Pedro da Fonseca, S.J.

Petri Fonsecae commentariorum in Metaphysicorum Aristotelis Stagiritae libros. Tom. 3

Köln 1615 (ND: Hildesheim 1964) – Gallica: N026270



In librum 7, c. 8

[278]

Quaestio 1 An sit necesse ponere ideas?

Sectio 1 Rationes pro utraque parte

[279a]

Sectio 2 Ideas necessarias esse ad agendum per intellectum.

[279b]

[280a]

Sectio 3 Solutio argumentorum, quae contra initio proposita sunt.

[280b]

Quaestio 2 Num ideae, quas Deus in agendo respicit, in ipso ponendae sint, an extra, et quonam pacto constituendae?

Sectio 1 Expenditur sententia Platonis.

[281a] [281b] [282a] [282b]

Sectio 2 Ideas divinas non esse res ipsas producendas, ut divino intellectui obiiciuntur, sed exemplaria, quae ree## ipsa in Deo existunt.

Scotus, Durandus, Ochamus, et alii non pauci credunt divinas ideas nihil esse aliud, quam res ipsas a Deo producendas, quatenus divino intellectui obiiciuntur; quo pacto homo producendus, quatenus a Deo conceptus fuit ex aeternitate, est idea hominis, et leo producenda idea leonis, et sic caetera; quam sententiam his potissimum argumentis probant.

Primum, quia idea nihil est aliud, quam exemplar intelligibile, ad cuius imitationem expressam, et adaequatam (sic enigo in evigum##) res aliqua fit: res autem, quae fiunt a Deo, non imitantur expresse, et adaequate quicquam, quod sit in Deo realiter, ut est luce clarius, sed se ipsas, ut ab eo conceptas.

Deinde, quia internae artificum creatorum ideae, quas mente concipiunt, et ex quibus ad ideas in creati agentis assurgendum est, nihil aliud sunt, quam ipsa artificiosa opera ab illis praeconcepta: quo pacto sanitas in anima, ut loquitur Aristoteles (hoc ##, a Medico praeconcepta) est idea, seu intelligibile exemplar sanitatis, quam ille inducit materiam.

Tertio, quia hoc differt agens per intellectum ab agente naturali, quod naturale non agit ex praecognitione rei producendae, sed ex naturae impulsu; agens autem per intellectum non agit, nisi ex praeconceptione rei, quam efficit; cum igitur nulla alia praeconceptio sit [283a] necessaria ad rem efficiendam, nisi prius rei efficiendae; (praecise enim quavis al a##, et hac sola retecta##, res fieri per intellectum potest, et absque ea fieri non potest) efficitur, ut sola res, quae facienda est, quatenus praeconcipitur, ut fiat, dicenda sit exemplar, et idea quam agens agendo per intellectum imitatur.

Postremo, quia Aristoteles non reprehendit in opinione Platonis, quod dixerit naturas communes esse ideas, sed quod eas posuerit separatas a rebus singularibus tanquam per se existentes, ac proinde primas quasdam substanias materiae saltem particulares expertes. Nec docuit earum cognitionem non esse necessariam primo agenti ad agendum, sed agentibus naturalibus, quod etiam Plato non negaret: Deumque non accipere, et quasi mendicare cognitionem earum ab ipsis, cum in se omnia cognoscat: (sic enim necessario intelligendus est ille lib. 12. ut eo loco dicemus) sensit igitur, ideas non esse res aliquas separatas a se ipso, et a singularibus, sed naturas ipsas communes, ut praeconceptas a Deo in sua ipsis essentia.

