Rechtschreibprüfung (14.12.03)
---
Rodrigo de Arriaga
Cursus philosophicus, Antwerpen: Balthasar Moretus, 1632
Physica
[345]
Disp. 8 De causa materiali, formali, finali, et exemplari.
[359 a]
Sectio 8 De causa exemplari.
87 De causa exemplari seu idealis disputant ex professo Theologi 1. Parte, quaest. 15 et in Metaphysica P. Suarez Disputatione 25 per totam. Nos in praesenti nonnulla breviter dicemus.
Aristoteles 7. Metaphys. cap. 7 textu 32 sic definit exemplar: Est illud, quod artifex inspiciens operatur. Ex qua definitione constat, non dari exemplar nisi respectu operantium per cognitionem: nam quae carent cognitione, nequeunt aspicere exemplar. Imo nec videtur suf-[359 b]ficere quaecumque cognitio, sed requiritur intellectualis; bruta enim non operantur attendendo exemplar.
88 Sed contra obiicies, simias aliquando attendere ad actiones humanas ut eas imitentur, ergo habent exemplar suarum operationum. Ideo respondeo, in talibus posse concedi quamdam imperfectam imitationem et rationem exemplaris, nisi dicas, ad hoc requiri ut fiat comparatio inter exemplar et opus, hancque non fieri a simia; ideo non esse ibi proprie rationem exemplaris. Sed in hoc multum est de quaestione de nomine. puto tamen, eodem modo hic discurrendum, sicut paulo ante de fine in eisdem brutis discurrimus, scilicet, non posse illis aliquam rationem exemplaris denegari modo dicto.
Duplex est exemplar, aliud internum, externum aliud. Hoc est, quod proponitur exterius alicui potentiae cognoscitivae, ut ad imitationem ipsius artifex operetur, quale communiter habent pictores, statuarii, etc., et quale fuit propositum Moysi in monte, ut iuxta illud fabricaretur arca: Inspice, et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est. Exemplar internum est, quod soli intellectu obiicitur, et dici solet idea rei faciendae.
89 Adverte, de ratione utriusque exemplaris esse, ut non casu, sed ex intentione operantis effectus oriatur similis illi. unde si casu quis depingeret, ad vivum, vultum Caesaris, non esset Caesar exemplar illius picturae, quia defecti in artifice intentio eum exprimendi.
90 Rogabis, utrum requiratur ad rationem exemplaris, artifice imitari illud libere. Affirmant nonnulli, alii vero negant. Quaestio est de nomine, coinciditque cum ea quam Disputatione 1. Logicae Sect. 4, Subsect. 2 tractavimus de scientia practica. Quod ibi diximus, hic dictum puta, scilicet, non requiri libertatem in artifice. Pone enim, a Deo necessitari artificem ad operandum iuxta exemplar propositum; cum tamen absente exemplari non posset operari; non dubium, quin in eo casu dirigeretur artifex ab eo exemplari, quod non se haberet tunc per accidens ad opus artificiosum, sed per se; ergo ad rationem exemplaris non requiritur libertas in artifice operante. Ratio est, quam in eo loco tetigi, quia potest exemplar dirigere, etiamsi eo posito non amplius maneat libertas ad non operandum, quia cum hoc constat, ut absente exemplari nihil possit artifex facere.
91 His positis dubitatur Primo, utrum cognitio ipsius exemplaris, v.g. cathedrae, sit id ad quod attendit artifex in suis operationibus, an vero cathedra ipsa, quae est obiectum illius cognitionis. P. Suarez ubi supra Sectione 1 docet, ipsam cognitionem esse exemplar; PP. vero Molina 1. Parte, quaest. 15 art 1 Disput. 2 et Vasquez Disput 71 cap. 2 docent, respectu artificis creati exemplar esse obiectum per cognitionem repraesentatum; respectu vero Dei, suam essentiam esse ideam et exemplar ad producendas creaturas. Placet haec sententia P. Molinae quoad primam partem de artifice creato, quam sic probo: quia rogatur artifex, quid velit exprimere et imitari, cum depingit imaginem, respondebit, se velle exprimere imaginem exteriorem, quam ante oculos habet, nec verbum faciet de cogni-[360 a]tione exemplaris; tum quia forte non reflectit se supra ipsam cognitionem, tum quia, licet reflectat, non tamen intendit assimilare picturam cognitioni, sed imagini cognitae. Nec video in hac re posse esse controversiam de re; videtur enim haec quaestio coincidere cum ea, quam de Fine tractavi, an cognitio an vero ipsum obiectum moveat. Unde sicuti ibi dixi, non amari cognitionem finis, sed finem ipsum; ita hic dico, artificem non velle imitari cognitionem cathedrae, sed cathedram cognitam. Quoad secundam vero partem, de Deo, displicet P. Molina, quia etiam Deus, cum producit creaturas, non intendit eas producere instar suae essentiae vel cognitiones, sed instar creaturarum quas per suam cognitionem noverat; ergo etiam exemplar Dei erunt creaturae ipsae cognitae, quod amplius infra confirmabitur.
