Rechtschreibprüfung (25.1.04)

---

Johannes a Sancto Thoma

Cursus philosophicus thomisticus

Paris: Vivès, 1883

t. 2 Philosophia naturalis

q. 9 De causa materiali, formali, et exemplari



/213a/ ARTICULUS III. Ad quod genus causae reducatur idea seu exemplar?

Philosophus diffiniens causam formalem in hoc secundo libro, dixit: «Quod forma est species, et exemplar; per speciem intelligendo formam inhaerentem, quae constituit aliquam speciem; per exemplar autem formam imitabilem : seu unico verbo, species est forma informans, exemplar est formans, quia non est in ipso formato sed extra, et ideo ad tractatum de causa /213b/ formali pertinet tractare de exemplari. Definitur autem idea, ut tradit D. Thomas q. III de Verit. a. I, ex D. Augustino XII de Civitate, cap. XXV, quod idea est forma, quam aliquis imitatur ex intentione agentis determinante sibi finem: vel ut alii definiunt: idea est id ad quod respiciens artifex operatur ; ubi forma ponitur loco generis. Sed quia forma potest habere plura munera, est enim id quo aliquid constituitur, et id quo aliquid efficit, et id unde aliquid sumit participationem, determinatur per sequentes particulas, in qua acceptione sumatur forma. Nam per illam particulam quam aliquid imitatur, exprimitur differentia formae intrinsecae, quae est forma participata a forma ideali, quae est forma extrinseca participabilis. Et denique per ultimam particulam ab agente ex intentione finis, excluditur forma naturaliter operans, vel fortuito, ut cum ignis generat ignem, forma ignis non est idea.

Difficultas ergo est, an idea sit subjective in intellectu, an objective, id est, an sit ipse conceptus, an objectum: et quam habeat causalitatem. Et quidam dicunt, ideam esse ipsum objectum cognitum, quod quis respicit imitandum : alii, quod est conceptus ipse formalis. Hoc secundum sequuntur Pater Suarez disp. XXV Met. sect. I, et Vazquez I p. disp. LXXII, cap. II, loquens de idea Dei, nam de idea artificis creati dicit esse objectivum conceptum. Primum vero sequuntur plures ex schola D. Thomae et Scoti, sed diversis viis ; nam Scotus sensit ipsum objectum ad extra faciendum ut cognitum esse ideam et sic creaturam, ut cognitam a Deo esse ideam sui, ut in se existens, et hoc est esse diminutum, quod Scotus assignat creaturis antequam sint in se. Alii vero non ipsi rei faciendae, /214a/ ut cognitae assignant rationem exemplaris, sed alteri rei, a qua ista res facta participatur, et deducitur, quatenus cognita est, v. g. in Deo non ipsi rei creatae, sed essentiae divinae, ut imitabili a creaturis assignant rationem ideae. Et in hac parte difficultas maxima oritur ex eo, quod ideae utrumque debet attribui, scilicet, esse id quod imitandum est ab artifice, quod utique non convenit conceptui formali, sed objectivo, qui cognoscitur ut imitandus, et similiter convenire illi debet quod influat et dirigat vitaliter, seu formet ipsum artificem ad producendum ideatum, quod non convenit objecto, sed conceptui, objectum enim secundum se sumptum non influit vitaliter in opus, sed ut formatum ab intellectu.