Verum haec opinio, ut intelligi, et explicari solet, non est probanda. Primum, quia ideae divinae, hoc est, quas Deus agendo respicit, sunt causae primae simpliciter, ac principales in suo genere, nullamque ex ratione sua imperfectionem importantes: solus autem Deus potest habere rationem huius generis causae, cum solus ipse et in essendo, et in causando sit independens. Deinde, quia divinae ideae debent esse ex se perpetuae, et ut ita dicam, incausatae; quia Deus nec sine ideis esse unquam potuit, ne mutatio aliqua in eum posset cadere, nec ipsae, si causatae essent, dici possent primae causae in suo genere; oporteret enim ab aliis prioribus ideis causari: at res producendae, etiam ut a Deo praeconceptae, non sunt ex se perpetuae, nec eo modo incausatae; sed ab ipsa Dei conceptione factae perpetuae secundum quid, hoc est, solum secundum esse cognitum. Tertio; quia nulla res dici potest sui ipsius causa; alioquin a se ipsa per se penderet, quod repugnantiam involvit; quatenus enim a se penderet, et haberet, et non haberet ex se esse; quod facile est intelligere.

Quod si quis respondeat, rem eandem alio, et alio modo sumptam posse esse sui ipsius causam: quo enim pacto sanitas in esse concepto est sui ipsius causa finalis in esse reali; ita videtur fieri posse, ut eadem sit sui ipsius causa exemplaris: ne sic quidem effugiet vim argumenti. Nam etsi esse conceptum potest esse conditio, sina qua res aliqua non causat, ut patet ex eis, quae de ratione causandi causae finalis dicta sunt ad librum quintum, non potest [283b] tamen esse ipsa ratio realiter causandi; alioqui ratio dependentiae effectus realis (quae realis est) nobilior esset in ratione essendi, quam ratio causandi, a qua effectus penderet. Adde, quod finis ipse conceptus, in se spectatus, et non formaliter, ut est conceptus, non est causa sui ipsius in esse reali; sed mediorum quibus obtinetur: quo pacto forma introducenda non est causa sui, sed eius motus, quo introducitur. Quapropter aliud esse debet idea sanitatis, aliud sanitas ipsa, quae ab eo exemplariter causatur, cum ne finis quidem, qui non causat nisi conceptus, sit causa sui ipsius.

Quarto sic licet argumentari. Ideae sunt ipsis agentibus per intellectum rationes cognoscendi et efficiendi ideata, ut vocantur, res autem prducendae non sunt Deo ratines cognoscendi nec efficiendi sui ipsarum: non sunt igitur sui ipsarum ideae. Maior propositio est communis assertio Platonis, Aristotelis, et Philosophorum, ac Theologorum omnium, quam saepius D. Thomas refert: assumptio ex eo constat, quia Deus neque cognoscit res producendas, neque eas efficit per eas ipsas, sed per aliquid, quod in ipso sit.

Accedit illud Areopagitae Dionysii, ideas esse rerum effectrices; quod pronuntiatum de rebus ipsis, quae a Deo fiunt, intelligi non potest, quasi ipsae sint sui ipsarum effectrices. Nec praeter rem est hoc argumentum ex efficiendi ratione desumere: nam etsi ideae, quatenus ideae sunt, non pertineant ad genus causae efficientis, alia tamen ratione non dubium est, quin pertineant; cum alioqui habeant rationoem formarum, quibus agens per intellectum agit, quicquid eo pacto agit. Ita perspicuum reliquitur res producendas ne ut intellectu quidem divino obiiciuntur, esse ideas.

Ad primum igitur argumentum in oppositum dicendum, nihil esse, quod se ipsum imitetur: res autem omnes, quae a Deo fiunt, posse imitari et expresse, et adaequate rationes eas, quae illis in mente divina respondent; non quidem secundum earum esse, quod est infinitum, et independens; sed secundum earum repraesentationem, ut potest, patebit.

Ad secundum, ideas artificum non esse res ipsam, quae faciendae sunt, sed earum conceptus formales, quibus repraesentantur; nec Medicum imitari in curatione sanitatem futuri, sed sanitatis conceptus. Quod quo pacto intelligendum sit, suo loco dicetur. (##Wo?##)

Ad tertium, agens per intellectum, agere quidem ex praeconceptione rei; sed rem ipsam praeconceptam non habere rationem ideae sui ipsius, sed eius praeconceptionem, cuius praescriptum ut imitetur, et assequatur, agens laborat.

