Rechtschreibprüfung (14.12.03)

---

Pedro Hurtado de Mendoza



DISPUTATIONES DE UNIVERSA PHILOSOPHIA (Lyon 1617)



Physica.

Disp. 8 De causis in communi.

[316]

Sectio 1 Causam definitio.

[318]

9 Ex dictis collige, causam exemplarem, et finalem non esse rigore causas, quia nullum habent influxum in effectum (ut patebit disp. 11 & 14 de anima) neque per se influunt, sed per alias potentias. Unde ratio causae eis convenit per analogiam impropriam, ut risus homini, et prato, quia influxus agentis, est ex affectu in finem, et ex directione exemplaris, dicitur causalitas exemplaris, et finalis: non vero quia exemplar aut finis physice concurrant ad opus: ut vero cum vulgo loquamus, erunt etiam a nobis causae compellandae: quia excitant, et dirigunt potentias agentes.



De Anima.

[864]

Disp. 11 De actu practico et speculativo.

[870]

Sectio 5 De causalitate actus practici in obiectum.

26 Hic disputabimus de causa exemplari: quae suo modo dirigit potentiam. In operante per exemplar quatuor reperiuntur: obiectum externum cognitum ab operante, ad cuius similitudinem producit effectum: item cognitio talis obiecti: quod obiectum proprie vocatur exemplar, Hispane, el dechado, ut cum prius pictor intuetur imaginem Petri, ut ad illius similitudinem aliud Petri simulachrum pingat, actus respiciens tale exemplar potest vocari causa exemplaris. Tertio, reperitur actus dirigens potentiam ad opus. qui proprie est actus practicus. Quarto, reperitur effectus productus per talem actum. Exemplar extrinsecum est causa obiectiva effectus: actus autem in illud terminatus sive idea (sic enim dicitur ab inspiciendo) est quasi principium movens: sed quidem non proxime et immediate: iste enim actus est intuitivus et speculativus sui exemplaris obiectivi: neque repraesentat obiectum faciendum, sed tantum repraesentat speculative factum exemplar, quia habetur per propriam et distinctam speciem sui obiecti: dicitur autem esse causa effectus, quia relinquit in intellectu speciem, vel alio modo illum determinat ad habendam cognitionem per quam possit dirigi in obiectum.

27 Exemplar est necessarium agentibus imperfectis: quia non possunt cognoscere effectus nisi per alios similes, ut pictor ad pingendam imaginem sibi proponit aliam similem pingendae: primi autem rerum inventores non habent earum exemplar, nam si haberent, non essent primi. Equidem prae se fert quandam ruditatis speciem indigere exemplari praeeunte ad faciendum aliquid: est autem dignum ingenio aliis praeire. Commendantur Pictores et Architecti, qui proprio ingenio affabre aliquid cudunt, et excudunt. Deus autem non indiget exemplari, quia exactissime cognoscit rerum omnium essentias singulares.

28 Ideam tendentem in exemplar non dirigere potentiam ad opus, sic probo; nam pictor antequam lineam ducat, cognoscit qua parte, quibus sit coloribus ducenda, et per illa cognitionem dirigitur: sed non cognoscit ducendam esse lineam exemplaris propositi, sed imaginis faciendae: ergo actus immediate dirigens manu non est Idea exemplaris, sed Idea operis faciendi: non quia pictor clare, et in individuo cognoscat imaginem faciendam, quia eius nullam habet propriam speciem, sed confusam.

29 Rogas utrum Deus possit dici operans per exemplar? Respondeo, Deum operari [871] per Ideam propriam, et claram obiecti singularis faciendi, ad quod non dirigitur per cognitionem alterius exemplaris: illa tamen Idea aliquo modo potest dici exemplar, quia e divinis manibus tale opus evadit, quale propria repraesentatur Idea. Unde Idea est similis obiecto secundum essentiam illius, obiectum autem quantum ad suam existentiam est simile Ideae, quia Idea repraesentat quidditatem obiecti, quam quidditatem iam exercitam habet obiectum.

30 Hoc est discrimen inter causam finalem, et exemplar obiectivum, quod hoc remote concurrit ad obiectum ad quod dirigit sola cognitione, ex qua cognitione oritur actus practicus, qui solus dirigit potentiam, finis autem etiamsi moveat ut cognitus, ita movet, ut amor terminetur ad solum finem, et non ad actum, rusticus enim non amat repraesentationem frugum, sed ipsas fruges, de quo late disput. 13.

31 Actus practicus immediate movet voluntatem, illam dirigendo ut velit; voluntas autem movet immediate potentiam executivam: quae immediate obedit imperio voluntatis, et non intellectus. Unde voluntas pictoris movet immediate manum ex praescripto Ideae: posito autem hoc imperio voluntatis, non requiritur post illud alius actus practicus, qui dicatur regulans. Nam primus actus practicus denominatur actu<s?> regulans per extrinsecam denominationem ab obiecto per illud regulato: nam voluntas movet potentiam iuxta regulas illius primae cognitionis. Quod inde patet: nam cognitio requiritur ad dirigendam voluntatem: voluntas autem vult efficere obiectum talis cognitionis iuxta regulas illius: posita autem hac voluntate, manus exequitur opus: dico igitur post hanc voluntatem non esse alium actum practicum.

Actus enim intellectus non dirigit immediate potentias externas, cum illas non informet: illae autem impelluntur quo voluntas vult, quod cum proportione, scientiae practicae Dei applica. Quia igitur cognitio immediate movet voluntatem, et non potentias executrices; ideo post actum voluntatis imperantem opus, non indigetur alia cognitione immediate dirigente potentias exequentes, sed tandem sistendum est in ultimo voluntatis actu, post quem non sit alia cognitio practicans. Itaque licet cognitio et voluntas concurrant immediate in suo genere: tamen voluntas magis immediate: quia cognitio movet ad opus media voluntate: volente illud a potentia fieri iuxta directionem exemplaris, et actus practici.

32 Quaeri potest, utrum Idea concurrat efficienter ad opus? affirmat nescio quis ductus quadam Aristot. divisione artis in activam, et factivam: activa est, quae suum supponit obiectum ad quod dirigit, sed non influit: factiva est inventrix sui obiecti, quod operatur physice, ut architectura, et lanificium. Sed Aristot. artes activas vocat, quae versantur circa opera interna, quae communiter vocantur actiones, ut Dialecticam, et Philosophiam moralem: quae dirigunt actiones mentis, et appetitus: factivas vero vocat, quae versantur circa opera externa ut argentariam, et militarem: de concursu vero physico nec somniavit Aristoteles: et quidem omnis ars est principium quasi activum existentiae sui obiecti, cuius essentiae nulla ars dicitur inventrix: inventores autem vocantur, qui primi sua cognitione attingere opera, quae nullus alius cognoverat, quod est commune artibus, et facultatibus speculativis.

33 Igitur nullus actus practicus concurrit ad opus. Primo quia tota causalitas actus satis intelligitur per extrinsecam directionem, et ad movendam voluntatem non influit physice intellectum in volitionem, ut dicam disput. 14, nec si influeret in illam, propterea influeret in obiectum; praeterea si executrix potentia est expedita ad nutum, paret voluntati: potentia autem executiva continet adaequatam virtutem ad praestandos motus operi necessarios: non ergo indiget concursu Ideae. Vide, quae dixi disp. 2 logicae, sec. 3 et disp. 8 Physic. sect ultima et disp. 9 sect. 4 et supra, ubi egi de causa adaequata. Adde Ideam longe distare a manibus, et pedibus, per quos praestatur opus, in quod si idea sit distans, non potest influere.