Sit tamen unica conclusio : Ratio ideae, neque est ipsum objectum ad extra, ut cognitum denominatione extrinseca, neque ipse conceptus formalis, ut praecise est id, quo intellectus redditur cognoscens, et secundum habitudinem ad intellectum, quem informat, sed secundum habitudinem rei repraesentatae ad rem extra quam format. Haec conclusio sumitur ex D. Thoma I part. q. XV, art. II ad 2 ubi inquit: «Quod sapientia, et ars significantur ut quo Deus intelligit, sed idea ut quod intelligit, Deus autem uno intellectu intelligit multa, et non solum secundum quod in se ipsis sunt, sed etiam secundum quod intellecta sunt, quod est intelligere plures rationes rerum, sicut artifex dum intelligit formam domus in materia, dicitur intelligere domum, dum autem intelligit formam domus, ut a se speculatam (ex eo quod intelligit se intelligere eam) intelligit ideam vel rationem domus.» Et in corpore articuli idem expresserat dicens: «Ideam operati esse in mente operantis, sicut quod intelligitur, /214b/ non autem sicut species qua intelligitur, quae est forma faciens intellectum in actu. Forma enim domus in mente aedificatoris est aliquid ab eo intellectum, ad cujus similitudinem domum in materia format.» Et similia videri possunt in primo, d. XXVII, quaest. II, art. III ad 4. Ubi distinguitur in ipso conceptu seu forma artificis varias habitudines,et in quantum est res quaedam in se, et in quantum est medium praecise cognoscendi objectum, et in quantum est medium comparandi id quod cognoscitur ad id quod ab ipso fit, et secundum hanc ultimam considerationem attribuit ipsi rationem ideae. Cum ergo D. Thomas attribuat ideae, quod debet esse in mente operantis, et non tanquam id quo intelligit, sed tanquam id quod intelligit, non possumus in ejus sententia attribuere rationem ideae objecto prout cognito ad extra ; sic enim non est in mente operantis, neque ipsi conceptui formali per habitudinem ad intellectum, quem informat; sic enim est id quo intelligit, non id quod imitatur; sed objectum ipsum, prout beneficio conceptus intra ipsum redditur immateriale, et denudatum a conditionibus materiae, et ut habet habitudinem imitabilitatis ad id, quod in materia est, sic est idea, sicut Plato ponebat ideas separatas a materia, sed quod ipse tribuebat eis realiter et subsistenter, nos tribuimus illis beneficio intellectus. Quia tamen contingit intellectum formare ideam accipiendo ab objecto aliquo extra se aliquid, ut ex illo aliud fiat, ideo aliquando ratio exemplaris, et ideae attribuitur etiam ipsi rei ad extra, et sic Divus Thomas utrique attribuit rationem exemplaris tam formae, quae est in mente artificis, quam objecto extrinseco, a quo illam desumit, ut patet I part. quaest. XLIV, artic. III, et in quaest. III de Verit. articulo I, /215a/ ubi dicit : «Esse proprium Dei, quod ejus ideae sunt tantum in mente Divina, et non extra.» Et ratio est, quia ad ideam requiritur quod non solum cognoscatur res in se absolute, sed accipiatur sub comparatione formae imitabilis ab alio, in quo ejus similitudo exprimatur, non per propagationem naturalem, sed per imitationem dirigibilem ab intellecto, ergo ista ratio formae, ut imitabilis non propagatione, sed directione, licet sumatur a re extra objective, non tamen formaliter invenitur, nisi in ipso intellectu dirigente et exprimente. Specialiter autem ipsa res facienda et exemplanda, non potest habere rationem ideae (sicut aliqui dicunt, quod quando exemplar est omnino perfectum et distinctum, tunc est conceptus ipsius rei faciendae.) Etenim res facienda quantumcunque perfecte exprimatur, si concipitur ut est in se, et in suis conditionibus materialibus ad extra, semper concipitur, ut ideata et exemplata, quia sub illis conditionibus in re ideata est, ergo exemplar, et idea illius non potest esse ipsa res facienda, prout perfecte cognoscitur in se, sed ut proponitur imitandum, et participandum ab illa, idem autem non potest participare se ipsum ; ergo distingui debet objectum, quod formatur tanquam idea ab objecto, quod cognoscitur ut faciendum ad extra, et ideandum.

