Rechtschreibprüfung (29.1.04)
---
Bartolomeo Mastri de Meldola
IN LOGICAM (Venetiis 1678)
/1/ Prologus Ad Dialecticas Institutiones.
Laudabilis admodum est, et ab omnibus modo recepta consuetudo ad Logicam quaestionibus contextam praemittere Dialecticas Institutiones, quae breviter compectuntur ea omnia, quae fuse tradunt Summulistae, et Arist. in suo Organo, unde inserviunt veluti summa textus totius Logicae, et introductio ad ipsam quaestionibus contextam. Ne igitur a tam utili recedamus consuetudine, Instituiones logicales non quoque pro Tyronibus praemittimus, antequam difficiliores quaestiones pro provectioribus## pertractemus. Quia vero subiectum adaequatum praesertim in Arist. logica est syllogismus, ut in Quaest. prorm. dicemus, cum hic considerari possit quantum ad formam syllogisticam, et quantum ad materiam, in qua conficitur, quae dici solet circa quam, hinc fit, ut in duas praecipuas partes dividantur huiusmodi dialecticae Institutiones; Prima pars Institutionum ea omnia continebit, quae ad formam syllogismi spectant, ut sunt termini, prtpositiones, ac reta earum dispositio in modo, et in figura. Altera pars ex ii constabit, quae pertinent ad materiam circa quam, quae triplex est, necessaria, probabilis, et apparens, ut ibi explicabitur. Hoc autem praesertim agemus, ne in communem incidamus abusum Recentiorum, qui ad Summulas, seu Dialecticas Institutiones ea solum opinantur spectare, quae concernunt formam syllogismi, unde et in iis conscribendis missa faciunt quaecunque concernunt materiam; non tamen satis consulto, cum enim huiusmodi Institutiones paratae sint, ut per eas ad Arist. Logicam paulatim introducantur Tyrones, sane nedum tali praevia egebant introductione Libri Arist. in quibus agit de materia. Et quidem Petrus Hispan. facile Summulistarum princeps, cum praeviam Introductionem ad Logicam Arist. Tyronibus sternere cogitasset, tractatus instituit nedum de concernentibus formam syllogismi, sed etiam materiam; conscripsit enim quoque speciales tractatus de syllogismo Topico, et Elencho; licet et ipse in hoc defecerit, ut notavit Ioan. Caesarius in sua Dialect. in praefatione ad tract. 7. quod nullam paravit Introductionem in eam Logicae partem, quae agit de Demonstratione, cum tamen Posterior istici Libri, praecipuam pro Tyronibus peterent introductionem, imo et maiori necessitate, quam alii omnes, ut pote caeteris difficiliores; Tum quia, ut in quaest. proem. dicemus, demonstratio liect non sit adaequatum Logicae obiectum est tamen praecipuum, et principale; cur ergo praevia introductio non parabitur syllogismo demonstrativo, si paratur Topico, et Elencho? maneat ergo ad integritatem Summularum seu Logicarum Institutionum nedum spectare tractatus tangentes formam Syllogismi, sed etiam concernentes materiam, quaecunque illa fuerit.
/1a/ Dialecticarum Institutionum Pars Prior. De attinentibus ad formam Syllogismi.
Tria sunt, quae spectant ad formam syllogismi, ut dicebamus, secundum se, et simpliciter considerati, ut abstrahit ab hac, et illa determinata materia, in qua confici potest, termini simplices, propositiones, et earum recta dispositio in modo, et figura: Termini sunt principia remata Syllogismum integrantia; Propositiones cunt principia proxima, et recta dispositio in modo, et in fiutra est ipsamet forma artificiosa syllogismi; hinc pars ista prior dialecticarum Institutionum in tres subdividitur tractatus, in primo agemus de Terminis principiis syllogisi remotis: In secundo de propositionibus principiis eiusdem proximis; In tertio demum de ipsamet forma syllogisctica, respectu cuius etiam ipsi termini, et propositiones solent dici materia ex qua, liect absolute logquendo ad formam syllogismi dicantur attinere, ut haec distinguitur a materia circa quam.
/1b/Tractatus primus. De Terminis, et eorum affectionibus.
Cap. 1. Quid, et quotuplex sit Terminus in communi.
