum ipso sum
in tribulatione'.6 Opus igitur est, ut orationibus ad ipsum
clames cum fiducia, tum psalmis consolationis tete erigas et
sustentes, inter furores istos Sathanae, ut posses in Domino
roborari, ne quid humile aut molle istis dentibus Behemoth6
loquaris, quasi victus superbiam Sathanae metuas. Sed
invocato Christo ubique praesente et potente, insulta et ride
ferociam et arrogantiam eius, certus, quod nihil nocere
poterit, atque eo minus, quo magis saevierit', sicut Paulus
dicit: `Si Deus pro nobis, quis contra nos ?' Omnia sub
pedibus eius posita8; ipse potest his, qui tentantur, auxilio
esse, tentatus et ipse per omnia.8 Ita, mi charissime frater,
confortare in Domino, et esto robustus in potentia virtutis
eius 10, ut, sive libereris sive minus, paternam Dei
voluntatem in te agnoscas, toleres, ames ac laudes bono
corde. Quod ut praestare queas in laudem euangelii eius,
efficiat pater Domini nostri Iesu Christi, pater
misericordiarum et Deus totius consolationis 11, secundum
divitias gloriae gratiae suae 12, Amen. In quo bene vale,
oraturus simul et pro nobis. Wittembergae feria 2da post
Cantate 1527.
Martinus Luther
Nr. 1121. An Spatatin, 10. Juli 1527, WBr 4, 221.
Venerabili viro, D. Georgio Spalatino, serno Christi
Aldenburgae, suo in Domino Charissimo fratri.
Gratiam & pacem in domino ! Et scribitur & dicitur hic, te
valetudine Laborare, Mi Spalatine.1 Quod si ita est, oro
dominum Ihesum, vt te recreet & diutius seruet in gloriam
verbi sui. Tu interim benignitatis eius manum patienter
feres, sicut es institutus, non modo vt scias, sed & alios
quoque idem doceas. Faciet enim Dominus cum tentatione
prouentum.2 Ego quoque nudius tercius repentina syncope ita
corripiebar, vt desperans prorsus arbitrarer me extinctum iri
inter manus vxoris & amicorum, ita viribus destituebar
omnibus subito. Sed dominus misertus mei restituit me
velociter.3 Tu itaque pro me, quaeso, roga dominum, vt non
deserat peccatorem suum. Vale in Domino ! Pestem apud nos
esse rumor est, Sed vanus & falsus, salua & quieta sunt omnia
Christo propitio. X.Iulii 1527. T. Martinus LutheR.
Nr.1126, An Melanchthon, 2.Aug. 1527, WBr 4, 226f.
Clariss. et venerabili in Christo fratri M.Filipp. vel 'Ienai vel
prope 1 Christo servienti.
Gratiam et pacem in Christo ! Hunc Polonum Andream 2, mi
Philippe, nobis per amicos Vratislavienses3 commendatum, tibi
quoque commendatum volumus, tui videndi gratia profectum
tanto itinere. Vir bonus est, eruditus et multarum linguarum
peritus, placebitque tibi, scio, ubi audieris, quod clam domo
abest ob euangelii adversarios.4
De me referri et scribi varia credo ab aliis. Ego sane ultra
ea, quae nuper seripsi5, plus tota hebdomada in morte et
inferno iactatus, ita ut toto corpore laesus adhuc tremam
membris. Amisso fere toto Christo agebar fluctibus et
procellis desperationis et blasphemiae in Deum. Sed sanctorum
precibus 6 motus Deus misereri me coepit et eruit animam meam
de inferno inferiori.7 Tu quoque ne desinas orare pro me,
sicut et ego pro te. Credo autem meum agonem etiam ad alios
pertinere.8 Pestem hic esse persuasi sumus, et recte, sed
lentam et clementem fore speramus 9, ut qui Christi sumus,
parvulus ille et contemptus grex 10, publico odio orbis et
nostris malis satis adflicti, ut inopiam et alias humilitates
taceam. Desidero te videre in Christo, si dignus fuero. Hans
Luft 11 iam nono die aegrotat, heri quasi alienari mente
visus, speratur tamen reparandus. Vale cum omnibus vestris ac
nostris, et habete nos in orationibus vestris, ut mortuos
vivi, ut captos vivi l2, ut laborantes securi. Christus
autem, victor mortis, victor inferni 13, victor peccati,
mundi, carnis, spiritu suo sit et vigeat in nobis et vobis,
Amen. Altera Augusti 1527.
M. L.
Nr. 1128. An Justus Menius in Erfurt, 12. August 1527,
WBr 4, 228f.
Gratiam et pacem tibi in Christo Ihesu ! Gratias ago tibi, mi
Iuste, quod pro me oras Dominum, deinde consolaris, utrumque
mihi hoc tempore necessarium; proinde rogo, ne desinas
fortiter orare pro me, et consolari, quia agon iste meus
supra vires est. Christus hactenus fidelis servator fuit, nec
despero, quin futurus quoque sit in aeternum. Non solum
corpore aegrotavi, sed multo maxime spiritu, sic me Satan
fatigat cum angelis suis 2 permissu Dei Salvatoris nostri.
Itaque in preces vestras me commendo, certus, quod Dominus
exaudiet vos, et conculcabit Satanam sub pedibus nostris 3,
Amen.
Icolsamero4 scripsissem, sed capitis infirmitas non sinit me
occupari studiis; dices tamen ei, me ignovisse ei omnia5,
etiam antequam rogaret, sicut et omnibus inimicis aliis et
ignosco et misereor, ut et mihi Christus et Pater iustus
ignoscat et misereatur. Miror, quid de grammatica sua 6
scribas, nam ad me nihil horum est delatum, nee resciscere
possum, ubi sit aut quis excudat, quare nihil possum tibi
super hac respondere.
Zwinglius et Oecolampadius responderunt7, sed nondum legi, nec
legere possum8, donec restituar, totus enim ferior et otior,
ut languens Lazarus et aegrotus Christi. Vale in Domino, mei
memor, uti facis. Wittembergae, feria 2. post Laurentii 1527.