Quod vero ipse conceptus formalis secundum se, et in ordine ad intellectum, ut ad subjectum, non sit idea, inde probatur, quia conceptus secundum habitudinem ad ipsum intellectum est forma, quam artifex intelligit, non id quod imitandum proponit, nec ad cujus instar aliquid facit, nec enim ad instar conceptus, ut est qualitas afficiens intellectum fit res ideata ad extra, sed idea est aliquid intellectum quod /215b/ tanquam imitandum accipitur; est enim id, ad quod artifex intendens operatur : conceptus autem ut informat ipsum intellectum non est res cognita, quam attendit artifex ut imitandam, sed id quo cognoscitur illud, quod imitandum est. Et hinc oritur, quod conceptus possit esse unus, etiamsi multa attingat, dummodo attingat sub eadem ratione, quia sub illa egreditur unico modo ab intellectu, et sic habet unitatem; idea autem sumitur secundum comparationem formae imitabilis ad ideatum, et sic multiplicatur secundum diversam comparationem talis imitabilitatis ad rem imitantem. Verum est, quod aliquando laxiori significatione solet conceptus quilibet dici exemplar, non secundum propriam rationem exemplaris, sed secundum quod praecise dicit rationem cognoscendi, et similitudinem expressam, ut Sanctus Thomas docet q. III de Verit. art. III, et I part. quaest. XV, art. III.

Quare restat, quod exemplar formaliter sit ipsum objectum imitabile, non prout cognitum tantum denominative extrinsece, sic enim vel est id, a quo intellectus accipit speciem, quam formet ideam, non autem ipsa idea formata, vel est id quod ideandum est ab illa. Est ergo idea ipsum objectum intrinsece cognitum, hoc est in ipso conceptu redditum immateriale, et intelligibile per modum expressionis, sic enim comparatur ad res ideatas, ut forma immaterialis ad formam in materia ; quod in re non invenitur, nisi in ipso conceptu, non sub habitudine formae informantis, quam intellectus intelligit, sed sub habitudine objecti expressi in conceptu, et formantis aliud extra conceptum. De quo videri possunt plures Auctores ex Thomistis apud M. Gonzalez I p. disp. XLVII, sect. II.



/216a/ Solvuntur argumenta.

Primo arguitur: Res repraesentata in verbo, si sumatur realiter, non est aliud quam ipse conceptus, in quo objectum relucet tanquam in speculo, praeter ipsum autem conceptum non invenitur nisi objectum extra, et denominatio cogniti, ergo si idea non est objectum extra, sed forma in mente artificis, oportet quod sit ipse conceptus formalis, qui tamen non est imitabilis a re extra. Confirmatur : res intra conceptum repraesentata non potest esse causa realis, vere et proprie respectu rei ad extra, ergo in ipsa formaliter non consistit ratio ideae. Antecedens probatur, quia rem esse cognitam intrinsece, nihil reale addit supra ipsum conceptum formalem, neque enim objectum ex eo quod sit cognitum intra intellectum, acquirit aliquid reale, sed aliquid rationis, ex eo enim Logica agit de ente rationis, quia agit de rebus, ut cognitis ab intellectu.

Respondetur, probare argumentum, quod idea realiter et identice non distinguitur a conceptu formali, ut dictum est, sed tamen conceptus habet duplex officium seu formalitatem ; alteram respectu intellectus, et sic reddit ipsum cognoscentem, tanquam terminus cognitionis, alteram respectu objecti, et sic reddit illud immaterializatum, et intellectum in actu; eo quod intellectui non redditur proportionatum objectum, nisi intra ipsum sit, ubi redditur illuminatum luce intelligibile, sicut color redditur visibilis per lucem visibilem. Primo modo conceptus formalis non est idea, quia non est forma, ut imitabilis, sed ut constituens cognoscentem. Secundo vero modo est ipsa idea, seu exemplar, quae est forma intra intellectum tanquam /216b/ res intellecta et imitabilis, et ita S. Thomas non negat ideam esse idem quod conceptus, dum inquit I p. q. XV, art. I : «Quod similitudo domus praeexistit in mente aedificatoris, et haec potest dici idea domus.» Non tamen ut reddit cognoscentem tamquam quo, sed ut reddit objectum cognitum, id est, illuminatum ut quod, ad cujus similitudinem aliquid format, ut dicit ibidem art. II.

