Rodrigo de Arriaga, Cursus philosophicus, Lyon 1669



In Logica

DISPUTATIO 5. DE DISTINCTIONE GRADUUM INTER SE ET A SINGULARITATIBUS

Sectio 1 Scotistarum sententia

Subsectio 1 Quaedam supponuntur

Subsectio 2 Scoti sententia reiicitur

Subsectio 3 Solvuntur Scoti argumenta

Subsectio 4 Argumentum et similitudine, et dissimilitudine

23 Putant Scotistae repugnare eidem rei sine distinctione formali similitudinem, et dissimilitudinem cum alia, atqui homo est similis equo in animalitate, et dissimilis in rationalitate, quia equus non habet rationalitatem, nemo autem potest esse similis alteri in eo, quod alter non habet, ergo animalitas distinguitur formaliter, seu ex natura rei a rationalitate.

Prius vero quam ad solutionem huius argumenti accedam, adverto etiam Lynceum eo uti pro sua sententia ponente loco distinctionis formalis distinctionem virtualem inter eas formalitates. Assumit autem illud etiam novis terminis non solum de simlitudine absolute loquendo, sed de maiori similitudine, quae intercedit inter duos eiudsem speciei v.g. inter Petrum et Ioannem, quae maior est quam inter hominem, et equum. Hoc argumentum inferius discutimus, etsi ob similitudinem utriusque aliqua repetere cogendi simus##, id tamen brevissime praestabimus.

[...]



Sectio 2 Deturne a parte rei alia distinctio inter gradus superiores et inferiores, etc.

35. Impugnata distinctione ex natura rei inter gradus superiores, et inferiores, restat videre, utrum detur inter illos aliqua alia distinctio minor praecedenti, ut inde dignoscatur, qua ratione fieri possit Universale per intellectum.



Subsectio 1 Status quaestionis, et quae certa sint explicantur

36. Thomistae et Nominales conveniunt, a parte rei gradus superiores et inferiores non distingui, nec realiter, neque ex natura rei, propter rationes a nobis supra factas. Verum Thomistae contendunt adhuc dari inter eos gradus distinctionem quandam virtualem aequivalentem reali in ordine ad cognitionem ; id est, gradus eos, quantumvis sint idem realiter, posse tamen unum cognosci per intellectum, quin cognoscatur alius, non secus ac si a parte rei distinguerentur, ad eum modum, quo causa potens producere plures effectus dicitur virtualiter multiplex, quia ipsa sola potest efficere quae plures causae. Praterea illa distinctio graduum non dicitur actualis, quia actu nihil est distinctum, sed solum virtualis, quatenus potest terminare unum actum intellectus secundum unam rationem, quin terminet illum secundum aliam, quod solum hi Auctores concedunt respectu intellectus ; per contactum autem physicum, vel per productionem physicum, sensent repugnare, attingi unum gradum, quin alius attingatur, vel producatur. Quod si potest intellectu dividere eas formalitates, ideo est, quia eius actio est subtilissima, potens distinguere quae in se non distinguuntur, et hoc vocant praecisiones obiectivas. Docent praeterea, id tantum fieri posse per actus abstractivos intellectus, id est, cognoscentes res per species alienas et imperfecte, negant vero id fieri per actus intuitivos et quidditativos. Discrimen assignant, quia, cum his attingant res ut sunt in se, in se autem non sint distinctae, necessario per quemlibet actum totum obiectum debet attingi, quod non contingit in abstractivis, qui non cognoscunt res ut sunt in se, sed imperfecte et inadaequate. Deinde asserunt, posse etiam idem indivisibile obiectum ita attingi, ut licet totum formaliter per quemlibet actum attingatur, neque ex parte obiecti correspondeat aliquid uni actui, quod non correspondeat alteri, tamen ita confuse cognoscatur, ut apparere videatur solum secundum unum praedicatum, non vero secundum aliud : verbi gratia, visio coloris e longinquo aliquando ita est confusa, ut possim discernere esse colorem, non vero utrum sit albedo, an rubedo, nigredo, etc. qui actus cum sit a potentia materiali, et intuitivus, in omnium sententia non praescindit, nihilominus tamen totum illud obiectum ita imperfecte cognoscit, ac si solum cognovisset rationem coloris, non vero rationem albedinis. Hic secundus modus cognoscendi obiectum confuse, dicitur ab omnibus praecisio formalis tantum; convenitque in hoc cum obiectiva, quod utraque est imperfecta cognitio obiecti : at obiectiva differt a formali, quia haec attingit totum obiectum, illa vero inadaequate solum secundum unam formalitatem, seu secundum unum gradum. Haec est tota substantia Thomisticae sententiae. Hanc virtualem distinctionem ab Authoribus huc usque eo quo dixi modo limitatam, extendit novissime P. Lynceus ad omnia fere praedicata contradictoria. Sed eius sententiam specialiter discutiemus paulo post.