1 Quoad primum Arist. 1. Prior c. 1 definit Terminum esse illum in quem resolvitur propositio, ut praedicatum, et de quo praedicatur; pro cuius definitionis declaratione advertit Tatar. ib. q. 1. §.sciendum est tertio terminum sumi posse dupliciter, vel in lata significatione indifferenter, scilicet, pro subiecto, praedicato, et copula propositionis, aut determinatione alicuius illorum, ut idem sonat, quod dictio apud Grammaticos, quo sensu est genus ad nomen, verbum, adverbia, et reliquas orationis partes, et hoc modo copula verbalis, signa universalia, et particularia, ut omnis, nullus, aliquis, etc. et adiectiva adiective tenta sunt termini, imo breviter omne illud, ex quo constituitur propositio, termnius dici potest in hoc sencu. Alio modo sumi potest in significatione /2a/ magis propria attendeno vim vocabili, quod importat ultimum, eet extremum alicuius rei pro extremitatibus terminantibus propositionem.s. pro subiecto, et praedicato, et sic sumit Arist. terminum loc. cit. ac omnes Summulistae, dum eum definiunt esse extremum propositionis, quam definitionem recipiant Recentiores passim Villalpand. lib. 1. suu. cap. 1, Tolet. cap. 1ß, Fonsec. lib 6, c.9, Hurtad. disp. 1. sum sec. 1, ubi priorem termini acceptionem renuit; quam tamen omnes alii agnoscunt, Blenc. lib 2, disp. 1, sect. 1, Casil. lib 1,, tract. 1, c. 1, Fuentes p. 1. summul. q. un. diff. 1, Complut. li. 1, cap. 2, Arriaga disp. 1. sum., sec. 1, Ovvied. et Poncius ibidem.
Has autem termini proprie sumpti definitiones ita explicat Tatar. ut sensus sit terminum esse id, in quod tanquam in extremum propositio cathegorica est immediate resolubilis mediante copula verbali, et dicitur immediate, ad removendum litteras, et syllabas, quia licet propositio resolvatur in litteras, et syllabas, non tamen immediate, et ideo litterae, et syllabae non dicuntur termini, etiam licet propositio hypothetica resolvatur in terminos mediate, non tamen immeditae, sed resolvitur immediate, in propositiones simplices, ex quibus componitur; posset tamen absque scrupulo etiam propositio simplex appellari terminus, quando in hypotheitca tenet locum subiecti, ut nota Arriag. Nec obest illam etiam constare terminis, nam bene potest id, quod in se est quasi totum, esse pars respectu alterius totius, ut patet in physicis de corpore respectu totius hominis, et in aliis multis, ut discurrenti constabit. Et iuxta hanc secundam termini acceptionem copula verbalis, seu verbum, ut verbu, rationem termini nequit habere, tum quia copula non est extremum propositionis, sed ratio coniungendi extrema; tum quia in eam propositio resolvi non potest, cum enim sit formalis, et expressa extremorum unio, facta eorum dissolutione manere non potest; tum demum, quia Arist. in allata termini definitione memimnit solum praedicati, et subiecti, et licet in propositione de secundo adiacente, qualis est ista Petrus currit, ly currit videatur fungi munere praedicati, re tamen vera non tantum habet rationem praedicati, sed etiam habet vim copulae, cum faciat hunc sensum Petrus est currens; unde licet ut gerit vices praedicati, sit terminus, non tamen ut gerit vices copuulae. Et si dicas in hac propositione currere est moveri, ly moveri, quod est verbum, habere tantum rationem praedicati, sicut ly currere subiecti, atque ita ut verba habere rationem termini. Resp. currere, et moveri esse verba tantum grammaticaliter, at apud logicum aequivalent nominibus cursus, et motus, unde apud logicum idem est dicere currere est movieri, ac cursus est motus, ut ait Ant. And.
2 Dubium tamen est de adverbiis, coniunctionibus, signis quantitatis, ut omnis, aliquis etc. casibus obliquis, et similibus, an rationem termini subire possint etiam in secunda acceptione: Affirmant aliqui, eo quia in propositione possunt habere locum praedicati, et subiecti, ut si dicatur Petrus est aliquis, omnis est terminus syncathegorematicus, praeter est adverbium, et est coniunctio, et sic de aliis. Imo Fuent. cit hac ratione tenet etiam voces non significativas esse terminos, nam dicimus Blittri nihil significat. Quin etiam Arriaga ob id addit litteras ipsas esse terminos, quando solae accipiuntur, nam dicimus A est littera. Verum probabilius alii negant, quia adverbia, coniunctiones, et alia ad genus nunquam ratione sui, et formaliter sumpta fungi possunt munere subiecti, et praedicati, unde in allatis propositionibus semper aliquod substantivum intelligitur, in cuius virtute funguntur illa officio subiecti, et praedicati, ut in illa propositione Petrus est aliquis a parte praedicati subintelligitur homo, et sensus est Petrus est aliquis homo, et in aliis a parte subiecti subintelligitur vox, vel quid simile, ut idem plane sit dicere omnis est terminus syncathegorematicus, et sic de aliis, quod eo, vel maxime de vocibus non significativis dicendum est; Quod si oppositam oppositionem sequi velimus, tunc cum Tatar. quem seq. Arriaga, tract. 1. com. 3 ad 1 dicendum est ad hoc, ut aliquid sit subiectum in propositione sufficere, ut sit vox significativa naturaliter communiter, idest, ut possit repraesentare seipsam, quod est significare large.