Martinus Luther.
Academiae nostrae homines iam in Ihena, vobis vicinos9, tibi
et nostris omnibus commendo.
Nr. 1132. An Joh. Agricola, 21. August 1527, WBr 4, 235.
Suo in Christo fratri Iohanni Agricolae, servo Dei,
Eislebensis pueritiae institutori.
Gratiam et pacem in Christo. Gratias ago, mi Agricola, pro
consolatione quam dedisti, dum scribis Ecclesiam vestram esse
sollicitam, et orare pro me; Deus consoletur et vos in
tribulatione. Et oro, ne desinatis me et consolari et orare
l, quia inops et pauper sum. Non quod Sacramentarii nos
moveant, quorum furias nondum legi nec vidi2, speroque per
Christum, me contemptorem fore eius Satanae, atque adeo
victorem. Ipse Satan per se cum tota virtute sua in me furit,
posuitque me Dominus illi, velut alterum Hiob3, in signum, et
tentat me mira infirmitate spiritus, sed per sanctorum preces
non derelinquor in manibus eius, quamvis vulnera cordis, quae
excepi, difficile sanentur. Spes mea est, agonem hunc meum ad
multos pertinere, quamquam nihil est malorum, quod peccata
mea non meruerint; vita est vero, quod scio et glorior me
verbum Christi pure et sincere pro multorum salute docuisse,
Id quod Satanam urit, et vellet me una cum verbo subversum et
perditum. Ita fit, ut a tyrannis mundi nihil patiar quidem,
dum alii occiduntur, exuruntur et pereunt pro Christo, verum
eo plus a principe ipso mundi patior in spiritu. Per omnia
benedictus Deus et Pater domini nostri Ihesu Christi, qui
voluntatem suam sanctam, et o Deus quam occulte bonam et
placentem in me perficiat, Amen. Salutat te Iohannes
Pomeranus, qui solus est hic mecum uns cum Capellanis 4, sed
non sumus soli, Christus et vestrae preces et omnium
sanctorum simul cum sanctis angelis sunt nobiscum,
invisibiliter, sed efficaciter. Gratia Christi vobiscum.
Amen. 21. Augusti 1527.
Martinus Luther.
Nr. 1135, An Hausmann, 26. Aug. 1527, WBr 4, 238.
Venerabili viro Dei, Domino Nicolao Hausmanno, Episcopo
Cygnensis Ecclesiae.
Salvus sis in Christo, charissime et venerabilis Nicolaë.
Venit ad vos M. Stephanus Roth, ex quo intelliges omnia
nostra. Scis, quod vir est nobis et probatus et amatus, nec
egens apud te ulla commendatione. Te per Christum oro, ut
adiuves me orationibus tuis adversus Satanam et angelos eius,
quos habeo infensos ultra modum, ne me Christus deserat, quem
hactenus ad euangelium suum promovendum elegit 1, sed
glorificet nomen suum in infirmitate mea sive per mortem,
sive per vitam. Non frustra haec peto, quia opus est mihi
fratrum precibus et auxilio, in quibus Christum meum veneror
et adoro. Vale in eodem Ihesu Christo, salvatore dulcissimo.
Feria 2. post Bartholomaei 1527
T. Martin. Luther.
Nr. 1162, An Melanchthon in Jena, 27. Oktober 1527,
WBr 4, 271f.
Gratiam et pacem in Domino ! Penuria tabellarii istae literae
apud me delituerunt, mi Philippe, donec per hunc D. Georgium1
ad te ferrentur. Quod cholica te discruciat2, doleo, oroque
Christum, quantum possum, ut te sanet et servet. Nam te
superstitem mihi valde cupio in tantis perturbationibus
ecclesiae, ut sint adversus Satanae furores inaestimabiles
aliquot reliqui, qui se pro domo Israel muros opponant3 in
hoc die furoris Domini, visitantis nostram (sicut dignum est)
ingratitudinem. O Christe, quidnam erunt tempora futura,
quorum tam sunt horrenda principia?
Carolstadius a suo loco iam aliquot hebdomadas abest, ad suos
profectus et nidum sibi quaerere creditus. Vadat sane ad
locum suum4, quando nullis officiis revocari potest.5
Scribis te flagellari a quodam,6 quod poenitentiam a timore
Dei incipi docueris in Visitatione vestra.7 Scripsit similia
fere ad me Magister Eisleben, sed ego pugnam istam verborum
non magni puto, praesertim apud vulgum. Nam timor poenae et
timor Dei quam differant, facilius dicitur syllabis et
literis, quam re et affectu cognoscitur. Timeant poenam et
infernum omnes impii, Deus aderit suis, ut simul timeant Deum
cum poena. Neque fieri potest, ut sine timore poenae sit
timor Dei in hac vita, sicut nec spiritus sine carne, etiamsi
timor poenae sit inutilis sine timore Dei. Docendo igitur
timorem Dei credo id agi, quod agitur docendo libertatem
spiritus, ut hanc alii in securitatem carnis8, ita illum alii
in desperationem seu timorem poenae rapiant. Quis vero illis
resistet ?
Exaudit nos Christus, et pestem nostram mitigat misericorditer
satis. Dabimus operam, si Visitatio vestra nobis excudenda
mittetur9, ut, quae mones, faciamus.
Ora pro me misero et abiecto verme, tristitiae spiritu bene
vexato, pro bona voluntate Patris misericordiarum 10, cui sit
gloria etiam in mea miseria. Gloria mea est haec una, quod
verbum Dei pure tradidi, nec adulteravi ullo studio gloriae
aut opulentiae. Spero, quod, qui coepit, miserebitur in
finem, cum aliud non quaeram aut sitiam, quam propitium Deum,
qualem sese obtrudit et suscipi exigit etiam a contemptoribus
et hostibus suis. Saluta omnes fratres, et orationibus eorum
nos commenda ! Christus, qui docuit nos docere euangelium
suum adversus furentem Satanam, idem faciat nos spiritu certo
et liberali id ipsum credere, et perseveranter confiteri in
medio nationis istius pravae et perversae.11
Zwinglium credo sancto dignissimum odio, qui tam procaciter et
nequiter agit in sancto verbo Dei. Hyperaspisten nondum legi
12, et quid legam, qui infirmus Christi vix vivam, nedum
aliquid agam aut scribam ? Itane omnes fluctus suos inducit
super me Deus ? 13 Et illi, quem debebant miserari, etiam
compunctum 14 mortificant. Deus misereatur eorum, et
couvertat eos, Amen. Dominica Vigilia Simonis et Iudae 1527.
