Francisco de Oviedo S.J. (1602-1651)
[328]
METAPHYSICAE CONTROVERSIA 4
Punctum 7. De distinctione rationis ratiocinantis, et ratiocinatae.
1. Docuit P. Ruvius tract de scientia disp. 8. sect. 6. n. 3 ob eximiam eruditionem in his iure credendus, inter antiquos Scholasticos inauditam fuisse divisionem, quam modo magni faciunt Thomistae dividentes distinctionem in distinctionem rationis ratiocinantis, et distinctionem rationis ratiocinatae. Distinctio rationis ratiocinantis est illa, quae fit absque ullo fundamento in re, ut cum ego dico Petrus est Petrus, et Petrum a se ipso distinguo. Distinctio rationis ratiocinatae est illa, quae fit cum aliquo funda-[329]mento in ipsis rebus, ex vi cuius mente partior rem physice unam in duplicem formalitatem, quarum neutra seorsim sumpta dicit totam essentiam, sed quaelibet exprimitur per conceptum inadaequatum rei ; nam licet per conceptum formalem utriusque formalitatis idem obiectum reale exprimatur, neuter horum conceptuum ut distinctus ab alio exacte attingit toum id, quod est in re, vel quia rem non attingit in ordine ad omnia connotata, in ordine ad quae essentia rei adaequate exprimitur, si praecisiones ex parte obiecti non admittuntur, vel quia non attingit aliud praedicatum relaiter identificatum cum illo, quod respicit tanquam obiectum formale, quod ad essentiam eiusdem rei spectat, si pracisiones obiectivae admittendae sint, de quo Puncto proxime venturo, et ita quomodocumque sit conceptus iste, vel ex defectu connotati, sine quo tota essentia rei adaequate exprimi non potest, vel ex eo quod non tangat in obiecto primario omnes formalitates identificatas, non exprimit totum quod est in re, neque exhaurit totam obiecti cognoscibilitatem, Huiusmodi est actus, quo separi, sive ex parte actus, sive ex aprte obiecti, formalitatem animalis a formalitate rationalis, sive praesicive apprehendendo animal nihil de rationali cogitando, sive positive apprehendendo animal, et apprehendendo rationale formaliter ut distincta.
2. P. Vasquez 1. parte, disp. 117 cap. 3 num. 8 hanc divisionem distinctionis negavit, et asseruit omnem distinctionem formalitatum realium, quae realiter in eodem subiecto reperiuntur esse distinctionem rationis ratiocinatae cum fundamento in re. Movetur doctissimus Pater ex eo, quod distinctio illa, quam rationis ratiocinantis authores appellant proprie non sit distinctio, sed eiusdeme conceptus geminatio, ex vi enim illius non formalitates, adhuc mente praescindo, sed easdem repeto, cum enim dico Petrus est Petrus, non aliquid adhuc mente diversum apprehendo ex parte subiecti, et ex parte praedicati, sed idem semel apprehensum ex parte subiecti iterum eodem modo apprehensum ex parte praedicati repeto, quod est eodem modo se gerere cum eodem conceptu ac si esset duplex, quod bene explicat Hurt. exemplo hominis secum loquentis, et interrogantis se, qui non seipsum a se ipso distinguit, sed secum ipso, quam a se indistincum apprehendit eodem modo se gerit ac si esset distinctum. Sic explicant hanc distinctionem ratiocinantis, P. Soar. in Metaph. disp. 7. sect. 1. num. 5. P. Dicadus Ruiz sect. 6 citata, P. Alarcon tract. 9. disp. 2. cap. 8.
3. Duplex fundamentum meditatur Vasquez distinctionis, quae rationis ratiocinatae dicitur, quamque ipse tantum proprie distinctionem esse dicendam iure censet. Primum est, noster imperfectus modus cognoscendi, qui res, non ut sunt in se, neque per proprias species apprehendimus. Secundum est, nos intelligere res relate ad aliqua distincta realiter, v.g. intelligimus animal relate ad sensationes, rationale relate ad intellectiones, et discursus, et cum videamus has operationes distingui realiter, et in equo separari sensationes ab operationibus ratiocinandi, fundamentum desumimus ad distinguendum per intellectum animal a rationali, et concipiendum animal ut praedicatum quoddam commune homini et equo, quia homini, et equo communes sunt sensationes similes, in ordine ad quas praedicatum animalis percipimus. Prius fundamentum ex his in nostro intellectu esse ait Vasque. Posterius vero in rebus existentibus extra intellectum in ordine ad quas concipiuntur formalitates illae realiter identificatae, quae mente distinguuntur, non vero in ipsa re distincta, quia in ipsis, neque est distinctio aliqua, neque pluralitas vestigium.