Sed adhuc dubium est de nominibus ipsis substantivis solitarie sumptis, et extra propositionem, possint ne dici termini, nam Arist. definitio allata videtur illis competere solum, qunado sunt in propositione. Verum non ita rigoros-/2b/se intelligenda est illa definitio, nam ut aliqua dictio dicatur terminus, non est semper necesse, quod actu fungatur munere subiecti, et praedicati, sed sufficit aptitudo, ut ad tale munus possit assumi, et non eam habeat repugnantiam, quae reperitur in adverbiis, coniunctionibus, et similibus; nomen substantivum extra propositionem dicetur terminus non in eo sensu, quod actu extra illam exerceat officium termini, sed quia intra illam fungi potest hoc munere, unde dicatur terminus non actu, aed potentia; nec aliud probant Complut. cit oppositum sustinentes.
3 Quoad alteram quaesiti partem Terminus universim sumptus dividitur in mentalem, vocalem, et scriptum, ut notat Tatar. tract. 7 de suppositionibus com. 1 § secundo sciendum, quae divisio sumitur ex triplici propositionum genere, hac enim propositio homo est animal si fiat mente, dicitur mentalis, si voce, vocalis, si scripto, dicitur scripta, terminus ergo dicitur mentalis, vocalis, vel scriptus, prout subiectum, vel praedicatum propositionis est mentale, vocale, vel scriptum. Solent extrema quoque propositionis mentalis termini appellari, quod quidem de propositione formali, quae est actus, et secunda operatio intellectus, intelligendum non est, nam propositio in hoc sensu est una simplex qualitas carens partibus, quarum una praedicetur de alia, ut constabit ex dicendis disp. 6 de Anim. q. 10 ar. 2 num. 302. sed debet intelligi de propositione mentali obiectiva, quae talis dicitur, quia est obiectum ipsius formalis propositionis mentalis, et instituitur in esse propositionis obiectivae per eam, tanquam per formam extrinsecam; itaque proposito mentali in hoc sensu, nimirum obiective sumpta dicitur habere terminos, et extrema, quia in se continet subiectum, et praedicatum constituta in esse talium per propositionem formalem; quare cum intellectus enunciat homo est animal interna, et formalis propositio in se non continet subiectum neque praedicatum, nec terminos, sed tantum propositio obiectiva, ut etiam hic bene notavit Ovvied. Nomine autem termini mentalis duo possunt intelligi scilicet res quae mente concipitur, ac ipsa cognitio, seu ut alii loquuntur conceptus formalis, et obiectivus; et quidem si in primo sensu sumatur, scilicet pro re concepta, terminus mentalis a vocali, et scripto differre non videtur, eadem enim prorsus est res, quae mente concipitur, voce depromitur, et calamo exaratur; at in secundo sensu, scilicet, pro ipso rei conceptus differt a vocali, et scripto, et dividi solet in ultimatum, et non ultimatum. ultimaturs est conceptus, seu cogntio rei significatae per vocem aliquam, vel scripturam, ut cum audita voce homo illud percipimus animal, quod est rationale; non ultimatus est concetpus ipsius vocis, vel scripturae significantis non ultra se extendens ad rem significatam, et ido dicitur non ultimatus; sic Graecus audiens vocem homo format conceptum non ultimatum, quia cum sit ignarus significationis vocabulorum latinorum, concipit solummodo vocis sonum, non autem rem per illa vocem significatam, scilicet hominem. Porro licet Logica proxime versetur circa terminos mentales, et vocales non nisi ratione mentalium attendat, quia tamen termini vocales sunt clariores, et per eos innotescunt mentales, frequentius agit logicus de terminis vocalibus, atque ideo nos etiam deinceps de istis agemus, ac eorum divisiones explicabimus.
Cap. 2. De Terminorum multiplicitate ratione significationis.
4 Ex variis capitibus solent termini multiplicari, et variae eorum divisiones assignati, ex parte nimirum significationis, ex parte modi significandi, et ex parte rei significatae: ex primo capite, quantum ad praesens spectat, solet in primis dividi vocalis terminus in significativum, et non significativum: ille est, qui aliquid significat, ut haec vox homo, qui naturam significat humanam, iste est, qui nihil significat, ut Blittri, Buf, Baf. Sed ut ista divisio sit recte tradita intelligi debet de termino in prima acceptione assignata cap praeced. nam in secunda acceptione omnes termini sunt signficativi, sum esse possint subiectum, et praedicatum in propositione: terminus igitur vocalis in tota sua latitudine sumptus dividitur in significativam, et non significativum: quae divisio ut bene percipiatur, cum terminus vocalis constituatur in ratione significantis per /3a/significationem, videndum est quid sit significare, et uqid sit signum a uqo verbum significare derivatum est.
