Letzte Änderung: 9. Dezember 2011
---
Bartolomeo Mastri da Meldola – Bonaventura Belluto
Cursus philosophiae ad mentem Scoti, t. 2 In Phys., Venetiis 1678
DISPUTATIO 7 DE CAUSIS EXTRINSECIS, EFFICIENTI ET FINALI.
/242a/ ...
q. 7 De causa Ideali, seu exemplari (§ 143-159)
143 De ideis diserte agunt P. Sghemma digress. 14. et P. Vulpes 1. p. disp. 29. ideo pauca de ipsis tangemus. Idea igitur est nomen Graecum derivatum ab ido, quod est video, et latine sonat, idem ac exemplar, forma, ratio, secundum D. Aug. lib. 83. qq. q. 46. non quidem forma illa, quae ut pars constituit compositum, sed quae est exemplar, ad cuius similitudinem artifex operatur. Dividitur communiter ex Scoto 4. d. 50 q. 3 D in externum, et internum exemplar, primum est, quod sibi ante oculos proponit artifex, ut ad eius similitudinem aliquid efficiat, ut pictura, ad cuius similitudinem illam inspiciendo pictor depingit; secundum est idolum illud, et exemplar, quod in mente artifex sibi efformat, ut ad illius similitudinem ad extra aliquid efficiat; et de isto proprie est sermo in praesenti, quia hoc semper est necessarium ad actionem artificis, non illud. Definitur autem idea quod sit ratio in mente artificis, secundum quam aliquid est formabile ad extra secundum propriam rationem eius, ita potest colligi ex definitione ideae divinae, quam tradit Doct. in 1. d. 35 I ex D. Aug. cit. dicitur ratio, quia artifex operando rationabiliter agit, quia habet rationem, secundum quam format, dicitur in mente artificis ad differentiam exemplaris externi, quod non semper est necessarium ad opus; dicitur secundum quam aliquid, etc. ut explicetur formalitas causae idealis, quae consistit in respectu similitudinis, et imitabilitatis ad opus causatum ab artifice ad eius similitudinem. Ex qua definitione colligitur, ideas solum in agente intellectuali reperiri, ut sunt Deus, et Angeli, et homines, eo quia idea vel est cognitio, vel res cognita, qua inspecta, agens intendit similitudinem exprimere in opere externo, modo quae nullam habent cognitionem, non possunt ita operari, bruta vero, etsi cognoscant, imperfecte tamen cognoscunt, quia non apprehendunt distincte ea omnia, quae sunt necessaria ad effectionem rei ideatae, nec intuentur in actuali actione idolum internum, sed re confuse apprehensa, statim ex impetu naturae agunt, et eodem modo semper operantur, sive prius simile opus effecerint, sive non: quod non evenit in agente per intellectum qui perfecte apprehendit effectum, quem intendit producere, modum, quo produci debet, et media sumit necessaria propter illum, immo eligit potiora; in hoc igitur (nisi velimus extendere nomen ideae) proprie ratio idealis causae reperitur. De qua duo videbimus, primum, quodnam sit illud, quod relationem ideae fundat; cum enim in intellectu sint duo, conceptus formalis, quae est cognitio, et species expressa, alter est conceptus obiectivus, et est res cognita per intellectum, dubitatur, an idea sit conceptus formalis, vel obiectivus; secundum est, ad quod genus causae reducatur idea; loquimur autem praecipue /242b/ de idea creata; et obiter aliqua de divina dicemus.
144 Quo ad 1. est Thomistarum Opinio, ideam in conceptu formali, non obiectivo consistere, quam etiam sequuntur Fons. 7. Met. c. 8. q. 2 sect. 2, Suar. disp. 25 sect. 1 citans Alens., D. Bon., Capr. et alios, item Ruvius 2. Phys. tracta. 6 q. 2 et ex nostratibus. Bonet. 2. Phys. c. 8, Herrera 1. disp. 16 q. 1, Smisinc. tract. 3 disp. 2 q. 7 addens, conceptum obiectivum prout rem cognitam externam significat, dici quoque ideam, non vero conceptum obiectivum internum in creatis, licet in divinis utrumque conceptum ideam esse determinet; at Vasq. 1. p. disput. 72 putat, ideam in divinis esse conceptum formalem, in creatis conceptum obiectivum. Ex alia parte Scotus in 1. d. 35 rationem ideae proprie tribuit obiectivo conceptui, maxime in creatis, quem sequuntur omnes Scotistae, Tat., Lich., Vig. eadem dist. Bass. d. 36 q. 2, Vulpes citat. art. 6, Nolanus in sua Pinacotheca q. ult., Sghemma cit. q. 3, Fuentes 2. Phys. q. 8 diff. 2, item Ocham, Gabr., Aliacensis 1. d. 35, Dur., Ric., Aegid. dist. 36, Ferrar. 1. contra Gentes cap. 54, Suess. 1. de An. com. 8, Conimbr. 2. Phys. c. 7 q. 3, Aversa q. 15 sect. 3, Vasq. cit. quo ad creatas ideas licet sit aliqua controversia inter istos Doctores, an scilicet debeat esse conceptus obiectivus eiusdem rei faciendae, an alterius distinctae, sed similis. Amicus vero tract. 12 q. 13 d. 2 omnes opiniones amplectitur, quamvis in primam magis inclinet.