T. Martinus Luther.
Nr. 1164. An Amsdorf in Magdeburg, 1. November 1527,
WBr 4, 274f.
Gratiam et pacem ! Sicut Domino placet, ita fit, mi Amsdorfi,
ut ego, qui alios hactenus omnes consolari solebam, ipse
consolationis omnis indigus sim. Unum hoc peto, tuque petes
mecum, ut Christus meus faciat mecum quod placuerit, tantum
servet 1, ne ingratus et hostis eius fiam, quem tanto studio
et fervore hactenus praedicavi et colui, licet interim non
sine peccatis multis et magnis eum offenderim. Satan petit
sibi dari denuo Iob aliquem2, et cribrare Petrum3 cum
fratribus; Christus autem dignetur ei dicere : Animam eius
serva 4, et mihi : Salus tua ego sum 5, sicut adhuc spero,
quod non irascetur peccatis meis in finem. Cupio respondere
Sacramentariis 6, sed nisi fortior fiam animo, nihil possum.
Exemplar tuum7 servabo, sed suo tempore reddam.
In domo mea coepit esse hospitale. Hanna Augustini8 pestem
intrinsecus aluit, sed resurgit. Margaretha Mochinna9
suspecto apostemate et aliis signis nobis timorem peperit,
quamquam et ipsa revalescit. Valde metuo Kethae meae partui
vicinae 10, nam et filiolus meus iam triduo aeger nihil edit
et male habet; dicitur esse violentia dentium, et creditur
utrumque esse in tanto periculo.11 Nam Georgii Capellani
uxor12 et ipsa vicina partui peste correpta iam exercetur, si
quomodo infans redimi possit13; Dominus Ihesus adsit illi
misericorditer. Sic sunt foris pugnae, intus pavores,
satisque asperae, Christus nos visitat. Unum solatium est,
quod Satanae furenti opponimus, scilicet verbum saltem Dei
nos habere, pro servandis animabus credentium, utcunque
corpora devoret. Proinde nos fratribus commendes et tibi
ipsi, ut pro nobis oretis, ut feramus fortiter manum Domini,
et Satanae vim et dolum vincamus, sive per mortem, sive per
vitam, Amen. Wittembergae die Omnium Sanctorum, anno decimo
Indulgentiarum conculcatarum, qua-rum memoria hac hora
bibimus utrinque consolati, 1527.
T. Martinus Luther.
Nr. 1168. An Justus Jonas in Nordhausen, c. 10. November 1527.
WBr 4, 279f.
Gratiam et pacem in Domino Ihesu Salvatore! Gratias ago, quod
et pro nobis oras et aliquando ad nos scribis, mi Iona. Credo
autem literas pridianas a me profectas 1 interim venisse in
manus tuas. Erasmum 2 et Sacramentarios3 nondum legi, nisi
Zwinglii 4 tres ferme quaterniones.5 Recte faciunt, si me
miserum conculcent, ut impleant Iudae exemplum 6, cogentes et
me cum Christo queri7: `Et persequutus est inopem et pauperem
et contritum corde ad mortificandum.' Ego enim porto iram
Dei, quia peccavi ei 8; Papa et Caesar, Principes, Episcopi
et totus mundus odit et petit me, nec est haec satis, nisi
fratres mei devexent me, quin peccata mea, mors, Satan cum
angelis suis9 sine fine saeviunt. Et quid est, quod me servet
et soletur, si etiam Christus me relinquat, propter quem illi
me oderunt ? Sed non relinquet in finem peccatorem
miserrimum, arbitror enim me esse novissimum omnium
hominum.10 O utinam et iterum utinam Erasmus et Sacramentarii
unius horae quarta cordis mei experiri possent miseriam !
Quam securus ego pronuntiarem, eos sincerissime converti et
sanari ! Nunc ipsi inimici mei firmi sunt et vivunt, denique
addunt dolorem super dolorem 11, et, quem Deus percussit,
persequuntur.12 Sed haec satis, ne sim querulus et impatiens
virgae Dei, qui percutit et sanat, occidit et vivificat13,
benedictus in sua sancta placente et perfecta voluntate.
Fieri non potest, ut, quem mundus et princeps eius sic odit,
quin Christo placeat; si de mundo essemus, mundus, quod suum
esset, diligeret.14 Sollicitus sum et pro uxoris partu 15,
ita me pavefacit exemplum Capellani uxoris 16; sed magna mihi
fecit, qui potens est 17, magna etiam a me requiruntur quae
feram. Christus meus, quem pure docui et confessus sum, sit
petra et fortitudo mea, Amen.
Iohannellus meus iam non salutat te prae aegritudine, sed
optat orationes tuas pro se. Hodie XII dies sunt, quod nihil
comedit, solo potu alitus utcunque; nunc parum incipit edere.
Mirum, quam infans ille vellet more suo laetus et fortis
esse, sed non potest debilitatus nimio. Margarithae
Mochinnae13 apostema heri incisum est, et pure pestilente
emisso incipit melius habere; inclusi eam hybernaculo nostro
usitato, nos in anteriore magna aula versamur. Hänschen in
meo hypocausto, Augustini uxor 19 in suo 20; speramus pestis
finem. Vale et osculare filiam 21 et amplectere matrem eius,
memores nostri precibus vestris!