Signum ex August. 2 de doct. Christ. cap. 1 est illud, quod praeter sui cognitionem, quam ingerit sensibus, facit nos venire in cognitionem alterius, v.g. haec vox homo praeter speciem quam imprimit in auditu, ut sonus est, facit nos venire in cognitionem alterius scilicet naturae humanae, unde signum debet esse tale, ut illo cognito per sensus, mediante illo deinde veniamus in cognitonem rei, cum qua signum habet connexionem; hinc significare nihil aliud erit, quam aliquid aliud a se distinctum repraesentare potentiae cognoscenti; ex quo patet signum dicere ordinem, et ad potentiam cognoscentem, dui repraesentat, et ad rem significatam, quam repraesentat.
---
Bartolomeo Mastri da Meldola
IN LOGICAM (Venetiis 1708)
Pars Prima Institutionum De attinentibus ad formam Syllogismi.
Tract. 3 De Argumentatione, et eius affectionibus.
Cap. 12 De Modis, seu Instrumentis sciendi. (= 1678, cap. 13; pp. 48b-51a; hier: 50a-51a)
/42b/
130 Sed quia non minus distinctio, quam divisio valde juvat ad manifestandam rerum multiplicitatem, & confusionem, in fine hujus capitis non erit abs re aliqua de distinctionibus, & identitatibus subjungere, quantum fert Tyronum capacitas, exacta namque de his tractatio ad Metaphysicam spectat. Thomistae passim duas solum assignant distinctiones,realem scilicet, & rationis: illam esse dicunt, quae inter plura reperitur praeter opus intellectus, seu nullo intellectu cogitante, ut inter hominem, & equum, Petrum, & Paulum ; distinctionem vero rationis ajunt illam esse, quae inter plura reperitur per solam intellectus operationem; quae distinctio si aliquod habuerit fundamentum in re, dicitur distinctio rationis ratiocinatae, sive cum fundamento, & tunc contingit, quando intellectus rem simplicissimam distinguit in plures cum fundamento, quod habet in ipsa re propter aequivalentiam, quam habet cum multis, & sic distingui dicimus in luce solari virtutem calefactivam ab exsiccativa, quatenus eadem virtus simplicissima lucis aequivalet illis duabus, quas hic in igne videmus distinctas, Si vero distinctio illa rationis nullum habuerit in re fundamentum, illam vocant distinctionem rationis ratiocinantis, & ita distinguere solemus idem a se ipso absque fundamento in re in. praedicatione identica dicendo, Petrus est Petrus, consideratus enim sub secunda intentione subiecti distinguitur a seipso considerato sub ratione praedicati. Modo difficultas est, an debeat dari aliquod tertium genus distinctionis, quod nec proprie sit realis, nec rationis, & quamvis Thomistae id constanter negent, Suarez tamen disp. 7. Metaph. sect. 1. cum caeteris recentioribus suae Societatis tertiam quandam distinctionem assignant mediam inter realem, & rationis, quam appellant modalem,& reperitur inter rem,&modum rei ; nomine autem modi intelligunt minimam quandam entitatem ultimo determinantem subjectum,quae non potest esse sine tali subjecto, bene tamen subjectum sine ista ; & hoc genere distinctionis distinguitur sessio a sedente,actio ab agente, unio a re unita, &c. hanc autem dicunt poni debere mediam distinctionem inter realem, & rationis, quia certum est illa enumerata plusquam ratione ab invicem distingui, quia absolute loquendo unum esse potest sine alio, licet non e contra ; nec etiam dici possunt distingui realiter, quamvis enim posset dici distinctio realis, ut applicatur a Thomistis, pro illa, quae reperitur inter aliqua praeter opus intellectus, proprie tamen loquendo de distinctione reali, ac entitativa, nequeunt res, & modus realiter, ac entitative distingui,quia distinctio realis proprie dicta versatur inter rem, & rem; id est inter ea, quae realiter separari possunt, & utrunque se solo existere saltem per Dei potentiam, quo pacto distinguuntur duo homines, anima, & corpus, &c.