Quo ad 2. aliqui negant, esse causam; Platonici affirmant, esse causam distinctum genus ab aliis constituentem, sequuntur Simpl. 2. Phys. com. 68, Tol. q. 7 et alii. Peripatetici vero ad unum ex quatuor generibus reducunt, sed discrepant inter se, nam Alii ad causam finalem, ita Vicomer. 2. Phys. 28. Alii ad formalem, non intrinsecam, sed extrinsecam, ut Alber. 1. d. 20 q. 1, Caiet. 1. p. q. 6 ar. 4 et q. 44 ar. 3, Arg. 1 d. 45 ar. 2, Fons. 1. Met c. 7 q. 1 s. 5, Franc de Raconis q. de causa exemplari p. 3, Conimbr. 2. Phys c. 7 q. 4, Scotus vero 1. d. 36 q. 1 B et d. 2 q. 7 X ad genus causae efficientis reducit, quem sequuntur omnes Scotistae, insuper Suar., Ruvius, Aversa cit., estque communiter apud Doctores.
a. 1 Ostenditur ideam esse proprie conceptum obiectivum.
145 Dicimus, proprie loquendo, rationem ideae conceptui obiectivo convenire, quamvis aliquo modo etiam formali adaptetur, ita Doctor citat. et Prob. primo ex D. Aug. libr. 83 qq. quaest. 46 ubi loquens de divinis ideis ait, Si quidem tanta vis in ideis constituitur, ut nisi eis intellectis sapiens esse nemo possit, item, quod sint formae aeternae, incommutabiles in mente divina; et 5. Confess. de eisdem loquens, ait, Beatus est, qui te, et illa novit, nec propter illa beatior; ergo per D. Aug. si ideae in Deo multiplicantur, et ad obiectum beatitudinis non spectant, sequitur, esse non conceptum formalem, sed obiectivum, scilicet creaturas cognitas. Aristotel. etiam 7. Metaph. 23 et 30 ait, sanitatem extra fieri ex sanitate intra, et domum extra e domo intra, et ne aliquis putaret, per sanitatem intra intelligere aliquid subiective in <intellectu> [intellecto] existens, puta conceptum formalem, sed intelligere aliquod obiective in ipso existens, ait in text. 23. Ab arte autem fiunt, quorum forma in anima; formam autem dico ipsum quod quidem erat esse uniuscuiusque, et infra, Quare quodammodo ex sanitate sanitatem accidit fieri, et domum ex domo, quae sine materia eam, quae habet materiam, dico autem substantiam absque materia quod quid erat esse. Tandem accedit authoritas Platonis, aut Socratis, nam termini id proprie significant, ad quod significandum a primo institutore sunt impositi, quia ad placitum, non naturaliter significant, primus inventor ideae fuit Plato, vel Socrates, et uterque imposuit hoc nomen ad significandum, non quidem cognitionem, sed rerum quidditates.
Secundo probatur idem ratione. Tum quia idea est id, cui agens, dum operatur, intendit assimilare suum opus, sed agens intendit assimilare effectum non suae cognitioni[s], sed rei cognitae, architectus enim intendit assimilare domum externam, non suae cognitioni, sed domui, quam mente concepit. Tum quia idea est, ad quod aspiciens agens operatur, quod non solum externo exemplari convenit, ut ait Amicus, sed etiam interno, quia istud quoque est directivum, et regulativum actionis agentis, concurrit ad effectum, quatenus ad ipsius similitudinem, et imitationem fit, ergo debet cognosci, aliter si nullo modo cognosci deberet, posset etiam in brutis, et inanimatis poni ratio ideae; sed agens in agendo, non cognitionem suam, /243a/ sed rem conceptam aspicit, ergo res concepta, non cognitio, erit idea, haec minor probatur, quia cognitio cognoscitur cognitione reflexa, non directa, sed quilibet artifex experitur, non habere talem reflexam cognitionem, immo si nec posset habere, dummodo perfecte cognoscat rem faciendam, perfecte operabitur. Tum quia artifex comparat in agendo suum effectum cum idea, quia ab ipsa regulatur, et dirigitur in actione, et utitur idea ad commensurandam, et definiendam formam, quam intendit effectui praebere, et nequit hoc facere, nisi comparando effectum cum idea, sed non comparat cum conceptu formali, sed cum obiectivo, quia artifex comparando, sic dicit, domus, quam facere volebam, non erat tam ampla, erat quadrata, habebat tot fenestras, tot cubicula, etc., sed esse quadratum, amplum, habere fenestras, cubicula, etc. non convenit conceptui formali, sed obiectivo, ergo, etc.
146 Resp. Suar. cognitionem esse similem effectui, non realiter, sed intentionaliter, et cognosci, seu aspici ab artifice, non cognitione reflexa formali semper, sed aliquando, semper autem cognitione reflexa virtuali, quia quaelibet cognitio est aliquo modo cognoscitiva sui ipsius, et supra seipsam quasi reflexiva, hinc in Deo intellectio divina, quae est conceptus formalis, non alio actu distincto cognoscitur, sed seipsa; et hoc sufficit ad rationem ideae.