Atque ut novi aliquid scribam, literas vidi, quas frater
Christianae Goltschmitt 22 ille iuvenis scripsit, in quibus
confitetur, se contraxisse cum Dorothea Felkinna23, si
utrinque permiserint cognati, firmo et vero coniugio,
imploratque sororis et Christiani consilium et auxilium; quid
fiat ignoro ; hoc sorori eius 24 certo poteris narrare. Romam
nollem exustam, magnum enim portentum esset.2s Utinam rursus
liceret cohabitare, et Ecclesiasten edere 26, antequam
moriamur. Commendo me precibus tuis. Christianus 21 cum domo
sua Berlinam 28 migraverat, sed Marchio Ioachim iussit eodem
die cedere sua ditione tota, causatus periculum pestis. Vide
nequitiam Satanae et hominum ! Ita Wittembergenses sumus
omnibus odio, nauseae, timori, ut Psalmus29 ait, opprobrium
hominum et contemptus populorum, sed gaudium et corona (uti
speramus) angelorum et sanctorum30, Amen.
Martinus Luther, Christi lutum.31
Nr.1170. An Hausmann 17. November 1527, WBr 4, 282.
Gratiam et pacem in Christo! Sic te rursum consoletur Christus
noster, mi Nicolae, ut tu me consolaris. Ego quidem peccator
gratias ago Domino meo, qui hactenus Satanam non permisit
voluntatem suam in me implere, quantumvis miris et magnis
viribus et astutiis id quaesierit. Tu ora, ut in finem
triumphet Christus in me adversus impetum
eius. Ego sane
suspicor non gregarium aliquem, sed principem ipsum
daemoniorum in me insurrexisse, tanta est eius potentia et
sapientia Scripturis in me armatissima, ut, nisi alieno verbo
haeream, mea scientia in Scripturis non sit satis; quae dico,
ut eo magis pro me ores, et, si quando casus contingat,
altitudinem Satanae (ut dicunt1) nosse possis. Ketha mea
hodie dolores sentire coepit2, parturienti Christus assit,
Amen. Dominica post Martini 1527.
Martinus Luther.
Nr. 1173. An Joh. Brenz in Schwäbisch-Hall,
Torgau 28. November 1527, WBr 4, 285.
Suo in Christo charissimo fratri et domino Ioanni Brentio,
Christi sancto discipulo et Hallensis ecclesie fideli
ecclesiasti.
Gratiam et pacem in Christo Iesu, domino nostro! Ostendit mihi
Spalatinus charissimus meus litteras tuas ad ipsum datas 1,
quas cum gaudio certe legi, mi Brenti, videns gratiam dei in
te habitantis per Christum, filium suum, qui tam constans et
syncerus verbum Christi serves et doceas in medio istius
prave nationis atque perverse.2 Benedictus deus et pater
domini nostri Ihesu Christi3, qui in tot malis, quibus
circumdor, saltem aliquot fratres, verum et legittimum semen
Israhel, videre concedit4; alioquin non nisi monstra undique
et furiunt et seviunt. Carlstadium in sinu hactenus alimus
officiose satis spe bona, quod esset rediturus in viam. At
miser homo de die in diem magis induratur et tamen silere
cogitur pusillanimitate. Etiam suum ´Tuto´ adhuc tuetur,
quamvis reprobatum etiam a suis.5 Tanta est ira, si quis
verbum dei impugnaverit. Christum oro, ut te et fratres tuos
nobiscum servet et synceritate et simplicitate sua usque ad
diem glorie sue, Amen. Has litteras extorsit mihi (quamvis
libenter et spontaneo), extorsit tamen Spalatinus, ut et
litteris scribendis tuam familiaritatem mihi parem, qui
spiritu et unanimitate sumus gratia dei coniunctissimi. Ora
autem cum fratribus tuis, ut hoc gaudium Christus plenum et
perpetuum in nobis efficiat.6 Salutat te Pomeranus, unicus
socius meus absentibus aliis metu pestis.7 Commenda nos,
presertim me miserum peccatorem, ecclesie. Nam Sathan solutus
in me machinis suis mihi Christum eripere tentat privatim,
postquam videt publice a confessione verbi se nihil posse
eripere. Miror, quid hominis sit Zwinglius, qui tam rudis sit
grammatice et dialectice, ut taceam alias artes, et tamen sic
audet iactare victorias; gloria ista properat nimio ad
confusionem. Tu, charissimum meum gaudium et corona in
Christo Iesu, magistro et domino, quam optime vale cum
fratribus omnibus. Torge 8 apud Spalatinum9, 1527 4. calendas
decembris.
Tuus ex animo frater
Martinus Lutherus.
Nr.1175. An Eb. Brisger in Altenburg. 29.(?) November 1527.,
WBr 4, 288f.
Suo in Christo fratri, M. Eberhardo Brisger, Euangelistae
Aldenburgensi fidelissimo.
Gratiam et pacem in Christo Ihesu! Consolaris me per literas
tuas, mi Eberharde, pro qua re gratias ago. Dominus rursus te
consoletur in tempore opportuno 1, sed adde et hoc unum, ut
pro me ores serio ad Dominum, quoniam infirmus sum, ne
Christo destituar. Scio opus esse mihi tentatione, ut
humilier et Deus in me glorificetur, sed neb succumbam. Vere
credo, Satanam in me furere2, nam multa in ipsum feci et dixi
et scripsi; sed solamen est, si fortiter credo, ea ipsa
placuisse Domino et Christo eius. Ita ego inter istos duos
adversantes principes medius iactor et miserrime collidor.
Verum adhuc spero, quod Christo meo placeam, etiamsi multa
feci et facio, quae Satanae sunt; ipse enim misericors est et
ignoscit; quae autem in Satanam pecco, pro Christo facta, non
me poenitet, nec veniam ab ipso peto, cum sit homicida et
mendacii pater.3
Orationibus igitur tuis et fratrum me commendo, eoque magis,
quo tu ipse intelligis serio me peti a Satana incredibili ira
et furore saeviente, id quod valde sentire cogor. Mirum, quam
sese transfiguret4 in Christum ipsum, imo in Deum ipsum (ut
angelum lucis taceam), omnes vires suas in me exercet, ut
perdat; Christus autem adhuc fideliter servavit, qui et
servabit usque in finem, ne glorietur hostis in viribus suis,
Amen. In quo bene vale cum tua Margaretha! Brunonis5 filiolus
etiam obiit. Socero tuo 6 natus est filiolus Iohannes, cui
ego compater factus sum. Ketha mea partum expectat omni
hora.7 Ora pro nobis! Uxor Augustini8 revaluit. Margaretula
Mochinna9 vix mortem evasit. Feria 4. post Katharinae 1527.