Ad confirmationem respondetur, ideam esse causam realem realitate conceptus, a quo non distinguitur, non realitate superaddita objecto extra conceptum. Logicus autem non considerat ipsam rationem objecti, ut in conceptu redditur immaterializatum, et intellectum in actu, illustratum et manifestum, hoc enim pertinet ad libros de Anima, sed id quod resultat in objectis cognitis secundum intentiones, v. g. ordinem praedicabilitatis, non rationem immitabilitatis realiter, et ad extra.

Secundo arguitur: Conceptus non est cognitum ut quod, sed ut quo, nisi quando reflexe cognoscitur, ergo non potest in idea, nisi per cognitionem reflexam, quod est falsum, alioquin ipsa entitas conceptus esset idea, quia haec est quae cognoscitur reflexe. Consequentia patet,quia idea non est id quo aliquid intelligitur, sed quod est intellectum et cognitum ; ut ex D. Thoma diximus, ergo si conceptus non est id quod est cognitum ut quod, non est idea. Antecedens vero probatur, quia respectu cognitionis directae conceptus solum se habet, ut medium in quo repraesentatur objectum, ergo non se habet ut objectum cognitum ut quod, nisi quando reflexe cognoscitur. Confirmatur, quia finis apprehensus movet finaliter, sicut idea imitabiliter, sed in fine apprehensio solum est conditio, ratio vero formalis est in ipso objecto secundum se; /217a/ ergo similiter in idea conceptus se habebit ut conditio, seu applicatio, non ut constitutivum ; unde quando aliquis vult operari per ideam, ipsa cognitio, seu conceptus applicat illam ad opus, ergo cognitio deservit, ut applicatio, non ut constitutivum ideae.

Respondetur distinguendo antecedens : conceptus non est cognitum ut quod, nisi reflexe, quando cognoscitur ipsa entitas conceptus, concedo ; si solum cognoscatur objectum, ut constitutum in esse objecti illuminati, et intellecti ut quod, nego; sic enim verbum non ponit in numero cum ipso objecto ad intra, cum ad hoc maxime ponatur verbum in nobis, ut objectum reddatur spiritualizatum, seu illuminatum, et formatum in esse objecti per modum termini intellecti intrinsece, ut constat ex D. Thoma II contra Gent. c. LIII, et opusc. XIII et XIV. Ad hoc ergo ut objectum in conceptu reddatur cognitum ut quod, et ipsum verbum constituat objectum cognitum intrinsece, non indiget reflexione, et in hoc consistit idea, bene tamen indiget reflexione, ut cognoscatur entitas conceptus. Quare D. Thomas etiam ipsi conceptui attribuit quod sit cognitum ut quod, cum dixit in qu. IV de Verit. art. II ad 3 : «Quod conceptio intellectus non solum est id quod intellectum est, sed etiam id quo res intelligitur, ut sic id quod intelligitur, possit dici, et res ipsa et conceptio intellectus.» Et I part. quaest. XV, articul. II: «Forma domus in mente aedificatoris est aliquid ab eo intellectum, ad cujus similitudinem domum format.»

Ad confirmationem respondetur esse disparem rationem de fine et de idea, quod finis movet ad sui assecutionem, idea vero ad sui imitationem. Objectum autem assequibile non est res ipsa, ut denudata a /217b/ conditionibus materialibus, et reddita immaterialis in mente, sed ut existit individualiter in re extra intellectum. At vero objectum imitabile ex directione intellectus, debet esse formatum per ipsum intel[lec]lectum, ut in re ad extra ponatur res exemplata et derivata a tali forma, et ita idea non habet esse intra intellectum tanquam conditionem si ut finis, sed per se ei convenit ut ratio. Quando vero dicitur applicari per ipsam cognitionem ad opus, respondetur applicari per cognitionem non ut formantem ipsam ideam, sed ut imperantem efficaciter ejus executionem, postquam est formata.