Sed manet explosa ex dictis haec responsio: nam similitudo illa intentionalis nil aliud est, quam repraesentatio effectus, sed agens non intendit assimilare effectum suae repraesentationi, sed domui repraesentatae, ut probatum est, comparat enim effectum cum re cognita, et agit iuxta omnia in ipsa re praeconcepta, unde a re praeconcepta regulatur in ratione exemplaris. Nec cognitio illa virtualiter reflexiva aliquid valet ad rationem ideae quia idea debet esse explicite cognita ut Quod, non ut Quo nam effectus illi comparatur, comparatio autem, cum sit quidam actus collativus, debet habere duo obiecta cognita ut Quae; sed solum sufficit, ut obiectum cognoscatur, non cognitio, ergo reflexio supra cognitionem parum facit ad rationem ideae; unde licet in Deo talis reflexio reperiatur, non tamen inservit ad (dt. beitragen zu) rationem ideae. Hinc nisi idea sit cognita, non poterit exercere suam causalitatem, et actu dirigere agens, sed cognitio ista, cum sit solum actualis repraesentatio ideae, se habet tantum ut conditio sine qua non; sicut finis, licet causet solum per suam entitatem, et bonitatem, tamen nisi cognoscatur, et intendatur, non potest causare, quae cognitio est conditio sine qua non; ut dicemus q. seq. – Io. de S. Th. q. 11. Phys. ar. 3. et Manca 2. Phys. q. 10 dub. 1 respondent Ideam non esse conceptum obiectivum, nec formalem secundum se, et ut informat intellectum, ipsumque intelligentem reddit, sed esse conceptum formalem, ut dicit habitudinem ad obiectum, quod immaterializatum, et intellectum in actu reddit, et illuminat, quomodo constituitur in esse obiecti imitabilis, et expressi. Verum haec responsio verborum suorum involueris vel nostram circumscribit sententiam, vel magnam parit confusionem, quid enim est obiectum immaterializatum, illuminatum et ab intellectione expressum, et intellectum in actu, nisi conceptus ipse obiectivus; ab omnibus enim pro conceptu obiectivo intelligitur obiectum cognitum habens esse diminutum in intellectu, idest illud esse depuratum a conditionibus materialibus, unde et ipse Io. S. Th. explicans suam opinionem concludit, exemplar formaliter esse ipsum obiectum imitabile in ipso conceptu formali redditum immateriale, et intelligibile per modum expressionis. Si vero intelligit formalem conceptum, ut ordinem dicit ad obiectum, iam redeunt omnia argumenta, quia ab artifice non inspicitur, vel imitatur cognitio, neque ut informat intellectum, neque ut ordinem dicit ad obiectum, sed obiectum ipsum cognitum, ut dicebamus.
147 Tertio probari potest ex paritate exemplari externi, a quo ratio interni exemplaris videtur derivata, unde Iustinus Martyr. in Oratione paraenetica ad gentes, asserit, Platonem a <Moyse> [Movse] accepisse rationem ideae, cum Dominus Exod. 25 dicit Inspice, et fac secundum exemplar, quod tibi in <monte> [mente] monstratum est, ubi de externo exemplari est sermo. In hoc igitur exemplari adest v.g. pictura, ad cuius similitudinem pictor aliam imaginem depingit, est visio in oculo, qua pictura illa cognoscitur, et videtur, est visio passiva, seu terminatio visionis activae in oculo existentis, qua pictura denominatur visa ab artifice; ratio exemplaris non consistit in visione activa, nam dicitur in auth. citat. Inspice, quod significat visionem, a qua exemplar ponitur distinctum, cum dicitur, et fac secundum exemplar, neque artifex visionem propriam contemplatur, sed picturam, iuxta quam suam regulat actionem; neque consistit in visione passiva, quia est simplex denominatio extrinseca, et per consequens /243b/ nihil, ad cuius similitudinem agens nihil potest efformare, sed vere est pictura, quam contemplatur, iuxta quam efficitur ideatum, ex cuius consideratione magis, vel minus perfecta, magis, vel minus perfectum evadit opus; requiritur tamen, quod vere terminet visionem, et visio se habet ut conditio sine qua non; ita pari passu incedendum est in exemplari interno, nec apparet ratio aliqua disparitatis, cur externum debeat consistere in re obiecta, et ab oculis inspecta, non in visione, internum vero non in re cognita, sed in cognitione.
Quarto tandem, quod etiam idea conceptui formali possit adaptari aliquo modo, ostendunt Vulpes, et Nolanus citat. ex Scot. 4. d. 1. q. 1. Q. dicente, quod de cognito dicitur obiective, oportet in ipsa cognitione realiter invenire; et parum infra declarat, domum in intellectu artificis dici illud esse realiter habere, quod ipsa cognitio habet formaliter, hinc subdit, domum extra fieri a domo intra, quatenus scilicet fit a cognitione domus in mente artificis, tanquam a principio formali, prout domus in mente, et universaliter res omnis cognita dicitur id esse participare, quod formaliter habet cognitio, ergo cognitio, sive formalis conceptus, quatenus ad rem factibilem, ut ad ideam terminatur, rationem ideae posset dici participare. Tum quia quamvis lapis Caesarem repraesentans, vel speculum, in quo alicuius effigies relucet, secundum esse formale proprium, non sint exemplar, et figura Caesaris, et effigiati, tamen ut continent illas figuras, possunt dici exemplar illorum, ergo a simili etsi conceptus formalis secundum proprium esse non sit idea, quia tamen est expressa species rei, imaginemque eius continens poterit dici idea: hinc colligitur, Herreram non satis fundate ex hoc loco Scoti inferre suam sententiam, quam etiam tribuit Scoto, colligitur quoque quaestionem hanc esse quasi de nomine, magis tamen proprie Scotum locutum fuisse, quam fecerint Adversarii, si vim nominis ideae inspiciamus.
