Pedro da Fonseca
Petri Fonsecae commentariorum in Metaphysicorum Aristotelis Stagiritae libros. Tomus 1.
Köln : S. L. Zetzner, 1615 (ND: Hildesheim : G. Olms, 1964)
Gallica N026268
In lib. 4, cap. 2, q. 2, s. 1
[Sp. 710]
Quaestio II Qualis sit conceptus entis.
Sectio I De conceptu formali et obiectivo.
Atque ut a distinctione conceptus ordiamur: principio ponatur, duplicem esse conceptum: formalem unum alterum obiectivum, quo etiam pacto nostri distinguuntur rationem in formalem et obiectivam: nisi quod pressius accipiunt rationem, ut idem sit, atque conceptus definitivus. Conceptus formalis nihil est aliud, quam actualis similitudo rei, quae intelligitur, ab intellectu ad eam exprimendam producta. Exempli causa, cum intellectus percipit naturam humanam, actualis similitudo illius, quam sibi fabricat, ut naturam humanam exprimat, est conceptus formalis humanae naturae. Dicitur autem actualis similitudo, ut discernatur a specie intelligibili, quae etsi est similitudo rei quae intelligitur, non inhaeret tamen intellectui, ut actus, sed ut habitus. Hinc patet, cur huiusmodi conceptus dicatur formali. Cum enim sit forma quaedam accidentaria inhaerens intellectui, merito formalis appellatur, ut distinguatur ab obiectivo, qui raro, et ex accidente in intellectu inest. Est et alia ratio, cur dicatur formalis: nempe, quia repraesentat rem sub ea forma seu natura secundum quam intelligitur.
Dividitur porro conceptus formalis in simplicem, et compositum sive complexum, qui definitivum complectitur, v.g. conceptus, qui respondet in mente subiecto huius enunciationis: „Homo est animal rationale,“ est simplex, qui autem respondet praedicato, est complexus, atque adeo definitivus. Ac simplex quidem vocatur alias verbum mentis, late accepto verbi vocabulo, ut nomina etiam complectitur: definitivus autem, ratio formalis. Atque in hac explicatione magis perspicuam Divi Thomi sententiam sequuti sumus, num atuem eadem quoque sit verior, suo loco videbimus.
[Sp. 711] Conceptus obiectivus est res, quae intelligitur, secundum eam formam, naturam<q>ue quae per formalem concipitur. Dicitur autem simplex, quatenus repraesentatur per simplicem formalem: compositus autem atque complexus, quatenus repraesentatur per complexum formalem. Qui quidem, cum respondet definitivo formali, dicitur ratio obiectiva. Quanquam et ipsa ratio obiectiva appellari nonnunquam solet ratio formalis: non tamen simpliciter, sed cum addito hoc, obiectiva. Exempla utriusque conceptus obiectivi sumi possunt in homine, quatenus repraesentatur per terminos huius enunciationis mentalis „Homo est animal rationale“: est enim conceptus obiectivus simplex, quatenus repraesentatur per subiectum: complexus autem, atque definitivus, quatenus repraesentatur per praedicatum. Haec de conceptu formali et obiectivo: itemque de ratione tum formali tum obiectiva.
<Finis sectionis primae>