Rechtschreibprüfung (13.12.03)
---
Francisco de Oviedo S.J. (1602-1651)
Cursus philosophicus, Lugduni 1640
Tomus 1 Summulae
Physica
Liber 2 Physicorum
[322] Controversia 11 De causa finali et exemplari
[324 b] Punct. 3 De causa exemplari
1. Exemplaris causa finali affinis est valde, utraque enim intentionaliter, et media sui cognitione influit in effectum. Disputat de exemplari satis erudite noster Soar. in Metaphy. disput. 25 sect. 1, ex illo breviter selectiora dabo, et omnia, quae spectant ad huius causae perfectam notitiam, attingam, quae non longiorem disputationem exposcunt.
2. Arist. 7. Metaph. cap. 2, tex 32 causam exemplarem his verbis definit, illud, in quod respiciens agens operatur. Ex qua definitione constat non posse dari exemplar, nisi respectu effectus provenientis a cognoscente, quia tantum cognoscens potest respicere aliud, quod imitetur. Neque huius causae effectus dicitur illud, quod non provenit a cognoscente, et intendente tale exemplar imitari, quia si agenti insit exemplaris cognitio, et casu ab illo fiat effectus, quin per cognitionem exemplaris dirigatur actio, causa exemplari carebit; quia cognitio operationem non dirigens, respectu illius se habet, ac si non esset.
3. Duplex exemplar distinguunt Doctores: unum internum, et externum aliud: externum exemplar vocant quod ante oculos externe sibi proponit artifex, ut instar illius effectum efformet, verbi gratia, pictor imaginem Regis sibi ante oculos statuit, ut ex illius descriptione Regem depingat; et imaginem aliam similem illi, quam sibi coram oculis obiecit, efficiat. Exemplar <internum> [externum] dicunt auctores, esse similitudinem quamdam, quam sibi artifex fingit in intellectu postquam imaginem ad extra positam videt, ad cuius imitationem effectus dirigitur, quae similitudo, seu idolum manet in mente, postquam exemplar externum ablatum est. Divisionem hanc apud omnes invenio, in qua ego maiorem explicationem desidero. Quod enim exemplar illud internum, seu idolum, quod artifex intendit imitari? an cognitio? an obiectum? non cognitio tantum, quia omnes exemplar internum dividunt in obiectivum, et formale, Si obiectum, hoc videtur esse obiectum externum, dices esse obiectum externum, non ut externe existens; sed ut existens in intellectu, quod constat ex eo, quod remaneat in intellectu; etiamsi externe auferatur, vel corrumpatur. Esto obiectum externum, ut existens in intellectu: Si illud ut reduplicet existentiam in intellectu, dicit [325 a] cognitionem, et conceptum formalem, ex vi cuius existit obiectum in intellectu: si reduplicet rationes formales tenentes se ex parte intellectus, et terminantes cognitionem; hae sunt ipsissimum obiectum externum, quod per se ipsum formaliter cognitionem terminat. Neque refert manere in cognitione, seu illam terminare, etiamsi non existat, quia ut aliquod obiectum externum quodcumque illud sit terminet cognitionem, non requiritur illud physice existere. Existentia enim, quae modo non est, modo potest cognitionem terminare, et ita obiectum externum dum non existit existimo posse terminare cognitionem, et esse exemplar, neque aliud ego cognosco exemplar internum a cognitione distinctum. Quapropter divisionem illam exemplaris obiectivi in internum, et externum explico de eodem exemplari externo non extrinsece denominato cognitione, sine qua influere nequit, quod externum dicitur eidem obiecto externo cognitione denominato, ratione cuius internum dicitur, non quia secundum se internum sit, sed quia per cognitionem denominatur existens in intellectu, cuius