Sed contra, insurgunt Adversarii, primo multis authoritatibus; nam D. Dion. cap. 5. de Divinis Nom. vocat ideas divinas praedestinationes, et aeternas voluntates; D. Aug. Citat. rationes aeternas, incommutabiles, permanentes, et quod istarum visione fit anima beatissima; quae omnia nequeunt creaturis convenire, sed potius intellectioni divinae, et tract. 1. in Io. super illud. Quod factum est, in ipso vita erat, ait, quia quod factus est, in Deo habet rationem (idest ideam) quae vita est, idque exemplo arcae in mente artificis explicat, dicens, Quae (scilicet arca) in arte vita est, quia vivit anima artificis, et D. Ambrosius 2. Hexamero. c. 1. et 2. repraehendit Platonis sententiam ponentem, Deum exemplaria rerum cognoscere extra seipsum. Tum quia Arist. 7. Met. 23 ait, Faciens igitur, et unde convalescendi motus incipit, si ab arte, forma est in anima, quod supra etiam dixerat, at esse formam in anima solum conceptui formali convenit, qui vere illam informat, non conceptui obiectivo, qui solum per extrinsecam denominationem dicitur esse in anima.
148 Resp. D. Dion. non debere intelligi formaliter, aliter idea ad divinam voluntatem spectaret, quod est falsum, sed praesuppositive, quia creaturae cognitae praesupponunt in Deo actus intellectus, et voluntatis; dicuntur etiam a D. August. aeternae, incommutabiles, etc. eo quia secundum illud esse reale actuale, quod participare dicuntur in mente Dei, talia praedicata ipsis conveniunt, quatenus scilicet ut notat Doctor in 4. distinct. 1. quaest. 1. Q. et in 1. distin. 36. G. creaturae ab aeterno cognitae a Deo nullum esse reale actuale proprium habent, sed principiative, aut terminative, et realiter dicuntur habere esse intellectionis divinae, quia ab intellectione principiantur, ipsamque terminant, et quia intellectio divina est realiter vita creatrix, etiam ideae vita creatrix Dei dicuntur, non formaliter, sed secundum esse intellectionis divinae. Pertinent etiam ad visionem beatam, non quidem ad beatitudinem, quae respicit obiectum primarium, aliter D. Aug. contradiceret sibi ipsi in 5. Confess. supra citat. sed ad illam beatitudinem totalem possibilem beato, quae potest haberi in creaturis, non in eis formaliter, sed in obiecto, cuius cognitio praesupponitur istis, et quasi concomitanter in istis, in quibus aliqua beatitudo est, licet non prima ita Doctor 1. distinct. 35. K. D. Ambr. arguit Platonem, ponentem ideas abstractas, et extra Deum, secundum quod ipsi tribuit Aristot. immo ex hoc deducitur oppositum, quia si secundum D. Ambr. Aug. et alios Patres, ideae non debent esse extra Deum, sed in Deo, erunt quidditates rerum cognitae ab Intellectu divino. Ad Arist. dicimus, ideam dici formam animae, non quia per physicam informationem illam informet, sed quia est quoddam exemplar, et imago effectus /244a/ producendi existens obiective in anima; quam artifex inspiciendo incipit suam actionem extra, et motum.
Secundo Prob. idem ratione; Tum quia idea habet determinare actionem artificis extra, dirigere, et regulare actionem artificis, ut in certum scopum tendat, ne casu opus fiat, et repraesentare opus faciendum, haec omnia conceptui formali conveniunt, non obiectivo, nam determinat, quia sicut agens naturale constituitur in actu primo ad agendum per formam naturalem, ita agens intellectuale determinatur ad agendum per formam intellectualem, quae est intellectio; dirigit, et regulat, quia est quoddam lumen, quod praeit, ostendens viam, modum, et terminum actionis; conceptus obiectivus non dirigit, sed est ad quem dirigitur; repraesentat, quia est vera species obiecti expressa, conceptus vero obiectivus non repraesentat, sed est res repraesentata. Tum 2. quia idea est principium cognitionis, quod non debet intelligi de principio effectivo, aliter species intelligibilis esset idea, neque de conceptu obiectivo, qui est terminus intellectionis, non principium, ergo de principio formali, quod erit conceptus ipse formalis. Tum 3. quia vel convenit rei cognitae ratio ideae ratione eius esse, quod habet in mente, aut illius, quod extra habere potest, et ei non repugnat; non primum, quia illud non est nisi denominatio extrinseca, et nihil; nec secundum quia secundum istud esse reale dicitur potius ideatum, quam idea. Tum 4. quia saltim in Deo sequeretur, ipsum perfici a creaturis, tam quo ad cognitionem, quia ex D. Aug. q. 46. cit. nemo sapiens esse potest absque ideis, quam quo ad omnipotentiam, quia agens intellectuale indiget ideis ad operandum. Tandem idea est, ad cuius similitudinem fit opus, sed hic est conceptus formalis, probatur ex 7. Met. 23. et 30 ubi Arist. ait, domum fieri ex univoco scilicet ex simili, non ex omnino univoco, ut naturalia, sed ex parte univoco, quia fit ex arte, ars autem est similis solum in repraesentando, estque conceptus formalis, non obiectivus.