Martinus Luther.
Nr. 1183. An N. Hausmann, 14. Dezember 1527, WBr 4, 299f.
Venerabili in Christo fratri, Domino Nicolao Hausmanno,
Episcopo Cygnaeo fidelissimo, sibi Charissimo.
G. & pacem in Domino. Agit gratias Ketha mea tibi, Vir optime,
pro studio & officio tuo, quo illi Lintea Kemnicia 1
procurasti, peperit vero mihi filiolam Elisabeth decima
Decembris.2 Christo sit laus & gloria! Pestis quoque apud nos
omnino cessauit. Deo patri misericordiarum3 sit gloria. Nam
neque medicis4 neque Capellanis quicquam fuit hac hebdomada
negocii cum aegrotis 5, Nec vllus aegrotat vspiam. In
hospitali duo nouissimi & reliqui conualuerunt quoque6, Nam
plus xiiij solebant simul ibi decumbere. Atque toto pestis
tempore in ipso hospitali vix XV defuncti sunt, cum longe
vltra centum illati sint aegri 7, & tanto numero simul
decubuerunt: Sic misertus est nostri Christus. Ego quidem
tentatione mea nondum sum liberatus8, Nec liberari cupio, si
est gloria Dei mei, saluatoris suauissimi, Amen. Tamen ne
desinas pro me orare, & agonisare in isto agone sane acerrimo
cum ipso Satana principe potentissimo; offendi eum multis
libris9, hoc est, quod furit, Sed furiat in Christum, qui
potius offendit eum per me infirmissimum vasculum suum.
Vale, mi frater in Christo, cum omnibus nostris.
Ordinationem
ecclesiasticam Dominus prouidebit propediem.10 Ego Sachariam
dabo istis nundinis Lipsensibus 11, post ad Missas
Francofordianas 12 alteram 13 contra Sacramentarios & ipsam
novissimam.14 Christus modo assit nobis, Amen. Sabbatho post
Luciae 1527.
T. Martinus LutheR.
Nr.1188. An J. Jonas in Nordhausen, Wittenberg, 29. Dezember
1527, WBr 4, 307.
Gratiam et pacem ! Necdum rediisti, mi Iona, quod miror, cum
ita sit pestis mortua ac sepulta, vel visitares saltem
tribulatos, nostris scilicet expensis.1 Redeunt turmatim qui
fugerant, cives fere omnes, cras etiam Magistratus aderunt,
denique Academia brevi aderit, ut Philippus scribit. Deus est
misertus nostri satis magnifice et mirifice, ut declararet
orationes nostri euangelii sibi valde placere, quantumvis
simus ipsi peccatores. Margaretha Mochinna ex morte ipsa
rediit plane desperata, ut quae nec audiret nec saperet
amplius; fratrem in Segren2 pro se obtulit. Denique omnes
valemus. Et Ketha mea cum filiola Elisabeth valet, quae te
valdissime3 salutat, sed magis valde te adesse cupit cum tota
familia salvum. Hannam a Sala4 desponsavimus heri; die
Circumcisionis vesperi, si voles, nuptiis ad esse licebit.
Nubit gutem cuidam Petro 5 sacerdoti ex Halla, bona et
honesta familia6, in qua et Pastor Dresdensis Petrus, hostis
verbi, proximus censetur.7 Ego corpore sanus, animo, quantum
Christus iuvat, qui tenui filo ex me, et ego ex illo
pendemus. Satan autem potentibus rudentibus et adeo camelis8
ex me pendet ad profunda trahens, sed Christus infirmus per
vestras orationes adhuc superat vel saltem pugnat fortiter.
Igitur pergite et infirmum illum Christum efficite fortem
precibus vestris, ut sua impotentia frangat potentiam, imo
ferociam Satanae. Vindicate me in illius superbia con-
fundenda, qui vos vindicavi in illius sapientia et astutia
revelanda, sed omnia et omnes in Christo et ex Christo. Vale
sanissime in Christo! Saluta tuum Dictative9, et omnes tuos,
ac cito redi et veni! Wittem-bergae Dominica post Nativitatis
Christi 1528.10
T. Martinus Luther.
Nr. 1191. An Jonas in Nordhausen, 30.Dez. 1527, WBr 4, 312f.
Suo in Christo charissimo fratri, Iusto Ionae, servo Christi
sincero, Northusiae.
Gratiam et pacem in Christo! Vide, ut non cesses pro me orare
et mecum agonisare1, mi Iona, (nam tentatio mea aliquando
quidem mitigatur, sed suis horis saevior redit2), ut Christus
me non deserat, nec sinat esse impiorum cruciatus, sed
filiorum, ne deficiat fides mea3 in finem. Utinam hic omnes
rursum adessetis ! Oravimus Dominum contra pestem, et videmur
exaudiri, nam plane nulla est pestis amplius 4, ne in
suburbano quidem piscatorum.5 Aer insuper purus et salubris.
Tu quoque idem orabis, ut verbum suum glorificet in nobis,
quod periculo et opprobrio patet per nostri dispersionem.6 Et
laetatur Satan cum suis, nos esse sie separatos. Saluta omnes
nostros, praecipue Ketham tuam. Pomeranus te salutat valde,
et mea Ketha. Christus tecum et nobiscum sit, Amen. Feria 2.
post Nativitatis Christi 1528.
Schwermerii libri nondum hic videntur, recte ergo facies, si
istos remiseris ad nos.7
Martinus Luther.
Nr. 1197. An Gerhard Wiskamp in Herford, 1. Januar 1528,
WBr 4, 319f..