Tertio arguitur: Idea sic explicata a nobis non potest habere veram causalitatem, ergo non est vera causa. Nam quod non sit causa materialis, constat, cum non recipiat formam, sed originet ipsam. Neque est finalis, quia ut nuper dictum est, non movet ratione bonitatis realis, et habendo apprehensionem tanquam conditionem, sicut requiritur ad rationem finis. Neque est causalitas formalis, quia non informat intrinsece per unionem, quae est causalitas formae. Si autem dicatur causare formaliter extrinsece, in primis non apparet in quo consistat ista causalitas, nec est alia quam objectiva, qua movetur artifex ad formandum ideam, in quo tamen non consistit causalitas causae exemplaris: tum quia non requiritur per se ad exemplar quod accipiatur, et formetur ab aliquo objecto ad extra, sed tantum quod in intellectu detur species, et repraesentatio rei faciendae, undecunque accipiatur, tum quia ista objectiva motio non est ipsa causalitas exemplaris, sed antecedit formationem ejus, movendo intellectum ad formandum conceptum et ideam, quae postquam est formata, causat exemplatum, et haec causalitas jam non est objectiva, /218a/ id est, ab objecto ad intellectum. Nec denique est causalitas efficiens, quia non potest efficienter causare, nisi modo metaphorico, eo quod idea tantum operatur per imitationem, quae non est influxus physicus, sed cognitus, et media excitatione factus, quod pertinet ad causam moralem, non physicam.

Respondetur hoc argumentum petere difficultatem de causalitate ideae. In quo aliqui existimant, non habere causalitatem nisi metaphoricam, id est, in ratione esse cogniti, non in ratione esse physici. Ita Martinez in hoc libro, c. III, q. I, et Fuente II Phys. q. VIII, diff. III, art. I. Et ad causam efficientem esse reducendam, censet P. Suarez disp. XXV Met. sect. II.

Nihilominus dicendum est: Causalitatem ideae reduci possi ad efficientem et finalem, sed specialiter et proprie ad formalem, quatenus est forma intrinseca formans, sed non informans. Est communis inter Thomistas, et quod habeat rationem causae finalis sumitur ex D. Thoma qu. III de Verit. art. I, in fine corporis, et in contra Gent. cap. XIX, ubi id expresse dicit. Ratio vero efficientiae attribuitur a D. Thoma quodl. VII, artic. III, ubi inquit: «Quod artifex cognoscit artificiatum per eam formam, per quam ipsum facit.» Et ratio est, quia idea et ars simul concurrunt ad artificiatum, et idea se habet ut forma practica ; ergo ut operativa et efficiens per artem. Ratio enim practici efficientiam importat, sive ex propriis, sive ex voluntate participatam: nam ideam operari adjuncto amore voluntatis, docet D. Thomas I p. quaest. XLV, artic. VI. Quare sicut agens naturale operatur per formam suam, cui assimilat effectum, et illa forma est ratio operandi, quia est ratio assimilandi, ita agens artificiale ratione formae idealis assimilat /218b/ sibi effectum, consequenter ratione illius operatur efficienter directive, seu intentionaliter, non efficienter executive.

Quod vero proprie pertineat ad ideam ratio causae formalis extrinsecae sumitur ex Aristotele V Metaphys. text. II, ubi inquit: «Quod forma est species et exemplar.» Quem textum explicans S. Thomas ibidem lect. II, ait: «Alio modo dicitur causa, species, et exemplar, et haec est causa formalis, quae comparatur dupliciter ad rem, uno modo sicut forma intrinseca rei, et haec dicitur species; alio modo sicut extrinseca a re, ad cujus tamen similitudinem res fieri dicitur, et secundum hoc exemplar rei dicitur forma.» Ratio autem est, quia forma intrinseca non est aliud, quam quaedam forma participata ab idea, ad cujus similitudinem fit, et per ordinem ad quam regulatur ejus veritas et perfectio, sicut in artificialibus forma artefacti derivatur a forma artificis, et per illam regulatur ejus propria ratio, in naturalibus autem formae naturales regulantur, et participantur ab ideis Divinis, ergo idea habet rationem formae extrinsece specificantis, et originantis formam anticipatam, quae informat subjectum intrinsece, ergo in eadem linea causandi, qua forma intrinseca causat, debet etiam idea extrinsece causare, in quantum forma intrinseca est quaedam expressio ideae et per eam regulatur, et specificatur propria ratio talis formae. Specificativum autem causam formalem importat. Et ex eadem ratione constat, ideam habere rationem causae finalis, quia forma exemplata respicit exemplar ut perfectivum sui, et per convenientiam ad ipsum perficitur, ergo ut finem, quia perfectio alicujus, finis ejus est. Neque obstat,quod actio producens exemplatum, non intendit pro fine ipsam conformitatem /219a/ ad exemplar, sed formam ipsam in se, conformitas vero solum se habet, ut commensuratio et regulatio quaedam formae inducendae : hoc inquam non obstat, quia non repugnat quod ipsa regula etiam sit finis, quando ex ipsa regulatione resultat aliquod bonum, et perfectio in regulato, ut constat in morali actu.