149 Resp. ad 1. ideam debere determinare, dirigere, regulare, et repraesentare, non quidem tanquam rationem formalem cognoscendi, sed tanquam medium, et obiectum cognitum, quia ad ideam requiritur, ut ab artifice aspiciatur directe, ut probatum est; quare conceptus obiectivus est determinativus, directivus, regulativus, et repraesentativus, non in ratione cognitionis, sed in ratione obiecti; praecipue quia quod conceptus formalis habeat haec omnia, provenit ab obiecto, ad quod terminatur; cum dicitur, conceptum obiectivum esse terminum, ad quem agens dirigitur, hoc est verum de re secundum esse reale, non prout habet esse cognitum, ut dicemus infra. Verum est tamen, quod haec munia ideae creatae conveniunt, cuius cognitio est practica, divina vero idea solum habet repraesentare, non dirigere, et regulare, ut habet Doctor in 1. d. 38 in calce, et hoc quia voluntas divina est prima regula factibilium ad extra, quorum cognitio in Deo non est practica, sed speculativa. Ad 2. falsum est, ideam esse principium cognitionis, nisi in eo sensu, quo obiectum dicitur principium cognitionis, proprie tamen idea debet esse terminus cognitionis, quia concurrit, ut obiectum cognitum, et si deberet esse principium cognitionis, iam non esset ipsa cognitio. Ad 3. dicimus, convenire rei secundum esse reale non ut existens a parte rei, sed ut cognitum ab intellectu, non quod ratio cogniti dicat rationem formalem, sed conditionem sine qua non, ut dicemus q. seq. de Fine. Ad 4. resp. Doctor in hac quaest. negando, sequi dependentiam in Deo, quia etiamsi creaturae cognitae non essent ideae, adhuc Deus ex sua perfectissima scientia cognosceret creaturas, non tamen ab illis dependet, quia non sunt obiecta motiva, sed terminativa; neque etiam dependet in operando, etiam si ponantur ideae, quia non sunt in Deo practicae, sed speculativae, solum terminant, non movent, neque dirigunt. Ad 5. dicimus, probare solum 2. partem nostrae conclusionis scilicet posse conceptum formalem dici ideam, quatenus est repraesentativa rei faciendae; quod colligitur ex ipso contextu nam inquit Arist. tex. 30. Quodam modo omnia fiunt ex univoco, quemadmodum quae natura sunt: aut ex parte univoco, ut domus ex domo: aut ab intellectu, ars enim forma est: ubi patet, Philosophum distinguere haec duo, domum fieri ex domo, et fieri ab intellectu, seu ab arte, quia domus in sua factione pendet a conceptu formali, et obiectivo; dicit autem, fieri ex domo, tanquam ex parte univoca, quia domus extra, et domus intra aliqualiter differunt, ut mox dicemus.
150 Tertio, et est fundamentum Adversariorum. Si idea est conceptus obiectivus, vel est eadem res, quae fit ad extra; vel alia distincta; non primum, quia idea est causa ideati, est id, ad cuius imitationem agens agit, dirigit actionem physicam /244b/ agentis, estque principium rei, quae extra fit ad instar ipsius; idem autem non potest esse causa sui ipsius, nec esse id, ad cuius imitationem agens agat, etiamsi diversum modum essendi habeat, scilicet esse cognitum, implicat enim, quod idem fiat ad sui imitationem, et ad instar sui ipsius, nec potest esse principium directivum sui ipsius; tum quia similitudo attenditur secundum unam formam communem his per indifferentiam, quae similia sunt, quod inter similia arguit distinctionem realem; hinc videmus, artificem creatum nunquam praeconcipere illud idem numero artefactum, cum nesciat, quodnam illud in singulari futurum sit cum determinatis circumstantiis; neque 2. quia hoc locum non habet in Deo, qui easdem omnino res in singulari cognoscit, et aliquando artifex creatum agit per cognitionem eiusdem rei, quam intendit extra efficere, unde per accidens est, et propter agentis imperfectionem, quod alia res distincta praeconcipiatur, ergo vel Deus non ageret per ideam, vel non necessario requiritur ista distinctio, et per consequens conceptus obiectivus rei distinctae non erit idea, quae per se requiritur ad actionem agentis intellectualis. Tum quia idea non constituitur per eam cognitionem, per quam inspicitur, tanquam id, ad cuius similitudinem res fit, sed praesupponitur constituta, iuxta illud Inspice, et fac secundum exemplar, quod tibi in monte monstratum est, ergo res ex eo solum, quod cognoscitur, non erit exemplar neque ante, ut nos etiam concedimus, ergo nullo modo erit idea.
151 Resp. ex Vulpio cit. quod agens agendo intendit similitudinem inter ideam, et ideatum, quae est duplex ex Scot. 1. d. 3. q. 2. D. imitationis scilicet, et univocationis; prima reperitur inter diversa, quae solum convenientiam in aliquo habent, non in natura, ut sunt effigies, et effigiatum; secunda vero est inter eadem omnino quo ad naturam, et essentiam, licet possint differe in modo essendi, sic creatura cognita a Deo est illamet a parte rei producta, differens solum in modo essendi, quia a parte rei habet esse simpliciter, in intellectu esse secundum quid, ut docet Doctor 1. d. 36. D et E; secunda similitudo est perfectior quam prima, quia sicut nulla maior, et verior unitas reperitur, quam numeralis, et eiusdem ad seipsum, sic nulla maior, et verior identitas, aequalitas, et similitudo, quae super unitatem fundatur ex 5. Met. cap. de ad aliquid, quam eiusdem ad seipsum, verior quidem, non quo ad veritatem relationis formaliter importatae, quia eiusdem ad seipsum non relatio realis, sed quo ad veritatem fundamenti, ut Scot. docet 1. d. 31 et quol. 6. Cum ergo de ratione ideae sit, quod dicat similitudinem cum effectu, sequitur, eo perfectiorem esse ideam, quo perfectior erit similitudo, sicut videmus in artefactis, ubi quo assimilatio in ipsis cum exemplari externo, vel interno fuerit perfectior, eo perfectiorem rationem ideae, et ideati habebunt; ergo si posset intercedere similitudo univocationis inter illa, maxime tunc habebit rationem ideae; quapropter idea ut sic dicit rationem similitudinis, contrahitur deinde ut in species per similitudinem univocationis, tanquam per differentiam perfectiorem, et imitationis, tanquam per imperfectiorem, et consequenter non est de ratione ideae in communi, quod differat, vel eadem sit cum ideato, sed <utrumque> [utrunque] potest accidere, perfectior tamen erit, si non differt; hinc ideae divinae, quia non differunt, creatae vero saepe differunt, illae perfectissimae dicuntur, istae secundum participationem et metaphoram vocantur ideae.