[284a]Ad ultimum dicendum, non negasse quidem Aristotelem naturas communes, ut conceptas a Deo, esse ideas; sed non inde sequitur id affirmasse: neque item docuisse, non esse necessarium earum cognitionem primo agenti; verum non inde etiam sequitur illum docuisse, eas, ut cognitas, esse exemplaria, quae ille in earum productione respiciat. Denique etsi Aristoteles recte sensit Deum non accipere cognitionem a rebus a se productis, aut producendis, sed a sui ipsius essentia, ut suo loco intelligetur; tamen non inde efficitur, ut crediderit, illas esse sui ipsarum exemplaria, quatenus sic divino intellectui obiiciuntur, cum adhuc eo pacto non possint esse primae causae in ullo causae genere, utpote et in essendo, et in causando independentes.

Ex quibus omnibus sequitur, ideas, quas Deus agendo respicit, in mere divina existere, non obiective tantum, sed reipsa; equumque esse, ut et Plato, et Aristoteles sic existimaverint, ut praecipui Patres sentiunt. Sintne autem illae ipsa divina essentia, ut eminenter continet res omnes, quae a Deo fieri possunt, et consideratione nostra praecedit omnem actum intelligendi; an potius ipsa divinus intelligendi actus; an vero divina essentia, ut ei obiicitur; an denique formalis conceptus rerum factibilium, quatenus consideratione distinguitur in plures conceptus formales rerum factibilium, deinceps videndum. His enim quatuor modis intelligi potest, illa esse re ipsa in Deo, nec desunt pro quovis eorum non contemnendi autores.



Sectio 3 Ideas divinas non esse ex ratione sua ipsam divinam essentiam, quatenus consideratione nostra praecedit omnem actum intellectus divini.

Ideas in Deo esse ipsam divinam essentiam, ut consideratione nostra praecedit omnem actum intellectus divini, quorundam recentiorum sententia est, quam his argumentis communiunt.

Primum ex illo communi Theologorum pronuntiatio, ideas esse ipsam divinam essentiam, quatenus est imitabilis a creaturis: constat enim eam esse imitabilem ab eis, antequam consideratione nostra exeat in actum intelligendi ullum; quippe cum ex se ipsa propter infinitam perfectionem, quam continet, sit imitabilis ab omnibus, quae aliquod esse participant.

Deinde, quia quemadmodum ad perfectam rationem intelligendi divini intellectus [284 b] requiritur distincta cognitio omnium, quae a Deo fieri possunt: ita ad perfectam eorum repraesentationem in essentia divina requiritur distincta eorundem repraesentatio; praesertim cum Aristoteles saepe doceat, sitque ab omnibus receptum, assimilationem rei intelligibilis cum intelligente praecedere intellectionem. Cum igitur divinus intellectus omnia, quae facere potest, distincte intelligat; efficitur, ut divina essentia ante omnem intelligendi actum eadem omnia distincte repraesentet, ac proinde sit cuiusque factibilis rei peculiaris idea.

Tertio, quia siquid## obstaret, quominus in divina essentia essent plures ideae ante omnem actum divini intellectus; esse fortasse, quiae ante illum nulla est actualis distinctio in Deo, quoad ea, quae omnibus divinis personis sunt communia: at hoc nihil obstat. Nam cum distinctio virtualis satis sit, ut attributa divina omnibus personis communia dicantur simpliciter, et absolute plura, satis quoque erit, ut ideae ea ratione dicantur plures, quod ante omnem operationem intellectus virtute distinguantur.

Verum haec sententia ob omnibus pene alicuius nominis Theologis reiicitur; ac merito quidem. Nam cum entia infra Deum non sint possibilia, ac proinde ne factibilia, nisi per ordinem ad artem divinam, et (quod sequitur) ad aliquem actum divini intellectus; sit necessario, ut non sint idiata##, nisi per ordinem ad aliquem eiusmodi actum: unde sequitur, ea ante omnem actum intellectus divini ideas habere non posse. Qua impugnatione omnia propositae opinionis argumenta corruunt.