92 Sed obiicies contra hanc secundam partem assertionis: Nihil potest esse causa sui ipsius; sed obiectum cognitum a Deo est idem quod de facto producitur, ergo illud non potest esse exemplar sui. Confirmatur: nihil fit ad imitationem sui ipsius, ergo nihil est exemplar sui. Respondeo, supra ostendi, non esse impossibile, finem intentionaliter existentem in voluntate esse causam finalem, seu producere seipsum quoad exsistentiam physicam, quod idem dico de exemplari. Ad confirmationem respondeo, non esse de ratione exemplaris ut fiat opus ad imitationem rigorosam illius, ideoque Aristoteles definivit exemplar esse id, ad quod respiciens operatur artifex, ubi ne verbum fecit de imitatione: recte autem potest quis in productione physica alicuius rei inspicere ad ipsam rem cognitam in esse possibili, imo ita quotidie contingit, cum artifex prius mente concepit opus aliquod artificiosum, quod postea vult de facto producere eo modo quo illud apprehendit.
93 Quod idem contingit in Deo, qui etiamsi careret per impossibile cognitione reflexa supra suam cognitionem de creaturis, dummodo cognosceret directe ipsas creaturas, adhuc posset eodem modo illas producere quo iam. Et ratio a priori est, quia Deus solum egit cognitione illius rei quam producit; non autem producit cognitionem quam habet de creatura, sed creaturas,ergo solum eget cognitione harum, non vero cognitione reflexa supra propriam cognitionem, ergo cognitio reflexa de sua scientia in Deo omnino se habet per accidens ad productionem creaturarum, ergo exemplar non est ipsa scientia, sed creaturae ipsae, quo confirmatur Conclusio supra posita.
94 Dices Secundo: Etiam cognitio est repraesentatio obiecti, ergo etiam poterit fieri obiectum ad similitudinem cognitionis. Primo respondeo, cognitionem solum esse repraesentationem inten-[360 b]tionalem obiecti, quae repraesentatio physice loquendo exiguam valde similitudinem habet cum re repraesentata: nam cognitio est quoddam accidens, etiamsi terminetur ad Deum; Deus autem est substantia perfectissima et infinita, ergo cognitio exiguam convenientiam dicit cum suo obiecto, ergo non sufficit, ut possit sortiri rationem exemplaris, quia in hoc requiritur magna convenientia cum re facta instar illius. Secundo repondeo, etiamsi cognitio possit esse aliquo modo exemplar propter aliquam similitudinem cum obiecto, adhuc tamen perfectius id posse praestari ab ipso obiecto, non est ergo recurrendum ad cognitionem illius.
Dices Tertio: Deus non pendet a creaturis, ergo creaturae non sunt exemplar et idea divina. Sed do tibi creaturas non esse exemplar; rogo, an poterit Deus illas producere, nisi eas cognoscat. Pendet ergo in productione illarum ab illis cognitis, ergo ex hoc capite non est negandum, eas esse ideas divinas.
95 Dices Quarto: A multis Patribus docere Deum nihil extra se respicere, ut operetur. Respondeo, a Patribus solum negari, Deum respicere extra se aliquas ideas realiter existentes; quales finxit Plato; non autem negari non posse, a Deo cognosci creaturas ipsas possibiles, quas Deus de facto producit, quod verum est, et ab omnibus necessario dicendum, sive illae sint ideae sive non.
96 Secundo dubitatur, utrum exemplar sit vera causa, et in quo genere. Haec quaestio facile deciditur ex dictis supra de Fine: sicut enim ibi ostendi, finem non posse esse causam physicam, sed solum intentionalem, quatenus applicatur per cognitionem movet voluntatem; ita similiter in praesenti dicendum est, exemplar non concurrere physice, quia nec requirit existentiam physicam ut sit exemplar, neque si eam habeat est approximatum physice cum opere artificioso, solum ergo erit causa intentionalis, ad modum quo finis respectu voluntatis; respectu autem operis exterioris, est causa mediata directiva, quia cognitio quae immediate intentionaliter causatur ab exemplari, solum concurrit directive, sicut supra diximus de Arte.
Causalitas exemplaris non est solum opus exterius artificiosum, quia hoc potest esse sine exemplaris causalitate, ut si efficeretur casu: deinde neque est sola cognitio exemplaris, quia haec potuit esse, quin opus artificiosum fieret; est ergo ipsum opus exterius, coniunctum cum cognitione et directione exemplaris, ac volitione faciendi ad imitationem illius quae omnia simul sumpta non possunt separari ad causalitate exemplaris, sicut in simili dixi de causalitate finis.