152 Cum igitur impugnatur identitas in argumento, dicimus, ideas divinas non esse causas, quia non sunt practicae, sed speculativae, creatae vero dicuntur causae, non reales, sed potius morales, ut dicemus, quomodo idem ut habet esse cognitum potest esse sui ipsius causa, ut habet esse reale, ut patet de fine. Nec est de ratione ideae, ut sit id, ad cuius imitationem agens agat, sed ad cuius similitudinem, praescindendo a similitudine univocationis, vel imitationis, ut diximus: neque implicat, idem in esse reali fieri ad sui similitudinem in esse cognito, unde Seneca epist. 66 dicebat, Exemplar est, ad quod respiciens artifex, id, quod destinabat, efficit. Idem tandem ut obiectum cognitum potest dirigere in seipsum actionem ut in esse reali, et potest principium suiipsius dici, sicut dicitur causa. Cum 2. probatur idem, dicimus, tunc similitudinem attendi penes formam communem per indifferentiam, quando similitudo dicit veram relationem realem, et quo ad veritatem relationis formaliter importatae, non de similitudine vera tantum quo ad veritatem fundamenti, sicut est similitudo numerica; et quamvis artifex creatum non possit omnino praeconcipere eundem effectum (quod non est universaliter verum, nam saltim Angelus posset hoc facere) non sequitur, hoc esse de ratione exemplaris in communi.
/245a/ Cum vero impugnatur diversitas, dicimus, quod quamvis non sit de ratione ideae in communi, et de per accidens est, quod sit diversa propter imperfectionem agentis, non tamen sequitur, quod cum concurrit hoc exemplar distinctum, per se non concurrat, et suo modo non exerceat suam causalitatem erga effectum, praecipue quia non est causalitas physica, sed moralis, suo enim modo dirigit actionem agentis regulative. Tandem ad conf. principalem dicimus, assumptum esse verum de exemplari externo de quo loquitur Sacra Scriptura ibi, non de interno. Vel dicendum, sicut dicimus in Log. de Ente rationis, quod fit cognitione quasi practica, quo modo accipit esse fictum, et esse proprium simpliciter, deinde cognoscitur, et contemplatur cognitione, quae dicitur speculativa, et primam supponit; sic idea primo fit cognitione quasi practica, qua producitur in esse obiectivo, deinde cum actualiter exit agens in opus, recogitatur cognitione speculativa.
a. 2 Resolvitur quaesitum quo ad causalitatem ideae.
153 Duplex causalitas posset attribui causae exemplari respectu operis extra faciendi, scilicet moralis, seu intentionalis, et physica; loquendo de ipsa, ut ab aliis causis omnino contradistinguitur; non vero ut ad aliquam illarum reducitur.
Dicimus 1. ideam neque creatam, neque increatam nullam causalitatem physicam posse in effectum exercere, at si loquamur de causalitate morali, solum idea creata illam exercet. Prima pars, quod nullo modo causa physice influens dicatur, probari potest. Tum quia nihil potest physice seipsum causare, ut dicetur disp. seq. q. 2. Tum quia effectus cognitus ut possibilis nullum esse reale proprium habet, ergo realem causalitatem propriam nequit exercere. Diximus, nullum esse reale proprium habet, quia si consideratur, ut participat esse intellectionis, sic potest dici physice influere in actionem eo modo, quo cognitio practica, et ars principium ponitur actionis ad extra; et in hoc sensu intelligendus est Doctor; dum in 4. d. 1 q. 1 Q et R videtur velle, quod idea sit ratio producendi effectum ad extra, et principium formale elicitionis, sumit enim sibi (ibi?) ideam pro conceptu formali, ut notavimus articulo praecendenti.
Secunda pars, quod in agente creato exerceat moralem causalitatem, docetur a Doct. in 1. d. 2. q. 7 X; nam idea in artifice creato spectat ad artem, ars vero est in ipso notitia practica, cuius est dirigere, et regulare voluntatem in actionibus; unde haec causalitas potest explicari per habitudinem, a qua agens intellectuale ad operandum dirigitur, ut scilicet illud idem extra efficiat, quod mente praeconceperat, et ad eius similitudinem quantum potest res extra producatur, fundat tamen istam habitudinem, quia intantum notitia dictativa dirigit, et regulat opus, inquantum exprimit similitudinem illam, quam praesefert obiectum in mente ad opus extra faciendum.
154 Tertio tandem quod in agente increato nullam habeat causalitatem, nec moralem, habetur a Scoto 1. dist. 38 in fine, et ratio est, quia ideae in Deo pertinent ad scientiam simplicis intelligentiae antecedentem omnem actum voluntatis, et mere naturaliter repraesentant, quae scientia est mere speculativa, non enim est voluntatis diviniae directiva, nam divina voluntas, cum non subiaceat errori, est prima regula contingentium, ut fusius docetur in Theologia. Nec refert, quod ideae divinae ad artem omnipotentis Dei dicantur spectare, et esse rationes aeternae, secundum quas Deus omnia format ad extra; nam ut ait Doct. dist. 38 citat. ars divina diminute dicitur ars, quia non est habitus regulativus, sed tantum apprehensivus rectitudinis agendorum post praefinitiones divinae voluntatis, suntque rationes, secundum quas non regulative, et dictative formatur omne formabile ad extra, sed speculative, scilicet ostensive, et repraesentative, eo quia nil volitum, quin praecognitum.
