Pedro da Fonseca

Petri Fonsecae commentariorum in Metaphysicorum Aristotelis Stagiritae libros. Tomus 2.

Köln : S. L. Zetzner, 1615 (ND: Hildesheim : G. Olms, 1964)

Gallica N026269



In lib. 5, cap. 28, q. 6, s. 1



[Sp. 998]

Quaestio 6 An res sola intellectus operationes fiant universales.

[Sp. 999]

Sectio 1 Quid et quotuplex sit abstractio, et quo abstractionis genere universalia a suis particularibus abstrahantur.

Cum res, quae de pluribus dicuntur, per abstractionem a suis particularibus fiant praedictio modo universales, explicandum in primis est quid et quotuplex sit abstractio: deinde quo abstractionis genere universalia abstrahantur a suis particularibus: postremo quibus animae viribus ea fiat abstractio. Ex qua tota disputatione patebit, quid novi rebus abstractis per abstractionem adveniat. Abstrahere nihil est aliud, quam aliquid ab aliquo modo aliquo separare. Cum autem multiplex sit abstractio, satis erit, si trifariam, quoad rem praesentem attinet, distinguatur: in realem, negationis, et praecisionis. Realis abstractio est, cum aliquid ab aliquo re ipsa separamus, quo pacto aurum e terra, et pisces ex fluvio abstrahimus. Cum autem ea, quae non permanent, non dicantur separari, sed perire: non dicimus, accidentia, quae naturaliter removentur a subiecto, realiter ab eo abstrahi, quae naturaliter sine subiecto cohaerere non possunt. Abstractio negationis est, cum unum de altero negamus, quae proinde aut vera abstractio est, ut cum negamus albedinem de corvo, aut falsa, ut cum eandem negamus de cygno. Abstractio praecisionis tum fit, cum e duobus coniunctis inter se unum apprehendimus, alterum relinquimus: ut cum aspectu apprehendimus colorem lactis non apprehensa eius figura. Non dicimur autem potentiis appetitivis abstrahere unum obiectum ab alio hoc abstractionis genere, tametsi unum ab alio distinguimus (saepe enim, verbi causa, color rei placet appetitui, cuius sapor displicet) quia potius res, quas appetimus, nos a nobis ipsis quodammodo abstrahunt, et ad se trahunt. Unde est illud Dionysii, Cap. 4 de Divinis nominibus, Amor ecstasin facit, hoc est amantem extra se ponit. Et illud quod dici solet, Anima plus est ubi amat, quam ubi animat. Ratio discriminis est, quia apud nos potentiae apprehensivae accipiunt species a rebus, quas apprehendunt, et per eas quodammodo res ipsas ad se trahunt (hinc enim apprehensivae dicuntur) et appetitivae sunt quaedam quasi instrumenta, quibus res appetitae appetentes ad se trahunt: appetimus enim res, ut sunt in se ipsis: apprehendimus autem, ut illae sunt in nobis: ita ut, quemadmodum Aristoteles [Sp. 1000] libr. 2 de Anim. ca. 12 Tex. 121. ait, etiam sensus ipsi externi obiecta materialia sine materia quodammodo recipiant, hoc est, sine plerisque (pletisque?) obiectorum materialib. conditionibus, ut candorem nivis sine frigore, et flammam ignis sine calore.

Universalia igitur non abstrahuntur a suis particularibus abstractione reali: quia genera, species, et differentiae sunt omnino idem re cum suis particularibus: propria vero et accidentia, etsi aliquo modo possunt esse diversa a particularibus subiectis, nempe, si spectentur quoad formalia nominum significata (saepe enim sunt verae, ac reales qualitates, aut quantitates) non universe tamen hoc pacto sumpta ab eis distinguuntur realiter: nec sic etiam sunt universalia respectu eorum, cum de illis hac ratione (hoc est abstractis nominibus) praedicari nequeant: nec denique si divina potestate abstrahantur realiter a subiectis, ut intellectus et candor ab hominibus candidis, erunt universalia sed singularia, et tam multa etiam, quam erunt ipsa particularia subiecta. Nunquam enim efficiet vel ipsa divina potestas, ut per abstractionem alicuius accidentis seu communis, aliquid unum sive abstractum, sive concretum in rerum natura per se cohaereat, quod pluribus per sui multiplicationem commune esse possit.

Non abstrahuntur etiam universalia a suis particularibus abstractione negationis vera, si sint ex quatuor prioribus universalium generibus, cum et genera omnia, et species, et differentiae, et propria item necessario suis particularibus conveniant. Sin autem sint accidentia, quae quintum genus faciunt: poterunt illa quidem vere sic abstrahi a particularibus subiectis, quia ut de illis vere affirmari; ita et negari possunt: at haec abstractio non efficit sola, ut quod sic abstractum fuerit, sit vere accidens ad quintum universalium genus pertinens: multa enim vere negantur de rebus, quarum accidentia esse non possunt, ut lapis de homine, et color de Angelo. Itaque nisi negatio vera supponit possibilem affirmationem, nunquam ea propria erit accidentis quinti praedicabilis. Accedit, quod nec negatio supposita affirmatione possibili, quemadmodum nec affirmatio supposita possibili negatione, efficit, ut id, quod negatur, sit universale, cum singularia accidentia, ut singularia sunt, hoc pacto negari possint de singularibus subiectis<.> Itaque, nisi id, quod sic negatur, ut affirmari possit, alia ratione fiat universale: nunquam sane hoc abstractionis genere universale erit.

[Sp. 1001] Ergo superest, ut universalia abstrahantur a suis particularibus abstractione praecisionis, quae simplex quoque apprehensio dicitur, quatenus nimirum apprehenduntur non apprehensis ullis particularium differentiis. Hoc autem fieri posse ex eo patet, quia, etsi universalia sunt de ratione particularium, tamen particularia non sunt de ratione universalium. Iam vero, cum duplex sit apprehensio simplex, una habitualis, quae fit per impressam speciem, qua repraesentatur obiectum: actualis altera, quae fit per actum apprehendendi, expressamque similitudinem, (si quando ea per actum apprehendendi, cognoscendivi exprimitur) duplex quoque esse poterit abstractio praecisionis universalium: una habitualis, si fiat per species impressas, et habitualiter inhaerentes: altera actualis, si fiat per actum apprehendendi id, quod repraesentatur.

<Finis sectionis primae>