Verum cum Recentioribus istis fateamur necessitatem distinctionis mediae inter realem proprie dictam, & rationis, nequaquam tamen ad hoc inducimur ex fundamento ipsorum, nam in primis falsum est, quod ipsi dicunt, ad distinctionem realem inter aliqua opus esse, quod sint ab invicem separata, vel separabilia, hoc enim neque in creatis,neque in divinis verificari potest, non quidem in divinis nam personae divinae non possunt seorsim separatae existere cum una sit in altera circumincessionem, ut inquiunt Theologi, & tamen realiter distinguuntur, nec etiam in creatis, quia multa realiter distinguuntur /43a/ distinctione reali proprie dicta, qua tamen nequeunt ab invicem separari, vel separata existere; sic ajunt Scotistae totum physicum, & ejus partes unitas realiter distingui inter se, non tamen unum posse ab alio separari, sic etiam Thomistae subjectum a passione realiter distinguunt, inter quae tamen necessariam agnoscunt connexionem indispensabilem; Deinde, quando etiam hoc totum concederetur requiri ad realem distinctionem, ut scilicet, unum sit separabile ab alio, adhuc tamen falsum est hanc separabilitatem debere esse mutuam ex parte utriusque extremi, ut scilicet hoc sine illo, & e contra existere possint ; nam sufficiens signum distinctionis realis, ac entitativae inter aliqua duo est, quod unum possit ab alio divelli, quomodocunque id contingat, unde creatura adhuc realiter a Deo distinguitur, etiamsi sine ipso existere nequeat, et actus vitalis realiter distinguitur a potentia, & tamen in sententia praesertim Recentiorum nequit ab ea divelli, & se solo conservari ; non ergo ad realem distinctionem necessaria est mutua separabilitas extremorum; atque ideo distinctio illa,quam ipsi ponunt inter rem, & modum ejus extrinsecum (nam de distinctione rei a modo suo intrinseco aliter sentiendum ) optime reducitur ad distinctionem realem, cum absolute loquendo res possit a suo modo separari, licet non e contra; tum quia ut ait Doctor 2.d.p.qu.5.§.quod si adhuc, licet modus rei extrinsecus, ut sessio, ubi, unio, &c. non sit ita res, sicut illa, cujus est modus non tamen nulla res est, sicut nec ullum ens, quia tunc nihil esset, quod repetit quol. 3, ab initio, unde concludit ibidem hanc esse de nomine contentionem, num scilicet distinctio inter rem, & talem modum sit dicenda realis, vel modalis, quia juxta varias entitatis, & rei acceptiones potest haec distinctio vocari realis, vel modalis, ut fusius in quaestionibus.
131 Ex alio itaque solidiori fundamento admittenda nobis est distinctio quaedam media inter realem simpliciter dictam, & rationis, cum Scoto 1.d.2.qu.7.§.Sed hic restat, & d.8.qu.4. quae dici consuevit in nostra schola distinctio ex natura rei formalis ; dicitur quidem distinctio ex natura rei, ut secernatur a distinctione rationis, quae fit per opus intellectus; dicitur vero formalis, ut secernatur a distinctione reali, ac entitativa proprie dicta, quae versatur inter rem, & rem, at haec media,de qua loquimur, versatur inter formalitatem, & formalitatem, quae plerumque in eadem re physica inveniuntur immersae per realem identitatem, qua ratione etiam alio nomine dicuntur realitates derivato a re vocabulo cum diminutione, ut ostendatur illas non esse proprie res diversas, quia non habent diversas existentias, sed potius plures ejusdem rei realitates, & aliquitates, quae cum adhuc habeant diversas rationes conceptibiles, et definibiles secluso quocunque opere intellectus, non enim esse in intellectu dat illis rationem formalem quidditativam, sed talem habent a parte rei, ut habet Doctor quol. 1.lit. Q. consequenter etiam fundare dicuntur distinctionen ex natura rei formalem, majorem quidem distinctione rationis,quia habet esse praeter opus intellectus, sed minorem distinctione reali,quia non est inter rem, & rem, idest inter aliqua duo,quibus diversae correspondeant existentiae,sed inter realitatem, & realitatem, quae licet habeant proprias rationes formales conceptibiles, non tamen habent diversas existentias, sed singulae unica existunt existentia, nimirum illius rei, cui identificantur. Confirmatur adhuc, & magis explicatur haec communis doctrina Scotistarum ex Doctore desumpta 2.d.3.qu.1. nam in una, ac eadem re physica multae reperiuntur formalitates, & realitates immersae per identitatem, ut v.gr. in homine ratio substantiae, corporis, animalis, rationalis, risibilis, &c., quae etiam dici solent gradus metaphysici, ut per hoc ostendatur non esse proprie res diversas,sed potius plures ejusdem rei gradus; isti vero gradus in homine licet proprias non habeant existentias, sed omnes, & singuli existant ad existentiam ipsius hominis, ideoque diversae res dici nequeant,nec proprie fundare distinctionem realem, ac entitativam ; adhuc tamen habent diversas rationes conceptibiles, & definibiles, ut constat de animali, & rationali, neque enim haec duo diversas habent rationes, quia sic apprehenduntur ab intellectu, sed potius ab intellectu attinguntur, ut in suis conceptibus diversa, quia talia sunt a parte rei, ut ajebat Doctor quol. 1. Q. ergo inter tales realitates, et formalitates rationabiliter alia distinctio poni non potest, quam formalis ex natura rei; non enim esse potest distinctio rationis, quia distinguuntur citra omnem intellectus operationem, neque distinctio realis, quia non est inter plures res, seu plura entia propriam existentiam habentia, erit ergo distinctio media inter utramque. Neque valet, quod solent dicere Thomistae inter haec sufficere distinctionem rationis ratiocinatae, & cum fundamento in re, quia haec distinctio non datur actu, & formaliter a parte rei, sed tantum fundamentaliter, & virtualiter ; completur vero, & actuatur per opus intellectus; at gradus metaphysici praedicti, pariter subjectum, & passio, distinguuntur actualiter praeter opus intellectus, nam citra quamcunque intellectus operationem, alia formaliter est ratio animalis, alia ratio risibilis, vel rationalis.