Dices, figura in cera a sigillo impressa est physice, si non in genere instrumentalis, et activae causae, saltim in genere causae formalis, causata ab exemplari in sigillo existente, ut diximus q. 5; ergo saltim hoc genus exemplaris causae aliquam causalitatem physicam exercebit in effectum. Resp. sigillum non esse causa idealem, sed instrumentalem, quia causa idealis non debet immediate, et proxime effectum attingere, sed mediate regulando artificem, nec <sigillum> est ad cuius similitudinem per inspectionem agens agit, quia, si ab alia causa naturali applicaretur, /245b/ adhuc idem eveniret effectus, ut ex Durand. notat Aversa.
155 Dicimus 2. ideam, prout in ordine ad effectum consideratur, non constituere genus causae a quatuor distinctum, sed ad causam efficientem reduci, licet si ad ipsum agens intellectuale referatur, habeat aliquo modo rationem formalis causae. Ita Scotus citatus, et 1. quod non dicat genus causae distinctum, probatur, quia valde acceptata est illa divisio causae in quatuor, nec erunt multiplicanda sine urgenti necessitate, quae non adest in praesenti. Tum quia est quid complens causam agentem in esse causae, estque quid spectans ad virtutem, et rationem agendi illius, ut dicemus, ergo non est genus omnino distinctum, quia ratio causandi est eiusdem generis cum eo cuius est ratio.
Secundo quod ad genus efficientis causae reducatur, potest ostendi. Tum inductione, quia non reducitur ad genus materialis causae, quia causalitas huius consistit in habitudine subiecti, ex quo aliquid fit ratio exemplaris causae in habitudine eius, ad cuius similitudinem aliquid efficitur; quod licet quandam passivitatem dicat imitationis passivae, non tamen est vera passiva habitudo, sed tantum grammaticaliter. Neque potest ad finalem reduci, quia finis est, cuius gratia agens agit, et propter eius acquisitionem movet agens, ut habet bonitatem, et consequenter respicit potentiam appetitivam, non constituit agens in ratione agentis, nec agere dicitur, at idea non est, cuius gratia, sed ad cuius similitudinem agens agit, non propter acquisitionem ideae, quam actu habet, pertinet ad intellectum, ipsum regulando, non ad voluntatem, complet agens in ratione agentis, qua ratione etiam ad actionem dicitur spectare, unde qui perfectiorem habet ideam, perfectius agit, ut dicemus; tum quia in qualibet actione agens intendit assimilationem formae, vel virtualem, si agens est aequivocum, vel formalem, si est univocum, ergo si propter huius assimilationem idea esset finis, quodlibet agens ageret per ideam, quod est falsum. Neque potest reduci ad causam formalem, quia causa formalis, sive intrinseca, sive extrinseca causat per suimet exhibitionem, idea non se communicat effectui, nisi inquantum effectus ipsi assimilatur, quo sensu etiam forma substantialis agentis naturalis posset dici concurrere ad effectum productum in genere causae formalis, quia illi assimilatur.
156 Remanet igitur, ut ad causam efficientem reducatur, et rationabiliter. Tum quia Arist. 2. Phys. 33 ait, Policletum, ut statuarium, esse per se causam statuae, statuarius autem est per se causa per artem, quae non est principium efficiens statuae nisi per ideam, quam continet, ergo asserens Arist. statuarium esse causam efficientem per se statuae, sentit, exemplar artis, quo medio operatur, continere causalitatem efficientem. Tum quia 7. Met. 23 & 30 et 12. Met. 18 & 24 et 9. Met. 3 docet Aristot. agentia naturalia producere sibi similia per formam, artificiali vero per ideam, quae est principium, quo agens agit; ex quibus authoritatibus Doct. d. 36 cit. deducit istam rationem; id, sine quo efficiens non est causa completa, debet reduci ad efficiens, tanquam aliquid eius, at causalitas haec exemplaris est huiusmodi, quia per Arist. cit. sicut agens naturale completur in ratione principii praecise per formam naturalem, qua proxime agit, ita agens intellectuale in suo ordine complementum agendi proxime per exemplar sortitur, et ab ea recipit determinationem quandam ad talem effectum causandum saltim secundum specificationem, ergo etc.; quare completa causalitas ideae erit actio intellectualis agentis, ut mensurata, et in certum finem directa ab eo procedit.
Tandem quod si in ordine ad agens consideretur, possit dici formalis causa, probatur. Tum quia Arist. 2. Phys. 28 et 8. Metaph. 2. enumerat ideam inter causas formales, aitque esse formam in anima, sicut ars est forma animae, ita 7. Met. cita. Tum quia forma naturalis respectu agentis, naturalis est causa formalis, ergo idem de idea respectu agentis intellectualis, non quod sit de essentia illius, sed ut quid complens in ratione agentis; et hoc probant rationes Conimb. asserentium, ideas esse formales causas.
157 Sed contra obiicitur 1. cum Platonicis, probando, ideam esse genus distinctum causae. Tum quia per ideam satisfacimus interrogationi propter quid, cui per nullam aliam causam satisfieri potest, ut si quaeratur, cur statua Petri est sima (dt. plattnasig), dicimus, quia idea Petri in mente artificis erat sima. Tum 2. quia finis ideo est causa ab omnibus distincta, quia est id, cuius gratia agens operatur, ergo cum idea sit id, ad cuius similitudinem agens agit, debet esse distincta. Tum 3. quia causalitas finis etiam ad agens attinet, inquantum non agit nisi prius a fine moveatur, aut determinetur, /246a/ et tamen est genus distinctum, ergo idem de idea.