haec in intellectu illi extrinseca existentia est cognitio intellectui intrinseca, ratione cuius obiectum per denominationem illi extrinsecam dicitur intellectui intrinsecum, seu exemplar internum intellectus. Hac ratione obiectum externum dicitur non esse intellectus exemplar, quia neque sufficit existentia intrinseca obiecti in se, sine existentia in intellectu, neque hac posita illum physice dari necessum est; sed tota exemplaris ratio exemplari externo, seu exemplari quatenus cognito, seu in intellectu existenti tribuitur. Caeterum cum respiciens exemplar externum ex vi illius intendit effectum illi similem producere, non solum concipit imaginem illam, quam videt; sed aliam sibi similem per intellectum proponit, quam ductus cognitione externae, quam videt, illiusque speciebus adiutus sibi confingit, et ideo semel, et iterum inspicit externum exemplar sibi propositum, ut aliud instar illius omnino simile concipiat, quod intendit facere. Quia cum pictor intuens imaginem Caesaris, iterum Caesarem pingit, non intendit facere imaginem, quam videt; illa enim iam supponitur facta, et ab illo fieri nequit, sed aliam: ergo aliam concipit, quam facere intendit, non enim intendit facere id, quod non concepit. Itaque artifex videns exemplar externum, seu imaginem, quam habet prae oculis, concipit imaginem externe propositam iam factam, et simul aliam faciendam, haec facienda est, quam tantum intendit facere, et imitari, quia vult suam operationem conformari cum hac operatione, quae instar illius ipse sibi proposuit: externam illam non facere propter rationem iam dictam; sed imitari intendit: quia cum intendat facere, quam ipse sibi proposuit; et haec sit similis imagini externae propositae, et instar illius concepta; eo ipso, quod hanc intendat facere, intendit facere imaginem similem illi, quam sibi proposuit: quod est intendere illam imitari. Haec in creaturis: Deus vero nullum externum exemplar respicit distinctum ab illo, quod intendit facere, quia, cum Deus ad concipiendam perfecte creaturam, quam intendit producere, non mendicat species ab alia creatura simili praecognita, instar cuius illam sibi proponat; sed immediate cognoscat creaturas in se ipsis, vel in sua essentia, tanquam in obiecto formali cognitionis terminatae ad creaturas; ad faciendam hanc creaturam, neque mediate, neque immediate ducitur cognitione alius creaturae, neque alicuius exemplaris creati distincti ab illo, quod intendit facere.
4. Difficultas est: an ratio exemplaris consistat in conceptu obiectivo, an in formali? P. Vasquez 1. part. disput. 71, cap. 2 censet in creaturis exemplar esse con- [325 b] ceptum obiectivum. Consentit Fonseca 1. Metaph. cap. 7, quaest. 1, sect. 5, Conimbr. lib. 23 Physic. cap. 7, quaest. 3, art. 2. Oppositum tenet P. Suarez, qui exemplar in conceptu formali constituit, loco cit. num. 5. Suarium sequitur Rubius tom. 6, quaest. 2, leve inter utrosque dissidium, et forsam tantum de modo loquendi: rem breviter compono.
5. Dico primo: Ipsa formalis cognitio est, quae immediate dirigit operationem, et potentiam executricem gubernat, et media illa influit exemplar, si hoc in conceptu obiectivo consistat. Conclusionem hanc nemo, qui rem attente inspiciat, negabit; quia id tantum potest immediate dirigere subiectum, quod illi formaliter, et intrinsece inhaeret; sed hoc tantum est cognitio et non obiectum: ergo cognitio est, quae immediate gubernat potentiam exequutricem ad opus efficiendum, et aeque est regula ab intellectu praescripta, ut iuxta illam fiat effectus.