Suo in Christo fratri Charissimo Gerardo Vilskamp de Xantis
Heruordiae Westualiae, seruo dei fideli.
Gratiam & pacem in Christo! nouissimas tuas accepi literas
Consolatorias 1, mi Gerarde, magno gaudio et gratitudine.
Christus reddat tibi in aeternum ! Verum est hanc tentationem
esse multo grauissimam Et mihi etiam ab adolescentia non
incognitam, sed ita nunc ingrauescentem non sperabam.
Christus tamen hactenus triumphauit, sed tenuissimo filo
pendentem sustentans. Orationibus tuis & fratrum me commendo.
Ego alios saluos feci, meipsum non possum saluum facere.2
Benedictus Christus meus, etiam in media desperatione, morte
& blasphemia, qui faciat nos mutuo videre in illo suo regno.
Interim tamen certi sumus, quod ei seruimus in verbo & opere
suo, sed non in hoc iustificati3, imo serui inutiles sumus4,
nisi quod gloria nostra est tamen in mundo etiam vixisse
secundum Christum, oblitos prioris vitae pessimae. reliquum
est, vt Christus sit vita & iustitia nostra (Ah quam ardua &
ignota carni5, scilicet in Deo abscondita6!). Gaudeo me
petrum nunc (te teste) intelligere, quod eandem passionem
implemus, quae fratribus in mundo contingit7, sed
acerbissimae sunt, sub finem istum mundi. Saluta Montanum
nostrum & omnes fratres ! Circumcisionis 1528.
T. Martinus luther.
Nr. 1226, An W. Link in Nürnberg , 25. Febr. 1528, WBr 4, 387.
Gratiam et pacem in Christo. Ubique et undique monstra, mi
Wenceslaë , ut sperem sic furente Satana diem redemptionis1
piorum impendere. Vellem Ferdinandum Regem in Hungaria
differri2, ne ad Comitia venire possit. Nam praestat impediri
Comitia quam frustra conveniri, aut Pontificum consilia
tractari, quod unice semper agunt, neglectis causis
reipublicae; sua quaerunt stabiliri; Christus eis resistat.
Gratias ages D. Lazaro4 pro seminibus missis.5 Nos peste
liberati sumus Dei gratia. Meus Satan6, orantibus vobis,
aliquanto est mihi tolerabilior. Perge vero et ne cesses pro
omnibus nobis orare. Contra Anabaptistas meum libellum7 credo
te iamdudum accepisse, et Leonhardi Keisers Martyrium8;
Antiswermerius9 meus ad nundinas Francfordienses exibit
Christo favente. Saluta nobis D. Osiandrum et omnes fratres
in Domino. Michael Stifel10 mihi refert duos ex Austria de
Welsen prope Linz11 expulsos ad vos confugisse, qui in faciem
catholici, sed in dorsum virulenti saeramentarii sint.
Rogavit itaque, te admonerem, ut, si adhuc apud vos essent,
ab ipsis caveatis, eosque observetis diligenter. Gratia Dei
vobiscum, Amen. Die Matthiae12 1528.
T. Martinus Luther.
Nr. 1264. An W. Link, 12. Mai 1528, WBr 4, 457.
Suo in Christo fratri Wenceslao Linco, servo Christi
Nurenberge fideli et syncerissimo.
Gratiam et pacem. Gratulor tibi secundam filiolam 1 et novum
amorem et gaudium cordis, Mi Vinceslae; Christus faveat, ut
felices sitis et salvi permaneatis omnes. De Anabaptistis2
etiam aliunde multa scribuntur, sed apud nos Dei gratia pax
est magnifica. Carlstadius tamen manet, qualis fuit, ne
dicam, pertinacior fit, sed cogitur silere. Antiswermerum
meum vidisse te puto 2, ac themata de bigamia Episcoporum.3
Constantiam Anabaptistarum morientium4 arbitror similem esse
illi, qua Augustinus celebrat Donatistas, et Iosephus Judeos
in vastata Ierusalem, et multa talia, furorem illum tamen
esse Satanae non est dubium, presertim ubi sic moriuntur cum
blasphemia sacramenti. Sancti martyres, ut noster Leonhardus
Keser5, cum timore et humilitate magnaque animi erga hostes
lenitate moriuntur; illi vero quasi hostium tedio et
indignatione pertinaciam suam augere, et sic mori videntur.
Pro seminibus missis 6 gratias ago. Commendo me et tentationes
meas precibus tuis. Durerus7 et Volprachtus8, optimi viri,
rapi mihi videntur, ne videant mala ista furentia et
impendentia. Undique bella minaciter impendent.9 Christus
misereatur nostri, Amen. Feria 3. post Cantate 1528.
T. Martinus Luther.
Hodie proficiscitur Pomeranus Brunsvigum, serviturus aliquot
dies Christo in Euangelio eius.
Nr.1357. An Melanchthon, 26. November 1528, WBr 4, 613f.
Charissimo fratri M. Philippo Melanchthoni, in Christi opere
fidelissimo.
Gratiam et pacem in Domino. Mitto hic literas tum ad te, tum
ad M. Lucam1 datas, diu apud me moratas; caetera
Cancellarius2 narrabit. Dicito Lucae, hic esse chirothecas et
capitiolum nigrum3, ex Augusta4 missa cum caeteris; si in
literis suis invenerit, cui debeant dari, scribat. Nam nos
nostra accepimus, sed suas literas nolui aperire. Mea
tentatio hodie me visitavit; ora, quaeso, pro me, sicut ego
pro te, ne deficiat fides mea in ista cribratione.5
Cancellarium honoravimus saxonice.6 Salva est tua familia et
omnes nos. Salutat te mea Ketha reverenter optatque tuum
reditum. Christus sit tecum et faciat te quoque mei
meminisse, Amen. Valeant omnes nostri apud te. Altera post
Catharinae7 1628.
T. Martinus Luther.
Erhardi Holsatiensis8 literas mittere volui, ut memor eius
esses alibi promovendi. Nos omnibus odio fieri video etiam
nostris, Christus autem sit noster et nobiscum, Amen.