37. Nominales conveniunt cum Thomistis quantum ad praecisiones formales; differunt tamen ab illis quantum ad obiectivas. Censent enim, in eis casibus, in quibus Thomistae admittunt praecisiones obiectivas, tantum dari formales : imo omnio repugnare, saltem in creatis praedictas praecisiones obiectivas. Haec nominalium sententia paucis ab hinc annis sine patrono, iam non communiter et a recentioribus defenditur, quibus etiam adhaereo, propter dicenda Subsectione 2. Vidatur P. Hurtadus Disputat. 6. Metaphysicae, § 94. ubi probat ea esse sententiam S. Thomae: §. autem 101. alios multos pro ea refert. Eam fortissime defendunt Bon-aspes (Franciscus Bonae Spei, O.Carm.?), et Oviedus. Hurtadus autem adfert § 106. pro illa nonnulla argumenta, quae non habent magnam vim, quale illud est, Quod distinctio rationis non est in obiecto, sed in intellectu, ergo non datur ex parte obiecti distinctio, seu praecisio obiectiva (##gegen Hurtado). Huic respondebunt adversarii, [98a] sive distinctio detur in obiecto, sive aliunde, se solum docere, obiectum habere virtualem distinctionem ad praedicata contradictoria, posse scilicet cognosci hominem secundum rationalitatem, non cognosci sendundum animalitatem, et e contrario : atque a parte rei, antequam sit cognitio, dari hac distinctionem virtualem, quae tamen non est realis formalis, sed aequivalenter ; situ in divinis datur in ordine ad produci, et non produci sine ulla distinctione reali inter essentiam, et rationes.



Subsectio 2 Reiicitur sententia Thomistarum.

38. Eam sic impugno hoc unico argumento. Non minus contradictorie opponuntur cognosci, et non cognosci, respondere et non respondere ex parte obiecti, quam existere et non existere, produci et non produci: sed repugnat, animalitatem hominis existere, et non existere eius rationalitatem, item produci animalitatem, et non produci rationalitatem quamtumvis virtualiter distinguantur; ergo etiam implicabit, cognosci animalitatem, et non cognosci rationalitatem; et respondere ex parte obiecti animalitatem, quin respondeat rationalitas. Consequentia est evidens: Minor admittitur ab ipsis adversariis, estque de se evidens, quia inter res, quae non distinguuntur realiter, in creatis non potest una produci, et alia non produci.

Maior, in qua est tota difficultas, sic probatur. Existere et non existere opponuntur contradictorie, quia illa particula non cadens supra Verbum, negat idem quod per illud fuerat affirmatum: negatio autem formae, et ipsa forma opponuntur contradictorie, et repugnant inter se; sed ## non cadens supra Verbum cognosci, eodem prorsus modo negat cognosci, ad cadens supra Verbum existere negat existere, ergo non minus opponitur cognosci cum non cognosci, quam existere cum non existere. Ergo sicut animalitati non potest convenire existentia, et rationalitati non existentia, ita neque poterit animalitati convenire cognosci, seu cognitio, et rationalitati non cognosci seu negatio cognitionis.