Resp. dissolvi quaesitum illud per ideam, non tanquam per causam distinctam ab efficiente, sed tanquam per principium, quo agens determinate quo ad specificationem effectus, et rationabiliter agit, quare cum non concurrat peculiari modo physice in effectum, sed ut quid ipsius efficientis, non poterit causam distinctam constituere. Ad 2. negamus paritatem, quia idea per suam intentionalem causalitatem habet determinare, et complere efficiens in sua actione. Ad 3. dicimus, finem non se habere ad agens, tanquam quid proxime ipsum constituens aptum ad rationabiliter agendum, sed potius supponit illud ita in re constitutum, et tamen ipsum movet per modum amati, et desiderati ad agendum a proposito, quod si efficiens operari nequeat sine fine, hoc evenit, quia ad effectum producendum debent concurrere omnes causae, unde nec sine materia potest agere; at idea non supponit agens complete constitutum secundum peculiarem eius agendi modum, sicut est agere per cognitionem praeconcipiendo rem extra factibilem.
158 Secundo, quod reducatur ad finalem causam, probatur; Tum quia quaestio illa, cur statua Sortis sit sima, optime solvitur per causam finalem, si dicamus, quia Sculptor voluit repraesentare Sortem. Tum 2. quia finis debet coniungi cum efficiente, ut hoc operetur propter finem, sed in agente per intellectum non coniungitur nisi per ideam, ergo est necessaria idea ex parte finis, quia nec finis potest causare, nisi sic uniatur. Tum 3. quia sanitas, quae est in mente Medici, movet Medicium ad medendum, et ut ad eius similitudinem inducat sanitatem in infirmo, ergo finis, et idea coincidunt, quia sicut finis est effectus producendus, etiam idea. Tum 4. quia res secundum omnes, ut habet esse intentionale, causat finaliter, ergo idea, quae est res in mente, reducitur ad finem. Tum 5. quia imago fieri potest, ut explicet ideam, ergo idea est, cuius gratia imago fit, quod est esse finem. Tandem quia assimilatio effectus est finis agentis, sed assimilatio est idea, ergo etc.
Resp. ad 1. quod eadem quaestio potest solvi per plures causas, sicut plures causae concurrunt, quare ut cognoscamus, si ea, quae solvunt quaestiones, constituant diversa genera, oportet videre, an habeant eundem modum causandi, et eodem modo dissolvant quaestionem, cum igitur finis, et idea non habeant eundem modum causandi, non pertinent ad idem genus causae. Ad 2. coniunctionem finis cum agente requiri ex parte agentis, quia non est determinatum, nec completum ad agendum, nisi per ideam uniatur fini intentionaliter, et quamvis finis nec etiam causet, nisi fiat ista unio, attamen hoc est, quia nisi efficiens operetur, non potest causare, nisi autem efficiens sit determinatum, non operatur. Ad 3. dicimus, eundem conceptum obiectivum fundare rationem finis, et ideae secundum diversas habitudines; est finis, ut habet esse amatum, et est id, cuius gratia agens agit; est idea, ut habet esse cognitum, et ad quod aspiciens agens agit; ut autem appareat, ad quam causam reduci debeat idea, oportet videre modum causandi, et cuius causae sit aliquid; unde cum sit aliquid causae efficientis in communi illam contrahens ad speciem efficientis per intellectum, consequenter ad ipsam pertinebit. Ad 4. res, ut habet esse intentionale amatum habet rationem finis, non ut habet esse praecise cognitum, quamquam hoc ut conditio sine qua non praerequiratur. Ad 5. in tali casu finis non est idea, sed imago, quae ideam repraesentat, et est effectus efficientis. Vel sequi solum, quod materialiter finis, et idea coincidant, non formaliter. Ad 6. assimilationem effectus esse finem, et effectum agentis, at causalitas ideae est assimilatio passiva in conceptu obiectivo, vel dic ut supra, concludere tantum coincidentiam materialem finis, et ideae.
159 Tertio quod ad efficientem causam non reducatur, Prob. Tum quia causalitas agentis non permanet causalitas ideae utique, quia effectus, quandiu manet, semper est similis, Tum 2. quia agens est causa existentiae effectus, idea vero causat conformitatem effectus. Tum 3. quia efficiens est principium unde motus, idea ad cuius similitudinem agens agit, ergo distinctas habent causalitates, quia imitari non est causae efficientis. Tum 4. quia finis causat etiam determinando agens ad amorem sui, et tamen non reducitur ad efficiens, ergo idem de idea.
Resp. ad 1. post actionem actualem agentis non manere causalitatem ideae, quae consistit in determinando agens ad rationabiliter agendum, quod autem remaneat similitudo inter illa, si exemplar est externum, haec non est causalitas, sed potius similitudo insurgens propter qualitates in illis repertas, quia exemplar non causat, ut est a parte rei, sed ut concipitur ab intellectu, et ut terminat actualem inspectionem intellectus. Ad /246b/ 2. idea simul cum agente est causa suo modo tam existentiae quam conformitatis effectus, quia intantum effectus recipit existentiam, inquantum determinatur ab idea ad operandum. Ad 3. etsi idea non sit principium unde motus, quia non est efficiens, est tamen aliquid illius, quod sufficit. Ad 4. licet finis causet determinando agens ad amorem sui, tamen cum effectus prodit ab agente, intelligitur esse simul gratia bonitatis finis, et ut agens consequatur finem, quare non respicit effectus finem, ut completivum agentis in esse agentis, sed potius ut movens agens constitutum in esse agentis ad agendum; non sic de idea, ut diximus ad primum principale.
<FINIS QUAESTIONIS>