Dicendum itaque, quod si per distinctionem realem intelligamus illam, quae immediate, & a toto genere secernitur a distinctione rationis, ut nimirum est illa, quae datur ex natura rei, & praeter opus intellectus, sic inter distinctionem realem, & rationis nulla datur media distinctio, quia distinctio formalis ex natura rei continetur sub distinctione reali sic explicata, ut quaedam species: At si per distinctionem realem intelligatur illa sic proprie dicta, quae versatur nimirum /43b/ inter rem, et rem, seu inter extrema diversas existentias habentia, sive ab invicem separari possint, sive non; sic utique inter distinctionem realem, et rationis admittenda est distinctio media, quae versatur inter plures realitates, seu formalitates ejusdem rei modo jam explicato; et sic dantur tria genera distinctionum, ad quae alia omnia excogitabilia reduci poterunt, nempe genus distinctionis realis, distinctionis formalis, et distinctionis rationis, distinctio realis constituitur in suo esse per diversitatem, seu alietatem existentiarum in suis extremis; distinctio formalis per diversitatem rationum formalium, seu conceptuum objectivorum; et tandem distinctio rationis per diversitatem considerationis nostrae, sive cum fundamento in re, sive non: et haec attigisse sufficiat pro capacitate Tyronum, de quo fuse agemus infra disp. 1, quaest. 5, ar. 2 et fusius adhuc disput. 6. Metaph.
---
Bartolomeo Mastri de Meldola
IN LOGICAM (Venetiis 1678)
/90/
Disputatio prima De modis, seu instrumentis sciendi.
Post Quaestionem Prooeminalem merito primum locum poscit (dt. verlangt, fordert) haec Disputatio, cum enim modus sciendi, seu instrumentum cognoscendi statutum sit obiectum Logicae, plane hinc Logica debet incipere, ut ab initio exactam praemittat sui obiecti cognitionem; hic autem non solum de modo sciendi in communi agemus, sed etiam ad quaedam instrumenta particularia descendemus, ad eae nimirum, quorum notitia est prorsus necessaria ad caeterorum captum, et se habent velut claviculae quaedam ad alia aperienda.
/90 a/
Quaestio prima Quid, et quotuplex sit modus, seu instrumentum sciendi.
1 De natura instrumenti Logici, quod est modus sciendi, eiusque conditionibus varie loquuntur Auctores, Zabarel. in suis lib. de methodis per totum, quem sequitur Faber Theor. 16. contendit de ratione instrumenti sciendi esse vim illativam, ita quod illud solum dicatur instrumentum logicum, quod habet vim notificandi ignotum ex noto. Alii mitius agentes inquiunt sufficere ad instrumentum logicum, quod habeat vim manifestandi ignotum, sive id faciat via illationis, sive alio modo, ita Soto lib. 2. summ. cap. 4, Aversa qu. 4. Log. sect. 1, Complut. in praeamb. ad summ., Casil. ibid. cap. 5. et est communis opinio Summulistarum, qui modum sciendi definiunt, quod est oratio manifestativa alicuius ignoti. Alii demum per modum sciendi intelligunt, non solum, quod habet vim manifestandi ignotum, sed quicquid quo quomodo iuvare potest intellectum nostrum in dirigendis operationibus eius, ita loqui videntur iidem Complut. disp. prooem. qu. 3.
Hinc de numero instrumentorum logicorum varii exorti sunt modi dicendi, nam Auctores primae sententiae solam argumentationem instrumentum logicum appellant, et eam praecipue, quae est in materia necessaria, qualis est demonstratio, haec enim parit scientiam proprie dictam, unde in toto rigore meretur nomen instrumenti sciendi. Auct. 2. sent. licet maior pars eorum tria assignent instrumenta logica, Definitionem, Divisionem, et Argumentationem, tamen aliqui hunc numerum minuere aggressi sunt subtrahendo divisionem, eo quia non sit ab aliis instrumentis condistincta, ita Hurtad. disp. 11 sect. 6, Vallius init. Post. qu. 1 cap. 3, et fuit sent. Algazel in sua Logica. Alii e contra numero ternario non contenti addiderunt Resolutionem, quae est progressus a particularibus ad universalia, a posterioribus ad priora, ita Eustrat. in sua praefat. super 2. Post., Ammon super prooem., Porph., Damasc. c. 1 suae Phys. Alii addiderunt enunciationem, ut Avers. cit. et quamplures methodum, sumendo methodum pro ordine, qui in scientiis observari debet, ut distincte tradantur, et sine confusione. Auctores denique 3. sent. latissime usurpantes modum sciendi appellant instrumenta logica omnes secundas intentiones, de quibus logica tractat, siquidem omnes illae sunt aliquo modo veritatis ostentivae, et conducunt ad directionem operationum intellectus, qui est unicus logicae finis, ita Complut. loc. ult. cit.