39. Respondebis Primo, cognitionem esse formam extrinsecam obiecti, formam autem extrinsecam; et eius negationem bene posse convenire eidem obiecto indivisibili, etiamsi illi nequeat convenire forma intrinseca, et eius negatio. Contra Primo, ideo negatio formae intrinsecae, et forma intrinseca opponuntur, quia negatio formae intrinsecae negat et destruit formam intrinsecam: sed etiam negatio formae extrinsecae negat et destruit formam extrinsecam, ergo opponitur cum illa, non secus ac negatio formae intrinseca cum forma intrinseca. Confirmatur, quia forma extrinseca debet habere aliquid sibi contradictorium: sed hoc non potest esse aliud (ut de se patet) quam negatio formae extrinsecae; ergo contradictorie opponitur cum illa. Contra Secundo a simili, quia me esse similem Petro, est denominatio extrinseca, proveniens et ab existentia Petri in tempore, quae mihi est extrinseca, et a mea duratione, et nihilominus non aliter repugnat, me simul esse priorem Petro, et non esse illo priorem, quam simul esse album, et non esse album, etiamsi hoc proveniat a forma intrinseca: ergo quamvis cognitio sit forma extrinseca respectu obiecti, repugnabit cum non cognitioe eiusdem obiecti, non minus quam productio cum non productione eiusdem. Contra Tertio, ad hominem, quia quantumvis cognitio sit forma extrinseca, nequit tamen simul convenire cum negatione cognitionis in vestra sententia respectu solius rationalitatis, ita ut rationalitas, verbi gratia, cognoscatur simul et non cognoscatur: ergo cognitionem esse formam intrinsecam vel extrinsecam, parum refert, ut opponatur vel non opponatur cum negatione cognitionis eiusdem obiecti.

40. Respondebis Secundo, etiam in eo casu realiter cognosci rationalitatem, quando animalitas cognoscitur, licet formaliter non cognoscatur. Sed contra, quia tam contradictoria sunt cognosci formaliter, et non cognosci formaliter , quam cognosci, et non cognosci absolute: quando enim negatio cadit supra modum, tam facit contradictoriam propositionem de modo, quam si esset propositio simplex; ergo si eadem res secundum diversas formalitates potest cognosci, id est, potest cognosci formaliter, et non cognosci formaliter, poterit etiam cognosci realiter, et non cognosci realiter, existere realiter, et non existere realiter, secundum diversas formalitates.

41. Respondebis Tertio, cognosci et non cognosci esse quidem contradictoria, si comparentur cum unica formalitate, verbi gratia cum sola rationalitate, non tamen, si comparentur cum duabus formalitatibus: neque enim, unam cognosci, et aliam non cognosci, repugnat. Sed contra, ergo pari ratione deberes dicere, produci animalitatem non opponi contradictorie cum negatione productionis rationalitatis, quia non sunt respectu eiusdem formalitatis; ego autem solum contendo te cogere, ut idem dicas de productione et non productione, existentia et non existentia, quod dicis de cognitione et non cognitione; quia tam hae repugnant inter se quam illae. Quod si has dicis non repugnare propter multiplicitatem formalitatum, idem etiam teneris dicere propter eandem rationem de illis aliis praedicatis, quae in se videntur opposita.

Dices Quarto; dari distinctionem virtualem inter animalitatem et rationalitatem, aequivalentem reali, quatenus, etiamsi a parte rei sint idem, una tamen potest terminare cognitionem, altera vero non , quod est aequivalere duabus rebus distinctis; sicut, licet essentia divina sit idem realiter cum Paternitate, tamen essentia convenit communicari tribus personis, Paternitati vero non convenit ea communicatio.