6. Dico secundo: Id, quod agens intendit imitari, est conceptus obiectivus. Probatur conclusio: opus efficiendum, ut sit iuxta id, quod ex vi exemplaris intenditur, non debet esse simile cognitioni, neque artifex intendit imaginem depingere similem cognitioni, sed obiecto cognito: ergo id, quod intendit imitari est obiectum cognitum, et non cognitio. Quod experientia ipsa compertum est: quia cum pictura similis est obiecto apprehenso, seu protoypo, dicimus factam esse iuxta ideam artificis, et conforme causae exemplari, et hoc tantum examinamus; non vero, an sit similis cognitioni, ex vi cuius imago facienda, vel iam facta externe proposita erat intellectui: vix enim aliqua similitudo, et certe nulla reperiri potest inter cognitionem, et opus ex vi illius productum. Confirmatur: artifex, cum exemplari ductus externum efficit opus, ut plurimum suam cognitionem non cognoscit: ergo non intendit imitari cognitionem, sed obiectum cognitum, quia non potest intendere imitari id, quod nunquam novit.
7. Dico tertio: Cognitio, seu conceptus formalis potest aliquo modo dici exemplar, quatenus artifex illam imitatur, non secundum entitatem, sed secundum repraesentationem: ex eo enim, quod artifex sua operatione attingat idem obiectum, quod intelligit intellectu sua cognitione, et operatio artificis, intellectusque cognitio eumdem respiciant obiectum, seu terminum, potest dici operatio imitari cognitionem, ex vi cuius regitur, ut attingat eumdem terminum physice, quem intentionaliter attingit cognitio, quod est conformari operationem cum cognitione. Sicuti dicimus operationem externam esse conformem legi, non quia sit legi similis, neque quia sit exequutio ipsius formalis legis; sed quia exequutio exercita est obiectum, quod respicit lex, realisque positio obiecti, quod lex poni praecipit. Secundum hunc sensum recte dici potest cognitionem, seu formale obiectum esse exemplar, quod artifex imitatur modo explicato, ratione cuius cognitio ab aliquibus dicitur exemplar quo, et obiectum exemplar quod. Qui loquendi modus nihil aliud significat, quam obiectum esse a parte rei eo modo, quo illud repraesentat cognitio; quod nullus negat. Neque existimo in alio sensu ab aliquo conceptum formalem exemplar dici posse. Quapropter re attente inspecta tantum in hac quaestione vocum potest esse contentio; omnes enim rem eamdem significant, sive dicant exemplar consistere in conceptu obiectivo, sive in conceptu formali, quia omnes debent fateri non alio modo conformari operationem cum formali conceptu: nisi quia est exercitium illius, quod cognitio praescribit; quod negare poterit nemo. Neque damnandus est loquendi modus illorum, qui dicunt conceptum formalem esse exemplar, quod operatio externa imita- [326 a] tur: sunt enim alii plures similes in scholis: in eodem enim sensu dicimus, opus lege praescriptum esse legi conforme, et conceptum definitionis, et definiti converti: quibus dicendi modis non intendimus significare, legem secundum se esse conformem operi, quod praescribit, sed opus praescriptum a me exercitum, v.g. auditionem Missae, conformem esse obiecto legis praecipientis Missam audiendam: et obiectum definitionis, et definiti esse idem in quo converti dicuntur conceptus formalis definitionis, et conceptus formalis definiti inter se valde differentes.