Ad primum enim patet dicendum esse, divinam essentiam non esse imitabilem ante omnem actum intellectus divini, nisi potentia remota: at idearum ratio consistit in imitabile propinqua, non in remota (scheint falsch zu sein - mögliche Alternativen: "... in imitabili potentia propinqua, non remota", "... in potentia propinqua, non remota").

Ad secundum dicendum, repraesentationem rerum in divina essentia ante omnem operationem divini intellectus non esse satis ad rationem idearum; tum quia non est distincta, ut patet; tum etiam, quia creaturae non sunt producibiles a Deo per naturam, sed per intellectum. Si enim essent producibiles per naturam, cum nulla earum possit imitari totum esse divinum, quod infinitum, et independens est; necesse foret, ut praecederent in divina essentia tam multa exemplaria ex natura rei distincta inter se, quot sunt creaturae producibiles, quod falsum est, et impossibile. Cum igitur non sint producibiles per natura, sed per intellectum; expectanda utrique est more considerandi nostro distinctio actualis, [285 a] qua per operationem intellectus divini repreaesentatio specificitur, circumscribatur, et limitetur ad nac, vel illam creaturam, quae producenda est, qua circumscriptione ideae divinae quasi constituuntur. Ut enim repraesentatio rerum producibilium in divina natura ante omnem operationem divini intellectus nullam omnino habet actualem distinctionem: ita divina earum cognitio in illa est actu distinctissima, cum Deus in sua essentia cognita omnia producibilia distinctissime cognoscat.

Ad tertium dicendum, hoc esse discrimen inter ideas, et attributa divina, quod ideae nomen ex formali significatione sua importat distinctionem actualem unius ab alia, cum significet specificationem rationis rei factibilis, eiusque circumscriptionem, et limitationem ut dictum est: proinde fieri non posse, ut ante operationem intellectus divini actu distinguentis omnium rerum factibilium rationes, ulla in Deo spectetur idea, ut in eo sic spectato plures dici possint vel actu, vel etiam sola virtute. Nam cum ideae vocabulum formaliter importet actualem distinctionem unius ab alia, ut dictum est; esset implicatio in adiecto, si quis diceret ante actualem distinctionem aliarum ab aliis dari solum virtualem earum distinctionem. Esset enim nihil aliud, quam asserere actu distincta esse sola virtute distincta, ad proinde acta distincta et non actu distincta.

At attributa divina duobus modis concipi possunt. Uno quatenus significantur nominibus primae intentionis infinitatem omnis perfectionis in suo formali significato admittentibus, ut sunt sapientia, iustitia, potentia, et alia huiusmodi, quae de Deo, et creaturis praedicari possunt: altero, quatenus significantur nomine attributorum, quod est secundae intentionis, et formaliter importat absolutum praedicatum necessario conveniens Deo, ut Deus est, et consideratione distinctum ab aliis eius talibus praedicatis; quandoquidem nec praedicata relativa, nec libera, neque ea, quae continent formaliter omnem Dei perfectionem, ut sunt actus purus, ens infinitum, ens independens, aut ipse Deus, vel divina essentia; numerantur in divinis attributis. Cum igitur attributa divina his duobus modis spectentur, priorique modo admittant infinitatem omnis perfectionis; (quo pacto sapientia divina ex natura rei, sive ante omnem operationem intellectus, includit perfectionem iustitiae, et aliorum omnium attributorum, ac proinde non importat sicintctionem ab illis; et si posteriori modo illam formaliter importet, ut si loquaris## his verba, Attributum sapientiae non et attributum iustitiae) inde fit, ut quamquam posteriori modo non possint dici plura sive actu, sive etiam virtute ante operationem intellectus, ne simul dicantur actu distincta, et non actu distincta, ut de ideis dictum est; tamen priori modo dici possint virtute distincta. Cum enim dicimus, sapientiam, et iustititam Dei esse attributa ante omnem operationem intellectus virtute distincta, non negamus ea esse ex natura rei unum, et idem in Deo, ipsam nimirum divinam essentiam, quae formaliter, et ex natura rei est utrumque, sed affirmamus, posse ea nostro intellignedi more, quo imperfecte divina concipimus, distingui inter se. Verum dicere hoc pacto divina attributa sub nominibus primae intentionis concepta esse plura, non est simpliciter, et absolute ea plura esse confiteri, sed cum adiectione; siquidem esse plura virtute, non est simpliciter, et absolute esse plura, sed cum adiectione diminuente, et secundum quid. At ideae possunt dici actu, et simpliciter, ac absolute plures, quia non sunt ideae nisi per operationem intellectus divini omnia factibilia distinguentis; et similiter divina attributa, quatenus attributa sunt, per operationem intellectus nostri imperfecte ea concipientis. Num autem Deus, et beati cognitionem beatifica distinguere possint attributa divina, et quo pacto id facere queant, cum omnia perfecte, et sicuti sunt, concipiant, inferius attingetur. Alia ratio est idearum, quia cum sint rerum factibilium, ac proinde finitae, ac limitatae, nullum est dubium, quin et a Deo, et a beatis etiam distincte concipiantur.