42. Respondeo, fortasse ob difficultatem mysterii Trinitatis, quod inter veritates Catholicas est difficillimum, dixisse Paulum, captivandum intellectum in obsequium fidei, et scrutatores Maiestatis opprimi a gloria; res enim adeo difficilis et abstrusa nobis est, ut nostrum effugiat captum, qui scilicet fieri possit, ut eidem indivisibili entitati illa duo praedicata contradictoria conveniant: explicare autem res creatas per hoc adeo difficle exemplus, est res faciles per difficillimas intelligere, praeterquam quod, si ex divinis liceret argumentari ad creata, etiam posset inferri, animalitatem posse produci, quin producatur rationalitas, quod neque ipsi adversarii somniarunt. Sequela patet, quia in divinis haec duo praedicata, produci et non produci, conveniunt uni indivisibili entitati Filii, nam producitur secundum filiationem, et non secundum essentiam divinam. Imo etiam posset inferri, res omnes creatas esse idem realiter inter se, et virtualiter solum distinctas, et quando una illarum periit, altera producitur, una movetur, altera quiescit, id fieri secundum diversas formalitates eiusdem entitates; quia (ut supra ostendi) tam contradictoria praedicata sunt, cognosci et non cognosci, quam produci et non produci, moveri et non moveri, et similia.

43. Ad exemplum de mysterio Trinitatis respondeo, plura posse Deo convenire propter summam eius infinitatem, quae repugnant creaturae propter huius limitationem. Deo convenit intelligere per suam substantiam sine actu distincto, quod tamen in sentia adverariorum repugnat creaturae. Deo repugnat moveri, mutari, et alia similia, quae non repugnant creaturis. Cum ergo Deus ex una parte propter suam infinitatem necessario careat compositione physica, et ex alia parte non possit natura divina esse multiplex, sed unica tantum in tribus personis, quae omnia non possunt intelligi sine virtualis distinctione in ordine ad eo duo praedicata contradictoria, non licet ponere in creaturis similem distinctionem, cum neque creaturarum perfectio neque ulla ratio efficax possit esse ad illam ponendam: imo potius (ut iam dixi) si semel poneretur, non esset ullum fundamentum ad distinguendas inter se realiter creaturas, et consequenter destrueretur tota Philosophia. Addo, hoc adeo verum esse, ut etiam in divinis non admittamus inter quaecumque praedicata, v. g. inter misericordiam et iustitiam, praedictam distinctionem: quia quantumvis alia praedicata sint infinita, cum possint explicari sine illa distinctione, non ponitur inter illa: nisi enim coacti principiis fidei ad salvandam aliquam perfectionem divinam, non licet rem adeo difficilem concedere.

Respondet Primo. Nonnemo, actus intellectus esse valde subtiles , ideoque etiam posse rem indivisibilem partialiter tangere. Sed contra, quia Dei actus sunt longe subtiliores nostris, et tamen Deus non potest has praecisiones facere in eius sententia. Secundo, actio productiva Dei est subtilior nostris actibus, et tamen nequit unam formalitatem creatam sine alia producere. Tertio rogo, quid nomine eius subtilitatis intelligatur, An quod sit magis indivisibilis, quam alia res, uti acus dicitur subtilior, quam lapis molaris, quia pauciores partes habet, hoc autem est plane ridiculum ad rem praesentem, cum res omnes spirituales in sententia communi sint omnino indivisibiles, ideoque subtilissimae. Deinde actio productiva Angeli est eo sensu tam subtilis, et indivisibilis, quam cognitio.

44. Praeterea intuitivae cognitiones sunt tam indivisibiles, ac proinde tam subtiles, quam abstractivae, et tamen per haec omnia repugnant hae praecisiones iuxta hos Autores, (Lynceo excepto quoad aliqua) ergo ea subtilitas plane est inepta ad rem praesentem. Quod si ea explicetur in ordine ad hoc, quod possit cognitio ex una re indivisibili facere duas, aut rem indivisibilem per partes tangere, seu non totam tangere, tunc et dicetur res statim ex ipsis terminis falsa, aut certe id, de quo nos disputamus, quodque rejicitur eodem argumento, quo sumus ubi supra, et sic applicando eos terminos illud dic urgeo: Iam haec sunt contradictoria idem tangi per rem subtilem, et non tangi per eandem rem subtilem, quam tangi per rem crassam, et non tangi per rem crassam, quia uti supra dici, quodcunque adverbium propositioni iungatur, si supra illud cadat negatio, tam fit propositio contradictoria affirmanti quam si nullum esset adverium; et idem est de adiectivo, et quocunque alio addito. Atqui ob rei indivisibilitatem nequit suscipere illa duo contradictoria, ergo, nec poterit suscipere haec scilicet tangi per rem subtilem, et non tangi per eandem rem subtilem.