Nr. 1387, An Hausmann, 3.März 1529, WBr 5, 26f.
Suo in Christo fratri ac Domino Nicolao Hausmanno, Episcopo
Cygneae Ecclesiae fidelissimo.
Gratiam & pacem in Domino. Non est absolutus Catechismus 1, Mi
Hausmanne, sed breui absoluetur. Libellus contra Turcam iam
cuditur, absoluendus ante Iudica 2, Christo fauente. Ego fere
assidue cogor sanus aegrotare, vexante Satana, quo fit, vt
multum impediar a scribendo & aliis agendis, Quod sotiis vti
oportet, ne solitudine pericliter. Tu ora pro me.
Dimisso Paulo 3 vestro, scripsit & Spalatinus 4 de cogitando,
quis substitui debeat. Ego consului5, si alium non habetis,
Nostrum Conradum Cordatum esse idoneum, Nam vir optimus,
Eruditus, fortisque hactenus fidei testis fuit. Fiat, quod
Domino placeat. Vale & ora pro Comitiis futuris. Salutat te
mea Ketha valde. iij. Martii 1529.
Martinas Luther.
Nr. 1402. An Hausmann, 31. März 1529, WBr 5, 47.
Gratiam et pacem in Christo. En adest socius tuae curae et
particeps laborum, Dn. Licentiatus Cunradus Cordatus, fidelis
et bonus vir absque dubio ; et spero non modo placiturum
tibi, sed profuturum plebi, etiamsi ferox istud vulgus forte
a principio parum probabit, sentiet tamen postea, qualis vir
sit. Caeterum consoletur te Christus in omni tentatione. Nam
tu dux es populi, quem oderunt omnes portae inferorum l; quid
mirum, si aliqua parte tanti odii tangaris ? Imo mirum et
magnum miraculum, quod eo non absorbemur nec tradimur in
captionem dentibus eorum 2, nostra haec parvitas, paucitas,
infirmitas, ut plane satis magna magnalia Dei 3 in nobis
appareant iis, qui oculos habent ad videndum, quod tot
tantisque hostibus furentibus tales tantique perseveremus,
quantulicunque sumus. Foris hostes, intus Satan inter filios
Dei 4 nos vexat. Sed qui regnat Christus triumphat in nobis
quoque infirmis sane et perturbatis, ipse potens et securus,
qui et consummabit nos tribulatos tandem in die suo, Amen.
Omnia narrabit Christus in et per os Cordati latius. Vale et
ora pro me peccatore. Postridie feria 3. Pasch. 1529.
T. Martinus Luther.
Nr. 1448. An Conrad Cordatus in Zwickau, 14.Juli 1529, WBr 5,
115f.
G. et P. in Domino. Et tu, mi Cordate, fortis esto in Christo,
ut ferre possis duros tuos et ingratos Cygnaeos, neque
deficias animo neque consilium ineas mutandi loci. Tentatio
haec probat te melius, quam hactenus ulla fecit. Memento,
quod mundus est mundus, i. e. hostis verbi Dei et inimicus
Dei. Proinde mirum, si inter hostes Dei aliquot, quamlibet
pauci, inveniantur amici Dei. Mundus, quod-suum est, diligit,
atque hoc ipso, quod mundus nos contemnit et odit,
cognoscimus, nos non esse de mundo, sed electos e mundo.1
Verum nondum sustinuisti aut sustines nisi incarnatum
diabolum, qui carne, velut instrumento tardo impeditus, non
potest nocere, quantum vellet; ego vero videor mihi sustinere
diabolum separatum et sua maiestate potentem. Ideo fraterne
facis, quod me tam suaviter solaris et fideliter precaris.
Ita perge et ora pro me, sicut et ego pro te, ut liberemur
tandem et interim fructificemus Christo in patientia, Amen.
14. Iulii,1529. Saluta costam tuam, dilectam in Domino.
T. Martinus Luther.
Nr. 1456, An Joh. Brißmann in Riga, 31. Juli 1529, WBr5, 125f.
Venerabili in Christo D. Ioanni Brismanno l, servo Dei in
euangelio Livoniae apud Rigam fideli et sincero.
Gratiam et pacem in Christo. Contigit tandem aliquando certus
et fidelis nuntius ad te, et plus quam nuntius, Iohannes
Lohmüller2, vestrae civitatis Syndicus et Legatus, mi
Brismanne, ita ut nulla esset mihi excusatio, si ad te non
scriberem. Ac primum gratias ago Domino, quod te isthuc
vocavit et direxit, deinde, quod partim gratus, partim
ingratus haberis.3 Sic enim et nobis accidit, ut plus negotii
faciant falsi fratres quam adversarii, et nunc primum discere
cogimur, quid sit, quod S. Paulus toties queritur de falsis
fratribus.4 Qui cum ante nos et sine nobis nihil antea
potuerunt, nunc implent illud patriarchae sui encomion5: `Qui
manducat panem meum, levat super me plantam.' Sed cum tales
Christus ipse Dominus, et ante eum prophetae, et post eum
apostoli ferre coacti sunt, qui sumus nos, ut eadem forma
recusemus conformes fieri eius, quem praedicamus, quando et
ipsos non minus moverit tenerrimi cordis homines scandalorum
gravissima et turpissima facies6, ut non obscure Christus
hunc dolorem significet Matth. 18 7, ubi scandali autores tam
atroci sententia ad profundum mare suspensa in collo mola
adiudicat. Quare Psalmum consolatorem et hortatorem recole,
qui dicit : `Expecta Dominum, viriliter agito, et confortetur
cor tuum, et sustine Dominum.'8 De me referet omnia Lohmüller
carissimus et quae apud nos geruntur, oculatus testis.