Ad argumentum igitur concessa maiore neganda est minor: atque ad probationem dicendum, neque attributa divina dici simpliciter, et absolute plura ante operationem alicuius intellectus ea distinguentis; sed solum virtute plura, idque sumptis illis, ut significantur nominibus primae intentionis neque etiam ideas ante operationem intellectus divini ullo modo esse plures sive actu, sive etiam virtute; quia includunt formaliter circumscriptionem, et distinctionem actualem aliarum ab aliis, quam non includunt expressa attributa divina, ut nominibus primae intentionis significantur.

Ita perspicuum reliquitur, divinam essentiam non habere rationem idearum, ut consideratione nostra praecedit omnem actum intellectus divini: licet simpliciter, et absolute dicere possimus plures esse in Deo ideas propter ipsam huius nominis formalem significationem; quemadmodum et plura attributa divina, si attributorum nomine formalis significatio spectetur.



[286a]

Sectio 4 Ideas in Deo neque esse ex ratione sua ipsum intelligendi actum, ut a conceptu formali distinguitur: neque ipsam divinam essentiam, ut est conceptus obiectivus, sed ut formalis.

Alii videntur credere, ideas esse ipsum intelligendi actum, ut cognitio, qua Deus cognoscit creaturam quatenus est imitabilis ab ea. Huius sententiae fundamenta duo videntur esse. Unum, quod nonnulli Patres appellant ideas ipsas Dei cognitiones, ut patebit inferius: alterum, quod hi autores non videntur distinguere actum intelligendi a conceptu formali: unde quia conceptus formalis rei faciendae est eius exemplar, ut etiam inferius patebit, inde fit, ut sine distinctione pronuntient, ideas esse in Deo ipsum eius intelligendi actum, quatenus ipse Deus est a creaturis imitabilis. Quod si ita sentiunt, non est, cur hoc loco opinio haec vel approbetur, vel impugnetur, cum id ad extremum modum sentiendi de ideis pertineat.

Alii vero dicunt, ideas in Deo esse ipsam divinam essentiam, ut est imitabilis a creaturis: non tamen, ut est conceptus formalis, sed obiectivus: idque quatenus eminenter creaturas omnes in se continet: quae sententia a nonnullis creditur esse D. Thomae Alensis, et aliorum quorundam gravium doctorum. Huius opinionis fundamenta sumuntur ex iis, quae de ideis tradi sole<n>t: quod aptius videantur convenire in essentima divinam, ut obiicitur divino intellectui, quam ut est eius conceptus formalis.

Primum, id quod dicitur, ideam esse formam a creaturis imitabilem, nec videtur convenire ulli creaturae producendae, ut contra primam opinionem probatum est: nec divinae essentiae ante omnem operationem intellectus divini, nisi remote, ut ostensum est contra secundam: nec denique conceptui formali, ut probabitur: ergo soli divinae essentiae tanquam conceptui obiectivo, ut est imitabilis ab alia creatura: neque enim quicquam aliud succurrit, cui convenire posse videatur, nisi forte ipsi actui intelligendi, de quo eadem, aut potior est ratio, quam de conceptu formali.