Ne vero ex instrumentis subtilioribus, quae facilius res minimas dividunt, oriatur alicui scrupulus, quasi ideo intellectio tanquam res subtilissima possit rem indivisibilem in duas dividere, adverte ideo id in rebus physicis ita contingere, eo quod instrumentum dividens, quo plures partes habet, debet necessario latiorem viam habere, ut intrare possit: unde si res dividenda sit tenus non potest in ea locum habere ut intret instrumentum crassum, potest autem subtilis acus v. g. Haec differentia in ordine ad obiectum indivisibile nullum penitus habet locum; quia cum ex parte illius nullae sint partes, neque sit unum, et aliud non magis per instrumentum subtile potest tangi, quin tangatur totum omnino, quam per instrumentum, crassum prout velis illud fingere, est ergo pro inteto nostra ea subtilitas, aut crassities intellectus per accidens omnino.

45. Secundo, principaliter impugno Thomisticam sententiam ex ipsorum principiis: admittunt enim, per cognitionem intuitivam non posse dari praecisiones obiectivas: ex quo infero, neque posse per abstractivas. Probo consequentiam, quia non minus cognitio abstractiva attingit obiectum indivisibile, quam intuitiva, ergo non minus una quam alia poterit praescindere, vel neutra.

Dices, ideo non posse per intuitivam, quia attingit obiectum indivisibile prout est in se, secus abstractiva. Contra, quia vel attingere obiectum, prout est in se, dicit, illud in se attingi; et hoc etiam convenit abstractivae. Vel ## prout est in se, dicit cognosci obiectum omnino perfecte: et hoc neque intuitivae cognitioni necessario convenit, quia etiam per cognitionem intuitivam potest ita obiectum cognosci, ut nequeat reddi ratio de omnibus eius praedicatis essentialibus, quando v. g. eminus video colorem, et non possum dicere utrum sit albus, an niger. Ergo [99b] sicut per te ideo praescindit abstractiva cognitio, qua per illam ita cognosco obiectum, ut non possim reddere rationem de omnibus eius praedicatis; similiter etiam praescindit intuitiva, cum etiam per illa aliquando non possim reddere rationem de omnibus praedicatis, ut patet in dicta visione albedinis.

46. Haec argumenta ostendunt, neque rationem genericam a specifica, neque hanc a singularitate praescindi posse. Sed age ostendamus, etiamsi praescinderetur genus a specie, non tamen posse praescindi ex parte obiecti neque genus neque speciem a sua singularitate, quia ipsi adversarii fundant eam praecisionem in distinctione virtuali generis a specie; sed haec distinctio non datur inter genus et eius singularitatem; ergo nec potest dari inter illa praecisio obiectiva. Probo Minorem, in qua est difficultas, quia licet animalitas distinguatur a rationalitate, neutra tamen distinguitur a sua singularitate, quia unitas ita includitur in conceptus entis, ut nullo modo, nec ratione ratiocinata ab illo distinguatur, etiam in adversariorum sententia; ergo non potest ens concipi sine unitate, ergo nec sine singularitate, quia unitas, et singularitas idem sunt. Confirmatur si singularitas virtualiter distingueretur a natura, non posset per eam natura multiplicari (ut supra ostendimus contra Scotum) exemplo naturae divinae, quae quia ex se est una, quantumvis identificetur cum pluribus personis, ad huc non multiplicetur in illi: ergo singularitas naturae non potest ullo modo ab illa distingui, nec vel solum virtualiter, ergo nec potest correspondere ex parte obiecti natura sine singularitate, ergo nec praescindi obiective.

