Bartolomeo Mastri de Meldola

IN LOGICAM (Venetiis 1678)



DISPUTATIO 8 DE PRAEDICAMENTIS RESPECTIVIS.

q. 12 De ultimis sex praedicamentis.

a. 2 De singulis sex praedicamentis; et primo de Actione et Passione

[328b] De ubi et situ.

204 Exacta quoque de his tractatio pertinet ad 4. Phys. quare hic solum breviter tangemus, et resolvemus difficultates ibi ex professo exagitandas.

[329a] Primo dubitatur an praeter locum extrinsecum, qui a Peripateticis ponitur superficies ambiens corpus ab extrinseco, ab aliis vero spatium, vel vacuitas quaedam ab ipso corpore occupata, et repleta, sit admittendum Ubi, ut accidens superadditum, quo res formaliter dicatur locuata, et ubicata, et ad hoc praedicamentum directe spectans. Nominales id passim negant asserentes Ubi, non esse nisi denominationem extrinsecam a loco, in quo res esse dicitur, sive esse ipsum locum realem extrinsece denominantem, quod etiam tuetur Masius hic qu. 5. Conich de Sacram. ad. q. 75. art. 4. dub. 1. et quidam alii, qui aiunt esse simplicem indistantiam loci, et locati, quae non est, nisi negatio distantiae.

Verum opposita sententia communis est Scotistis, et Thomistis, quam contra Nominales propugnamus disp. 11. Phys. q. 3. art. 1. cum Doctore quol. 11. et 2. d. 2. q. 6. et 4. d. 10 q. 1 et 2. et alibi; Unicum fundamentum, quo caeteri utuntur affertur a Doctor. quol q. art. 3. nam potest esse Petrus in rerum natrua, et etiam haec superficies, sive spatium, et quod Petrus non sit hic, seu in isto loco, ergo Petrum esse hic, seu habere hoc Ubi est aliquid superadditum entitatibus loci, et Petri, (qua ratione desumpta ex separabilitate solent communiter contra Nominales probari entitates, quos Neoterici appellant modales, rebus ipsis superadditae). Nec sufficit dicere ubicationem Petri hic esse solam indistantiam ipsius ab hoc loco; quia hoc novum superadditum non potest esse simplex negatio, nova enim negatio non datur, nosi per ablationem alicuius positivi praecedentis, dum atuem Petrus de novo est in hoc loco, non amisit, nisi existentiam in alio, et distantiam ab isto, si ergo haec sunt positivum quid, positiva etiam erit, et realis indistantia, quam per motum acquirit in hoc loco, eadem enim est ratio de distantia, et indistantia ab hoc, et illo loco. Nec sufficit dicere ubicationem Petri hic esse novam denominationem extrinsecam ab hoc loco; tum quia non potest dari nova denominatio realis sine sine mutatione nova reali, ut docet Doctor 4. d. 16. q. 2. si enim res eodem modo permanent, eaedem quoq. manebunt denominationes ab ipsis destumtae; tum quia vel haec denominatio provenit a loco in Petrum virtute alicuius de novo superadditi, vel non; si primum, habetur intentum, si secundum, ergo quamdiu Petrus, et iste locus existunt in rerum natura, semper Petrus eodem modo denominabitur. Si dicas non manere semper eandem denominationem, quia non semper habetur debita applicatio Petri huic loco ad suscipiendam illam denominationem. Contra est, quia quia de hac applicatione inquirimus, num sit quid a Petro distinctum, nec ne, si non est quid distinctum, semper manebit eadem denominatio, quia eadem applicatio, si est quid distinctum de novo superadditum, hoc est, quod contendimus. Nec tandem sufficit dicere ubicationem Petri, non unum quid, sed duo importare, scilicet Petrum prout hic, seu Petrum cum connotatione huius loci. Semper enim urget eadem difficultas, quid dicat Petrum prout hic, et haec nova connotatio, vel enim est quid superadditum entitatibus loci, et Petri, et habetur intetum, vel non, et sic semper Petrus erit hic.

205 Hinc bene advertit Arriag. disp. 14. Phys. n. 7. ubi optime hanc rationem prosequitur. quosdam Recentiores ...

[333a] De Quando, et Habitu.

216 Quia res non tantum dicuntur esse in loco, sed etiam in tempore hoc, vel illo, ut heri, hocie, superiori anno, ut Aristot. exemplificat in ante praedic. cap. 5. sicut per Ubi constituitur in spatio loci, ita per Quando in spatio temporis, et durationis. Ut atuem appareat penes quam durationem debeat hoc praedicamentum attendi, sciendum est duplicem durationem solere distinctui, unam extrinsecam, quae, scilicet, comparatur ad aliam rem, ut mensura illius, qualis est duratio motus horologii respectu aliorum motuum, alteram intrinsecam, per quam res in seipsa durat, quocunque alio extrinseco mensurante ablato. Suarez. disp. 50. Met. sect. 12. n. 8. quem sequuntur hic Amic. Blanc. et alii, constituit hoc praedicamentum in duratione intrinseca reum, sed sane minus consequentur, quia ut dicimus in Phys. et tenet ipse Suar. duratio intrinseca rei non est nisi eiusdem existentia perseverans, ,at existentia non ponitur in diverso praedicamento a re, cuius est, praesertim cum in sententia nostra, et Suar. realiter ei identificetur, ergo etc. Nec valet, quod inquit Suar. ita saltem [333b] distingui a re dureant, ut licet non praedicetur de ea, ut accidens Physicum, praedicatur tamen ut accidens Logicum, et hoc sufficere, ut sit distinctum praedicam. ...





IN PHYSICAM (Venetiis 1678)



Index Rerum Notabilium:

QUANDO praedicamentum non dicit respectum realem, sed denominationem extrinsecam d. 13. n. 9.

UBI d. 11, n. 39-81; d. 15, n. 51-79



DISPUTATIO 11 DE LOCO.

q. 3 An praeter locum extrinsecum debeat admitti Ubi in re locata, et quid sit. (p. 355b)

a. 1 Ostenditur, ubi esse modum ex natura rei superadditum rei locatae, et loco. (p. 356a)

a. 2 Qualis forma sit Ubi, declaratur. (p. 357b)



DISPUTATIO 15 DE MOTU