Quod autem non conveniat conceptui formali, ex eo primum probant, quia conceptus formalis, et verbum idem sunt: Verbum autem divinum est personale quid, non essentiale, creaturae vero non imitantur in suo esse personalia, sed essentialia, quae sunt omni-[286b]bus personis communia. Deinde, quia si Verbum esset forma imitabilis in productione creaturarum, praecederet utique ipsum intelligendi actum, tanquam exemplar internum ad quod Deus in agendo respiceret: at verbum videtur posterius intellectione, et per eam produci tam in Deo, quam in nobis: unde sequitur, ut etiam a nobis prius aliquid sit factibile per actum intelligendi practicum, quam verbum per eum actum exprimatur, sive eliciatur. Tertio, quia nullus artifex intendit imitari in agendo suum conceptum formalem; tum quia conceptus formalis est qualitas quaedam spiritualis animae inhaerens repraesentativa rei obiectae: artifex autem non intendit similiem aliquam qualitatem per artem efficere: tum etiam, quia cum idea ponatur exemplar, ad quod artifex in agendo respicit, perspicuum est, id non convenire conceptui formali, cum nemo reflectatur supra suum formale conceptum, ut eum intueatur, et imitetur, quod experientia perspicuum est.

Deinde, id quod dici solet, ideam esse principium cognoscendi ideatum, nulli sive rei, sive rationi magis convenit, quam divinae essentiae quatenus divino intellectui obiicitur ut imitabilis ab aliqua creatura. Nam esse principium cognoscendi, quod ad praesentem disputationem attinet, nihil est aliud, quam esse id quod cognitum facit nos aliud cognoscere, sive eadem, sive alia cognitione, ad eum modum, quo causae cognitio ducit nos in cognitionem effectus, qui virtute in ea continetur: Deus autem in essentia sua cognita cognoscit primo res omnes possibiles, et modos omnes, quibus efficere eas potest.

Postremo, id quod addi consuevit, ideam esse principium operandi, maxime convenit divinae essentiae eo modo, quo dictum est consideratae. Neque enim dubium est, quin divina agendi virtus primo conveniat essentiae divinae, ut eminenter continet omnes creaturas, quo pacto divino intelligendo actui obiicitur.

Alii denique multo verisimilius dicunt, ideas in Deo esse ipsas creaturarum rationes formales in mente divina existentes, quatenus ab eo spectantur imitandae, aut imitabiles in agendo tanquam primaria, et aeterna exemplaria rerum omnium, quae ab eo fieri possunt: quam sententiam nos superioribus libris secuti sumus, quod sit non modo rationi, sed etiam patrum doctrinae, et praecipuis Scholasticorum placitis magis consentanea.

Primum, quia primaria artificum exemplaria, ex quibus ad div<i>na conscendimus, non sunt illa, quae ipsi extrinsecus sibi proponunt imitanda, aut res ipsae faciendae: sed rationes [287a] eae, sive conceptus rerum faciendarum, quas sibi in mente formant. Quandoquidem externa, et vulgata exemplaria ab internis pendent, et illorum imitatione fiunt: res autem ipsae faciendae exemplaria sui ipsarum esse non possunt, quemadmodum nec sui ipsarum causae, ut supra ostensum est; etiamsi Deus infunderet artifici notitiam illius singularis artefacti, quod productum est. Unde Aristoteles, et caeteri Philosophi non vocant ideas artificum ipsa exemplaria externa, quae non sunt ad agendum necessaria, tametsi iuvant ad formanda, aut retinenda interna; nec res ipsas materiales, quas facturi sunt; sed earum conceptus immaterials, quos in mente formant; appellantque eos domum sine materia, statuam sine materia, et sanitatem sine materia, etc. D. etiam Thomas, cuius et in Philosophia, et in Theologia praecipua est auctoritas, 1. p. q. 15. art. 1. et ubicunque de ideis loquitur, ut ex primariis artificum exemplaribus divina colligat, sic ait, ideam domus esse similitudinem domus praeexistentem in mente artificis, cui artifex intendit assimilare domum, quam facit. Intelligit autem ibi, et ubique nomine similitudinis, non similitudinem impressam, quae est species intelligibilis, sed expressam, quae est conceptus, et ratio formalis domus faciendae, ut apud illum luce clarius est.