Ad hoc argumentum arbitror reducenda omnia, quae impugnare possunt specialiter praecisones naturae a singularitatibus, imo quae communiter contra illas obiiciuntur, non habere vim, ut iam patebit. Primo enim arguunt nonnulli, Quod obiicitur cognitioni, debet esse quid creabile: sed nihil est creabile, nisi singulare; ergo singularia debent obiici cognitioni.

47. Non urget, qua aliud est naturam specidicam formaliter esse creabilem a Deo; aliud est, esse creabilem solum sine singularitate. Primum est verum, et illud solum probatur argumento: secundum est falsum, nec necessariuim ad rationem creaturae. Nam situ potest cognosci animalitas sine rationalitate, etiamsi non sit produciblis sine illa, cur non poterit cognosci sine singularitate, etiam si non sit produciblis sine illa? sufficienter enim intelligitur conceptus creaturae, eo quod absolute sit producibilis, etiamsi non sola, sed simul cum alia: non ergo impugnatur hoc argumento specialiter praecisio inter animalitatem et eius singularitatem, magis quam inter animalitatem et rationalitatem.

Secundo arguunt alii, Natura, ut obiicitur cognitioni, non est una, ergo plures, ergo obiiciuntur singularitates. Probant Antecedens: Natura solum est una per actum intellectus; sed ille actus non reflectitur supra se, ergo non concipit eam naturam ut unam.

48. Sed neque hoc urget, quia inter concipi ut unam, et concipi ut plures, datur medium, scilicet praescindi ab utroque: sicut cum concipio hominem, neque concipio illum ut album, neque ut non album, sed praescindo; ergo licet demus eam naturam non concipi ut unam, non tamen inde infertur, debere concipi ut plures. Quod si urgeas, Ergo a parte rei natura neque est una, neque plures, cum obiicitur ut est, et non obiiciatur una nec plures; adhuc non evinces: quia distinctio virtualis efficit, ut obiiciatur ac si esset distincta a singularitatibus, cum tamen vere ab illis non distinguatur, sicut licet animalitas a parte rei non sit nisi vel rationalis, vel irrationalis potest tamen per te praescindi ab utraque. Semel ergo admissa distinctione virtuali inter naturam et singularitates, nullam habent vim argumenta, quibus intenditur probare, non posse praescindi naturam a singularitatibus. Impugnandae ergo sunt eiusmodi praecisiones specialiter, ut nos eas impugnavimus argumento tertio suprafacto, oendo, stend (ostendendo?) admissa adhuc distinctione animalitatis a rationalitate, debere negari inter naturam et singularitates.

Adverto, nonnullos praescindentes censere se solo nomine a nobis dissidere, et praecisiones obiectivas esse easdem, quas nos formales dicimus. Sed vel inde probatur id esse falsum, quia ipsi eas praecisiones obiectivas non admittunt in actibus intuitivis, in quibus admittunt formales; non ergo idem intelligunt per praecisiones obiectivas quod per formales: quod etiam clarius constat ex subsectione 1. in quam earum diversitatem explicuimus. Quod si in re conventiunt nobiscum, quodmodo admittunt, convenire duo ea praedicata contradictoria eidem indivisibili obiecto, scilicet cognosci formaliter, seu explicite, et non cognosci formaliter? Certe hoc iam omnem quaestionem de voce praetergreditur.



Subsectio 3 Sententia P. Lyncei.