Vocavit nos Landgravius Hassiae ad diem Michaelis Marpurgum,
tentaturus concordiam intcr nos et Sacramentarios. Philippus
et ego, cum diu recusassemus et frustra reluctati essemus,
tandem coacti sumus improbitate eius promittere nos
venturos9, necdum scio, an profectio procedet. Nihil bonae
spei habemus, sed insidiis omnia plena suspicamur, ut gloriam
referant victoriae, quemadmodum sub Arriano saeculo videmus
tales conventus semper plus nocuisse quam profuisse, et
latius Arrianos gloriantes sua sparsisse.10 Vocati sunt et
Osiander Nurmbergensis, Ioh. Brentius et alii 11 sed ipsi
fortiter recusant venire.12 Quicquid fiat, tu pro nobis ora,
ut Christus nobis salvus regnet, Amen.
Nova praeterea nulla habemus, nisi quod pestis illa Anglica13
passim timetur, et coepit hic quosdam pavefacere; sed Dei
gratia quievit pavor. Ego corpore utcunque valeo, sed animo
infirmus sum, veluti Petrus fide laborans. Tamen fratrum
precibus adhuc servor, ne succumbam. Commendo me tuis
orationibus et rogo, ut ecclesiam vestram sollicitetis et
urgeatis ad orationem pro euangelii cursu ac pro pace
politica.
Iuvenis ille Hassiae inquietus est et cogitationibus
aestuat.14 Dominus servavit nos ipso biennio a duobus maximis
incendiis15, quibus tota Germania flagrasset, nisi Deus
nostri misertus potenti et mirabili manu obstitisset et
consilia turbasset. Ita undique nobis plus est periculi a
nostris quam ab adversariis. Neque adhuc quiescit Satan
sanguinarius, spirans caedes et sanguinem16; ideo orandum est
diligenter. Saluta costam tuam, et meo nomine admone, ut
patienter ferat peregrinationem tuam.17 Legat Sarae historiam
et Rebeccae18, gaudeatque illarum exemplo, sese a Deo
dignatam propter verbum, et erit ei pax et gloria. Similia
praemia illis speramus, nec tamen similia illis patimur.
Christus tecum, Amen.
Saluta fratres omnes, praesertim veterem commilitonem Andream
Knopken19, fidelem in Christo ministrum. Wittembergae pridie
Calendarum Augusti 1529.
Martinus Luther.
Nr. 1492, An Jakob Propst in Bremen, 10.Nov. 1529, WBr5, 175f.
G. et P. in Christo. Satis rerum novarum habemus, mi Iacobe,
quas scribamus, et nimium satis.
De Turcis, nisi audisti, quomodo eruperint in Germaniam, ex
scheda, quam Brunoni 1 tradidi tibi transscribendam,
intelliges. Austria fere vastata est, Vienna miraculo
coelesti non capta, sed tamen irrecuperabiliter desolata,
vicini pagi omnes exusti, plus quam centum millia hominum 2
occisa vel capta. Idem fecit in Hungaria. Germania plena est
proditoribus, qui Turcae favent. Ad haec mala accedit, quod
Carolus Caesar multo atrocius minatur et saevire statuit in
nos quam Turca. Sic utrumque Caesarem orientalem et
occidentalem habemus hostem.
Sic vindicatur euangelii contemptus et odium. Spero illum diem
adesse, qui finem faciet omnibus superbis. Ideo sic saevire
daemones velut novissima hora arbitror. Haec est hora
infirmantis et agonisantis3 Christi.
Tu cura apud Ecclesiam vestram, ut diligenter et ferventer
oretis pro fide omnium, vel qui captivitatem vel mortem passi
sive passuri sunt, ut Christus roboretur in omnibus nobis,
donec resurgat in virtute et gloria, Amen.
Turca in Hungaria non longe a Vienna dicitur residere ad
vernum tempus rediturus.4 Et Caesarem Carolum iactant in
Germaniam venturum 5, sed hunc nemo timet. Si enim vi aliquid
praesumpserit, periculum est, ut se et universos suos
sacerdotes funditus perdat. Sunt enim consilia et auxilia
parata, nisi Deus adversetur, satis valida in perniciem
omnium collegiorum et monasteriorum, quod non sit eis tutum
contempta pace et patientia nostrorum aliquid tentare, nisi
quod fatum fortassis eos urget, ut horam suam sibi
accelerent.
Domus mea satis bene habet. Ego autem peccator et subiectum et
obiectum sum daemonum sine fine mihi insidiantium et
illudentium.6 Christus me servet et liberet, id quod tu
oratione fideli iuvabis impetrare. Gratia Dei tecum, Amen.
Saluta Hevam tuam nomine meo et Kethae meae. Vigilia Martini
1529.
T. Martinus Luther.
Nr. 3153, An Cordatus in Niemegk, 21.Mai 1537, WBr. 8, 79.
Gratiam et pacem in Christo! Valde mihi placeret tua vocatio,
mi Cordate, in patriam meam Islebiam 1, esses enim ibi
antagonista praesens contra Wicelium 2, quem odio sancto et
iusto odisti; si modo prius eo concederes spectatum omnia,
tum, si tibi placeret, absque poenitudine angulum Nimicensem
relinquere posses. Fieret, quod Deus ordinavit, et ego
libenter viderem. Aer forte tibi et salubrior illic spiraret,
quam palustris iste, cum tot ignibus3 dies et noctes
purgetur.
Ego gratias ago Deo, quod valetudo tua redit.4 Sed quaeso,
tuam suspicionem 5 nescio quot morbos cogitantem compescas.
Nosti proverbium6: Imaginatio facit casum. Ideo in
divertendis, non recipiendis cogitationibus studere debes.
Ita enim et ego facere cogor. Adversarius enim noster
Diabolus circuit nos 7, non solum ut animam devoret, sed
etiam corpus nostrum fatiget cogitationibus animae, si forte
occidere ipsum posset, cum sciat, corporis valetudinem magna
ex parte pendere ex animi cogitationibus, ut dicitur8: Guter
Mut, halber Leib; et 9: `Spiritus tristis exsiccat ossa,
laetus animus aetatem floridam facit.' Haec doceo te, cum
interim me ipsum non doceam, sicut Paulus Rom. secundo 10
Iudaeos pingit. Bene in Domino vale! Altera Pentecostes 1537.
Martinus Luther.