2 Dicendum est, quod licet strictissime loquendo de modo sciendi, et instrumento logico sola argumentatio possit dici modus sciendi, ut pote quae sola ex noto ignotum manifestat per vim illativam; et illum fuse sumendo secundum totam extensionem, quam potest habere, omnes secundae intentiones logicae dici possint instrumenta sciendi, idest recte cognoscendi, ut pote quae omnes sunt aliquo modo veritatis ostensivae, et intellectus directivae, tamen proprie loquendo modus sciendi, et instrumentum logicum est illud, quod habet vim manifestandi ignotum quomodocunque id faciat, cumque id solum conveniat cum omni proprietate Definitioni, Divisioni, et Argumentationi, haec tria proprie erunt instrumenta logica, non plura, nec pauciora. Concl. est Scoti qu. 2. lib 1. Priorum quam tenet Tat. qu. 1 Praeamb. logicae, et Summulistae omnes. Et quantum spectat ad assignandam rationem modi sciendi, seu instrumenti logici probatur breviter, quia ut docet Scot. 4. d. 1 qu. 2, significata vocabulorum probare non possumus, sed oportet ea supponere ex communi usu loquentium, ut apud logicos nomine modi sciendi consuevit intelligi via distincte cognoscendi id, quod ante confuse /90 b/ cognoscebatur, unde instrumentum sciendi a Summul. communiter definitur, quod sit oratio manifestativa alicuius ignoti, per quod excluduntur voces simplices, et incomplexae, quia sufficientes non sunt ad explicandam rem distincte et explicite, sed tantum confuse significant, ergo absque sufficienti ratione Auctores primae sent. nimis coarctant rationem instrumenti logici, seu modi sciendi, ut solum ab illis orationibus participetur, quae habent vim manifestandi ignotum per illationem, et nimis ampliant Auctores 3. sent. dum volunt eam convenire etiam vocibus simplicibus, et quibuscunque intentionibus logicis.
3 Deinde probatur exemplo artis, unde nomen instrumenti deductum est, nam in eis non solum appellatur instrumentum, seu modus conficiendi artefactum illa ultima dispositio, seu applicatio materiae, ex qua immediate resultat artefactum, sed ad quamlibet partem artefacti seorsim faciendam datur etiam modus, quo recte, et facile talis pars efficiatur, sed quia non ita cernitur modus recte operandi in qualibet minutissima parte artefacti efficienda, nec certum instrumentum illi correspondet, sed in principalioribus partibus illius; ita hac proportione servata logici nomen modi sciendi non restringunt ad solam argumentationem, vel demonstrationem, quae est ultima dispositio, ex qua immediate resultat scientifica cognitio, neque ampliant ad minutissimas quascunque intentiones logicales, sed tribuunt illud principalioribus quibusdam intentionibus, scilicet, Definitioni, Divisioni, et Argumentationi, quia sunt generalia quaedam instrumenta sciendi, in quibus elucet vis manifestandi ignotum, unde proxime, et immediate dirigunt intellectum in suis operationibus, ac proinde speciali modo convenit eis esse veritatis ostensivas.
Hinc facile probatur altera pars conclusionis, quod tria tantum sint instrumenta logica, Definitio, Divisio, Argumentatio; nam ut discurrit Tatar. Modus sciendi est oratio manifestativa ignoti, hoc autem, vel est complexum, vel incomplexum, si fuerit complexum, manifestatur per argumentationem, si vero incomplexum, vel ignoramus essentiam, et hanc explicat definitio, vel partes eius, et has manifestat divisio, ut v.g. in homine si essentiam ignores, manifestatur hac definitione est animal rationale, si ignores partes eius, manifestantur hac divisione Hominis alia pars est anima, alia corpus, et si ignores propriam passionem, quae de illo praedicatur, dicendo homo est risibilis, manifestatur per hanc argumentationem Omne animal ratione est risibile, omnis homo est animal rationale, ergo omnis homo est risibilis, ergo sicut nullum aliud datur ignoti, quod manifestetur, ita nullus alius datur modus sciendi, qui manifestet. Tum 2. quia et si aliae intentiones logicales conducant ad cognitionem rerum acquirendam, et intellectum iuvent in suis operationibus, tamen proxime, et immediate id non efficiunt, sed mediantibus illis tribus, ergo illa tria proprie sunt instrumenta logica, et ad ea reduci debent caetera, quae ad modum sciendi quoquomodo pertinent.