Deinde, quia proprium est ideae esse quid primo expressivum, et declarativum rei faciendae: hoc enim convenit primario cuique exemplari, si ad eius imitationem tanquam primariae causae formalis ipsum agens se componat necesse est: cum igitur in Deo nihil sit, cui prius conveniat esse expressivum, et declarativum rei faciendae, quam ratio eius formalis, quam divinus intellectus nostro considerandi more format, ut apertum est; non dubium, quin ipsa sit idea. In essentia enim divina, quatenus antecedit formalem reum omnium conceptum, nulla est expressio, et declaratio, ut constat.

Tertio, quia de ratione ideae est distinctio eius ab alia cum ideae sint circumscripta quaedam, et limitata rerum exemplaria: (propterea enim nihil incircumscriptum simpliciter, et illimitatum, quatenus tale est, potest esse idea, quia nulla res incircumscripta et illimitata fieri a Deo potest) atqui prima distinctio in Deo, quo ad ea, quae ominibus divinis personis sunt communia, ad rationes formales divini intellectus, non ad obiectiva pertinet. Si quam enim distinctionem actualem rerum factibilium in ipsa divina essentia cogitamus, ea ex distinctione formalium rationum quasi ##.

Postremo, quia relatio ideati ad ideam in [287b] divina mente existentem, nihil aliud videtur esse, quam relatio veri dependentis, et limitati: relatio autem huius veri est quaedam relatio conformitatis, quae terminatur ad conceptum formalem, quem Deus de se, et de aliis omnibus rebus habet, ut ostendimus libro 4. non quidem quatenus per illum suam essentiam percipit (sic enim ut nullum ens aliud ei conformari potest, ita nec simile fieri, nisi similitudine quaedam infinite deficiente, quae ideato, ut tale est, non convenit) sed quatenus propria, et peculiari ratione unamquamque rem factibilem concipit; quo pacto propria veritas equi est relatio conformitatis illius ad suam rationem formalem, quae contine[n]tur in divino conceptu, quo Deus se, et omnia factibilia concipit; et propria veritas leonis eodem modo ad rationem formalem leonis, et sic de caeteris. Nam est veritas primi, et independentis veri in conformitate etiam ad eundem formalem conceptum continentem rerum omnium peculiares rationes formales posita est necessario, ut eodem loco diximus.