Quod si petas : In quo consistat ista causalitas formalis extrinseca, respondetur, quod cum forma extrinseca non communicet se ipsam immediate per conjunctionem sui, oportet quod exemplar identificet suam causalitatem cum actione efficientis, eo quod non operatur sine arte efficiente et dirigente, sed tamen in illa directione, et operatione artis et datur processus efficientiae, quatenus res extrahitur de non esse ad esse a principio artis, et datur imitatio passiva, et specificabilis a forma exemplati, per quam regulatur, et sub hac ratione dicit causalitatem formalem extrinsecam, quatenus per imitationem dat speciem ; specificativum autem causa formalis est. Neque hoc est addere novum genus causae praeter quatuor ; tum, quia illud Aristoteles posuit numerando exemplar inter causas; tum quia ad formalem reduxit.

Unde ad appositas instantias respondetur. Ad primam, de causalitate finalis dicitur, quod idea non est finis, ut assequibilis, sed ut imitabilis, et ideo non oportet, quod habeat apprehensionem tanquam conditionem tantum sicut finis, qui in re est assequibilis, et sic reductive tantum pertinet ad causam finalem.

Ad secundam instantiam, quod attinet ad explicationem ipsius causalitatis formalis, in quo consistat, jam dictum est. Quod vero dicitur istam causalitatem esse objectivam, respondetur non consistere in causalitatem objecti ad potentiam, haec enim non requiritur per se ad rationem /219b/ exemplaris, sed tantum antecedenter in nobis, quia acquirimus cognitionem ab objectis, sed causalitas ista formalis est per conformitatem formae imitabilis ad rem extra, ut deductam ab illa per imitationem; ut enim saepe docet D. Thomas agendo de veritate, ut I part. quaest. XVI et quaest. I de Veritate; aliquando cognitio quae est veritas formalis, sumitur ab objectiva, quae transcendentalis est, aliquando e converso veritas in rebus sumitur ab intellectu, ut in artefactis; et ideo omnis veritas creata sumitur per conformitatem ad ideas Divinas, a quibus exemplatur, tanquam artificiatum; sicut ergo in nostra cognitione veritas sumitur a rebus per conformitatem ad eas ut ad objecta, ita quando exemplatur aliquid ab idea, sumit veritatem ab illa per conformitatem imitationis, quae etiam est specificatio quaedam veritatis.

Ad ultimam instantiam de causalitate efficientiae, respondetur hanc habere ideam, non ut objectum cognitum praecise, sed ut cognitum practice, quod per artem et imperium movet efficienter, cujus efficaciae ratio oritur a voluntate, quae est primum movens quoad exercitium et imperium, ut doceri solet I-II, quaest. IX et quaest. XVII. Unde haec efficientia non magis metaphorica est, quam quaecunque efficientia voluntatis, et mediante motione voluntatis efficientia artis practicae in intellectu.

De essentia vero Divina quomodo sit idea, ut cognita imitabiliter et comparative ad creaturas, cui creaturae assimilantur, tanquam eminentissimo exemplari similitudine quidem aequivoca, sed perfectissime exprimente, et attingente, quidquid participatur in creatura, ad Theologos remittimus, qui de hoc agunt, I p. q. XV.