4 Praeterea numerus hic ternarius non potest rationabiliter augeri, nec minui, ergo instrumenta logica non sunt plura, nec pauciora tribus; probatur assumptum, non potest in primis augeri addendo Resolutionem, ut instrumentum ab illis tribus condistinctum, nam resolutio saepe saepius cum Divisione coincidit, nam dividendo resolvimus, et reducimus rem in sua principia, unde et Arist. in prooem. Phys. Resolutionem appellat divisionem tex. 3. Posterius autem ex his nota fiunt elementa, et principia iis, qui haec dividunt, idest resolvunt; interdum etiam coincidit cum Definitione, et Demonstratione, quando nimirum resolvimus definiendo, et demonstrando, definiendo quidem, quia sic reducimus definitum in sua principia definientia, demonstrando vero, cum per demonstrationem a posteriori, seu a signo, quae dici solet Methodus resolutiva, effectum resolventes causam invenimus ex Acerb. lib. 5; qq. Perip. qu. 1. Nec debet augeri addendo Enunciationem cum Aversa, quia de ratione enunciationis, ut sic, est tantum enunciare unum de alio, non autem manifestare ignotum, in /91 b/ quo consistit ratio modi sciendi, unde secundum quod est propositio, non necessario affert res notiores, sed solum id evenit, quando coincidit cum definitione, aut divisione, ut cum dicimus homo est animal rationale, hominis alia pars est anima, alia corpus, quo casu enunciatio manifestat ignotum non ratione sui, sed definitionis, vel divisionis, quae in ea continetur, ergo enunciatio, ut sic, non est modus sciendi condistinctus a caeteris, quia per eam absolute profertur unum de alio, sed nullo modo ostenditur veritas illius; quod per enunciationem asseritur: Nec demum augeri debet addendo Methodum, seu ordinem servandum in scientiis tradendis, quamvis enim hic ordo maxime iuvet mentis directionem, valdeque conducat ad scientiarum acquisitionem, nam ordo confusionem eliminat ab intellectu, non ob id addendus est, ut instrumentum ab illis tribus condistinctum, sed potius dici debet illorum communis quaedam recta dispositio, ut bene dirigant cognitionem nostram, quod ita probatur; nullum instrumentum ad suum munus applicatur, nisi prius sit recte dispositum, et accommodatum, non utimur securi ad scindendum, si est obtusa, sed prius ad cotem (cos, cotis dt. Wetzstein) acuitur, non utimur calamo ad scribendum, nisi prius attemperato, et sane acumen hoc in securi, et calamo non est instrumentum distinctum a securi, et calamo, sed dispositio quaedam necessaria ad instrumentum, ut bene suum munus exerceat, at Methodus, et ordo est similis quaedam dispositio communis illis tribus instrumentis, ut bene dirigant cognitionem nostram, quaelibet enim scientia tradit suam doctrinam arguendo, definiendo, etc., haec autem omnia ordinate tenetur facere, ne confusionem pariat, ergo censeri non debet instrumentum distinctum ab illis.
5 At neque debet minui hic numerus, non enim minui potest subtrahendo Argumentationem, quia ad dirigendum discursum plane efficacius instrumentum excogitari nequit; et licet, inter argumentationis species demonstratio dignior sit, ac praecipua, atque ideo per excellentiam soleat appellari modus sciendi ex Arist. 1. Post. c. 3, non tamen ipsa sola absolute loquendo dici debet instrumentum logicum, et modus sciendi, quia hic non accipimus nomen scientiae in rigore, sed fuse ut instrumentum sciendi idem sonet, quod cognoscendi. Nec minui potest subtrahendo Definitionem, tum quia ad explicandas rerum quidditates, et earundem proprietates inveniendas ex communi omnium sensu maxime confert; tum quia Arist. ipse 12. de An. 8 et 1. Met 48 inter instrumenta cognoscendi eam connumerant simul cum demonstratione, et 7. Topic. c. 1 et 3 ait definitionem facere, ut cognoscatur substantia quod repetit 3. Post. cap. 2. Nec demum minui potest subtrahendo divisionem, tum quia Arist. 1. de Anni. tex. 5 inter Methodos, instrumenta cognoscendi simul cum demonstratione coniungit divisionem; tum quia de se patet, quantum divisio iuvet ad distinctos conceptus rerum efformandos, ad discernendum quid affirmari, vel negari debeat; imo tanta est efficacitas eius in veritate manifestanda, ut Arist. 1. Priorum sect. 2 cap. 3 am appellaverit parvam quandam syllogismi particulam, et veluti imbecillem syllogismum, et tandem in dissolvendis difficultatibus, et rebus declarandis in dubium vertentibus nil frequentius utimur, quam divisione, et distinctione, ergo cum etiam divisio sit manifestativa ignoti, inter instrumenta logica ipsa quoque erit computanda.
Solvuntur obiectiones.
6 In oppositum obiicitur ...