Hanc vero esse Patrum communem sententiam ex eo primum patet, quia ubicunque scriptura sacra significat omnia esse facta in Verbo Dei, seu per verbum Dei, omnes intelligunt facta esse in illo, seu per illud, tanquam per commune omnium exemplar, continens in se omnium factibilium proprias, et peculiares rationes a divino intellectu quasi formatas, et productas cum ipso divino Verbo. Id quod non sic dictum esse intelligendum est, (ut nonnulli perperam intelligunt) quasi in solo Verbo divino, non item in Patre, et Spiritu Sancto dicantur esse omnium rerum factibilium rationes; sed appropiate, et attributive. Nam quia ideae in Deo sunt rationes formales rerum factibilium per actum intellectus divini omnia distinguentis quasi formatae, inde fit, ut verbo divino appropriate attribuatur, quod sit commune exemplar omnium factibilium: procedeit enim a Patre per modum expressae similitudinis paternae: quo etiam pacto diffusio charitatis in corda nostra attribuitur Spiritu sancto, quia Spiritus sanctus procedit a Patre, et Filio per modum amoris: cum alioqui omnes personae divinae ratione communis conceptus formalis omnium rerum sint unum, et idem commune exemplar omnium factibilium, et ratione communis amoris diffundatur in corda nostra divinum charitatis donum. Ex his loci ille insignis est, in quo initio Genesis dicitur, In principio creavit Deus coelum et terram. Quicunque enim nomine principii, seu in sensu historico, seu figu-[288a]rato Verbum divinum intelligunt, omnes per illud velut expressum, ac productum rerum omnium exemplar, coelum, et terram creatam esse dicunt. Id quod etiam in expositione eius loci, in quo Adamus ad imaginem, et similitudinem Dei factus esse dicitur, plurimi declarant. Idem colligunt plurimi Patrum ex initio Evangelii Ioannis. Cum enim dixisset, Omnia per Verbum facta esse, et sine ipso factum esse nihil (communior enim lectio hic punctum figit) ideo statim subiecisse dicunt, Quod factum est, in ipso vita erat; ut significaret quicquid a Deo factum est, id omne, antequam fieret, fuisse ab eo in Verbo ipso vitaliter praeconceptum ac proinde in eo tanquam communi omnium factibilium exemplari ideificatum. Verbum enim mentale apud nos opus maxime vitale esse non dubium est. Denique idem colligunt plerique ex loco illo Pauli ad Hebraeos cap. 11. Fide intelligimus aptata esse secula Verbo Dei, ut ex invisibilibus visibilia fierent: eum enim sensum esse volunt, quasi dicat Apostolus, fide profiteri nos, res omnes dispositas, et praeconceptas esse per Verbum Dei ab aeterno, ut ex propriis earum rationibus: quae in eo exprimuntur, et nobis occultae sunt, fierent ea, quae facta esse videmus, aut facienda intelligimus. Quo loc Divus Thomas, quem patronum contrariae sententiae nonnulli faciunt, plane docet, nomine Verbi Dei intelligie conceptum formalem, non obiectivum, sic enim ait: Verbum Dei est ipse conceptus Dei, quo se ipsum, et alia intelligit: Deus autem comparatur ad creaturam, sicut opifex ad opus suum: videmus autem, quod artifex facit domum in materia ad similitudinem domus, quam formavit in mente. Non dixit esse conceptum quem Deus intelligit, sed quo intelligit: nec domum quam artifex mente suae proposuit, sed quam in mente lectione sua formavit: ut intelligeremus conceptum non obiectivum, sed formalem, et inferius concludit ex invisibilibus rationibus idealibus in Verbo Dei, per quod omnia facta sunt, res visibiles esse productas.

Nec solum in exponenda scriptura sacra, sed alias etiam eandem sententiam in lectionem plurimorum Patrum inveniet, qui scripta eorum evolverit. In quibus est illud Dionysii supra citatum, ideas esse Dei praedefinitiones, et bonas voluntates. Nam praedefinitio intellectus ad formalem conceptum pertinet, non ad obiectivum: bonas autem voluntates appellat, quod ad participatam communicationem, diffusionemque sui esse pertineant. Et illud Clementis Alexandrini in 5. Stromatum asserentis, idem esse Dei intelligientiam: non distinguit enim, ut alii plurimi [288b] conceptum formalem ab actu intelligendi. Complura etiam huiusmodi sunt apud Augustinum multis in locis, et apud Anselmum in monologio, ubi ideam saepe appellat verbum, sermonem internum, conceptum, locutionem. Sed et apud externos eadem sententia passim invenitur, quale est illud, quod Eusebius Caesariensis de Philone Iudaeo refert, idearum omnium ideam esse DEI Verbum: quod nos communem rerum omnium ideam appellavimus, quod in se omnes formales ideas contineat: et illud Plotine Enneade quarta, cum ideas in commune acceptas vocat rerum imagines in mente existentes. quod quidem ex aliis longum esset recensere.

Denique hanc sententiam esse praecipuis Scholasticorum placitis consentaneam, ex infirmatione fundamentorum superioris sententiae intelligetur.



Sectio 5 Fundamenta opposita sententia non esse firma.