8. Dico quarto: Tunc perfecte operatur artifex, et perfecte influit exemplar eo modo, quo potest, cum idem omnino obiectum, quod mente percipit opere exercet. Probatur conclusio: tunc operatur perfecte artifex iuxta exemplar, quando operatur iuxta intentionem, quam conceptus formalis exemplaris gubernat, quod enim extra illius intentionem sit non provenit ab exemplari: ergo tunc operatur artifex perfecte iuxta exemplar, quando exercet idem opus, quod intendit: ergo quando exercet idem opus, quod concepit per formalem conceptum exemplaris, qui intentioni obiectum ministrat, in quod ipsa fertur. Confirmatur: id procedit proprie ab exemplari, quod praescribit conceptus: ergo id, quod non praescribit, non procedit ab exemplari: ergo tantum potest dari exemplar respectu operis praeconcepti; ergo propissime operatur artifex exemplari ductus, quando exercet idem opus, quod praecognovit. Quod si non idem, sed aliud simile conficiat opus, simile factum extra intentionem agentis, quasi monstrose procedet ex illo conceptu, in quo consistit exemplar, erit enim praxis quaedam monstrosa respectu illius, ut de cognitione Practica dicebam in Logica, Controvers. 1, Punct. 1. Tradidi hanc conclusionem contra P. Vasquez asserentem, non posse exemplar consistere in conceptu eiusdem obiecti apprehensi. Cuius fundamentum erat non posse obiectum apprehensum esse exemplar sui ipsius, quia nihil in se ipsum influere potest. Sed non placet conclusio, propter rationem iam factam, neque argumentum premit. Quia exemplar est causa quaedam intentionalis, et propria, sicuti finis: et ita secundum esse apprehensum potest proprio illius influxu, qui improprius influxus est, in se ipsum ut existens influere: sicuti finis, ut intentus influit media intentione in ipsum, ut exercitum.
9. Dico quinto: in Deo exemplar est obiectivum conceptus in se idem omnino cum re facta, et formalis cognitio Dei modo supra explicato. Conceptum formalem Dei esse exemplar defendit Vasquez; quod [326 b]tantum in sensu a nobis explicato verum esse potest. De conceptu obiectivo conclusionem traditam tenet Scotus 1. distinct. 35, quaest. 1 et alii apud Suarium, et Rubium supra num. 67. utraque pars probatur facile: operatio Dei conformatur cum re, et modo , quem illius cognitio praescribit: ergo operatio Dei eodem modo divinam cognitionem imitatur, quod artificis creati operatio potest cognitionem artificis imitari. Iam de conceptu obiectivo id ostendo: si ex aliquo capite conceptus obiectivus Dei non esse exemplar suae operationis, esset quia idem non potest esse sui ipsius exemplar, quam rationem reddit Vasquez. etiam nos impugnavimus, vel quia Dei operatio dependeret a conceptu obiectivo, seu ab eadem, ut prius cognita, quae ratio nullius est momenti, certum enim est Dei operationem dependere a cognitione, qua Deus illam cognoscit, ut possibilem; et hanc cognitionem supponere suum obiectum, scilicet ipsam possibilitatem rei faciendae; quo deficiente obiecto, neque esset scientia, neque fieri posset. Et ita operatio Dei semper supponit possibilitatem ipsius, non physice, sed obiective, ut dicebam Controvers. 7, Punct. 2, in quo nullum est inconveniens, quia haec dependentia non est proprie dependentia; neque quaecumque sit, est dependentia entitatis intrinsecae Dei, sed totum operationis creatae adaequate distinctae a Deo.
10, Dubitari solet: an exemplar sit proprie causa? et ad quod genus causae illius causalitas sive propria sive impropria reducenda sit? Ad primam partem negative respondi: ad secundam aliqui apud Patrem Suarium num. 7 putant ad genus causae formalis pertinere. Melius P. Suarez cum aliis plurimis tenet pertinere ad genus causae efficientis, quia influit dirigendo media cognitione, qua actio existit moraliter, tanquam a praescribente ipsius exequutionem.
11. Circa illius causalitatem breviter dicendum est, non consistere in cognitione ipsi secundum se, quia haec sine effectu dari potest, neque in actione physica praecise sumpta, quia indifferens est, ut ab exemplari procedat, et non procedat, neque importare actionem aliquam intermediam, seu distinctam propter rationem immediate dictam; sed dicere ipsam actionem quatenus directam ex hac cognitione, et factam ex intentione ipsam exequendi illo modo, quo eam cognitio praescribit. Quod importat actionem esse imperatam ab intentione, quam regit illa cognitio, quod dicit coexistentiam actionis cum intentione potente imperare potentiae exequutrici opus exequendum.