49. Antequam adversa argumenta proponam, cogor diutius, quam solleam haerere in hac materia, propter Patrem Richardum Lynceum qui has praecisiones obiectivas vix non inter Recentiores iam improbabiles, conatur in scholas reducere, ponendo in rebus creatis distinctionem virtualem intrinsecam in ordine ad praedicata omnia contradictoria, exceptis his, existere realiter, et non existere, quae sola putat arguere distinctionem realem. Agit autem de eadem materia fusissime tum in Logica lib. 8 tit. 5 tum in Metaph. lib. 2 tit. 4 ibi ponit argumenta pro se quinque, hic vero decem, in quorum unico quinque folia ingentia per octoginta numeros insumit, contra se vero in Metaphysica triginta, in Logica octo, quibus etiam fuse respondet. Ego rem totam brevius complectar. Et quidem fateor, multorum sententiam, ut ex dictis constat, esse, dari eam distinctionem in ordine ad cognosci et non cognosci; Universaliter tamen, ut eam defendit hic Autor, et in praedicatis, in quibus eam ponit, vix ullum habet Patronum, nisi admittat eam distinctionem ex natura rei, quam pauci aliqui Scotistae defendunt. Adde, fere omnes, quos pro se citat, negare eas praecisiones omnibus sensibus, negare cognitionibus intuitivis, negare Deo.

50.

52. ... Ego enim dixi, posse confusionem actus dupliciter contingere. Primo, ratione diversorum connotatorum. Secundo, ratione maioris separationis intentionalis obiecti ab eo, quod non est ipsum... (p. 100b)

Subsectio 4 Discutitur praecipuum huius Authoris argumentum.



Subsectio 5 Alia eiusdem argumenta.



Subsectio 6 Respondetur argumentis aliorum Authorum.

84./85. ... vox animal et vox rationale respectu hominis significant quidem eandem omnino indivisibilem entitatem et formalitatem, cum hac tamen differentia, quod vox animal significat hominem, ut confuse cognitum simul cum aliis animantibus, at vero vox rationale significat eundem, clare tamen cognitum et ut distinctum ab irrationali, seu a bruto. (p. 106 b)

86. ... Respondeo, ## esse rationale vel posse sumi pro rationalitate obiectiva, et in hoc sensu falsum est me non affirmasse illam; affirmavi enim animalitatem, quae est idem formalissime cum rationalitate: vel posse sumi pro ipsa rationalitate ut clare cognita, et in hoc sensu verum est me illam non cognovisse.

90. Tertio objicies, iuxta nostram sententiam tolli a rebus compositionem ex genere et differentia, item et distinctionem rationis ratiocinatae, quam omnes admittunt. Respondeo, a me ostensum supra, compositionem ex genere et differentia non esse in obiecto, sed provenire extrinsece ab uno actu quo confunditur cum pluribus, et ab alio qua ab illis distinguitur. Item distinctionem rationis ratiocinatae non esse illam, quae distinguit obiectum indivisibile in duas partes, hoc enim (ut vidimus) repugnat; sed illam, per quam obiectum comparatur cum diversis operationibus vel cognoscitur differre a pluribus aut paucioribus. ...



DISPUTATIO 6 DE FORMALI RATIONE, QUA NATURA FIAT UNIVERSALIS.



s. 1 Idolum quoddam reiicitur.

s. 2 Universale non fit per praecisionem obiectivam.

s. 3 Alia sententia de natura universalis reiicitur.

s. 4 Natura fit universalis per praecisionem formalem.

21. ... ergo solum manet actus praecisivus formaliter, quatenus omnia singularia ita confuse cognoscit, ut ea non distinguat inter se, et non aliter ea cognoscit quam si esset unus solus homo; unde ea constituit extrinsece unum, manentque inferiora in se intrinsece plura, et unum per cognitionem, quod sufficit ad rationem Universalis. (p. 127a-b)

s. 5 Nonnullae obiectiones solvuntur.

s. 6 Quis actus confusus sit, quo formaliter natura constituitur universalis in essendo et praedicando.

subs. 1 Actus copulativus confusus universalis in essendo et praedicando refutatur.

subs. 2 Actus disiunctivus confusus pro Universali refutatur.

subs. 3 Nostra sententia.

s. 7 De causa efficiente universalis.

s. 8 Nonnulla difficultates expedita.

s. 9 Dubia alia expedita.

s. 10 De praedicabilitate universalis.

subs. 1 Quaedam praemitto.

subs. 2 Praedicatio universalis de clarat.##

s. 11 De vocum universalitate.