4. Prius est fundamentum in nostro modo intelligendi constitutum non ego reduco ad cognitionem abstractivam, et per alienas species factam, ostendi enim Controv. 5 de anima, Punct. 4 cognitionem intuitivam, et per proprias species exercitam praecisivam esse posse, et non opponi rationem intuitivae cum ratione praecisivae cognitionis, sed cum ratione cognitionis abstractivae, quam ibi late explicui, Caeterum cognitionem praecisivam esse, semper oritur, etsi non ex positiva aliqua imperfectione, ex limitatione perfectionis, et quia non est adeo perfecta ut penetret totam entitatem, quam attingit, ita nihil illius lateat. Ideo cognitio directa Dei circa aliquod obiectum praecisiva non est, neque Deus praecisive distinguit inter formalitates identificatas, neque beatorum cognitio clare Dei praecisiva est alicuius formalitatis pertinentis ad rationem constitutivam essentiae divinae, neque ad constitutionem personarum, neque attibutorum Dei, alicuiusve formalitatis, quae in Deo libera non sit, bene tamen praecisiva dicetur respectu decretorum liberorum Dei, quia non omnia penetrat beatus, ita ut possit dicere, Deus apud se statuit hoc facere, neque ex eo quod Deum videat, aliquod huiusmodi decretum liberum Dei necessario cognoscit, sed omnia non sciet, nisi Deus velit aliquod illi revelare. Doctrinam hanc invenio apud N. Ruisium t. de scientia, disp. 8 sect. 8 num. 4 ubi ait sufficiens fundamentum reperiri ad distinguendas per rationem formalitates divinas in infinitate Dei, etiam respectu intellectus beati. Quia intellectio creata Deum comprehendit, ex quo provenit, ut pluribus intellectionibus etiam beatificis, possit melius penetrari divinitas.
5. Caeterum hoc fundamentum, quod ex nostro modo cognoscendi desumitur sufficiens est ad hac praecisionem, seu distinctionem praecisivam praedicati realiter cum alio identificato independenter a quibuscumque connotatis, et a fundamento aliquo ex ipsa re desumpto. Patet hoc in sensatione externa coloris albi longe distantis, ex vi cuius adeo imperfecte hunc cerno colorem, ut sensatio illa non discernat speciem coloris, sed illam cum aliis speciebus confundat, non quia actu sensatio illa species alias coloris attingit, sicuti intellectus dicitur confundere distinctas species animalis, cum illas omnes conceptu quodam confuso cognoscit instar unius animalis, sed quia etsi tantum speciem illam coloris praesentem agnoscit, adeo imperfecte illam attingit ut ex vi illius sensationis non possit sensu discernere inter illam speciem, et aliam, quam tunc sentit, vel quam posset sentire, neque huiusmodi sensatio fundamentum dat intellectui ad discernendam speciem coloris, ex vi illius cognitam, ab alia specie coloris, quam potest cognoscere, vel tunc cognoscit. Itaque huiusmodi sensatio, et cognitio, quae illam consequitur, ita est praecisiva ut tantum attingat unum obiectum singulare et non alia cum quibus illud confundit, dicuntur tamen sensatio, et cognitio, quae illam consequitur suum obiectum confundere, quia ita illud attingunt ut si postea sensatio illa perfecte attingeret alium colorem specie distinctum, et cognitio, quae hanc consequeretur, eumdem colorem distingueret ab aliis, quos expresse cognosceret sub determinatis speciebus constitutos, non valeret discernere inter hunc colorem modo perfecte cognitum, et illum imperfecte cognitum, sed dubius maneret an esse idem in specie color modo perfecte cognitus, quem scit ad hanc speciem pertinere, et color alius imperfecte cognitus, atque sensatus, cuius speciem imperfecte valde cognovit.
6. Explicandum est modo, an fundamentum ex rebus ipsis desumptis sufficiens sit ad inducendam hanc distinctionem rationis, verumtamen, ut difficultas [330] haec opportune decidatur, prius explicandum est, quodnam sit hoc fundamentum. Docuit Vasquez modo citatus fundamentum hoc non desumi ex re ipsa, quae per intellectum distinguitur; sed ex aliis distinctis, in ordine ad quae cognoscitur. Exempli gratia: distinguo ego per rationem animal a rationali, fundamentum distinctionis non est formalitas ipsa animalis, et formalitas rationalis, sed operationes cognoscimus. Sic in rebus creatis contingere credo, quia si non ego agnoscerem operationes quas tribuimus praedicato animalis, nunquam ego praedicatum animalis a rationali distinguerem et ita proximum fundamentum distinctionis in praedicatis creatis ex illorum operationibus desumo. Caeterum ut bene vidit Ruisius t. de Trinit. disp. 12 sect. 4 num.1 maius fundamentum reperitur in Deo ad distinguendas per rationem relationes ab essentia, quam in aliis entitatibus ad distinguendas formalitates inter se distinctas, quia fundatur in hoc quod dentur tres relationes realiter inter se distinctae, et identificatae cum ipso, quod sufficiens est ad hanc distinctionem rationis secluso quocumque alio effectu distincto realiter ab ipso Deo. Quopropter existimo in ipsis formalitatibus in Deo realiter identificatis, et per rationem distinctis dari fundamentum ad hanc distinctionem rationis. Secundo per ordinem ad Verbum productum in Deo per intellectum, et non per voluntatem, et per ordinem ad Spiritum sanctum productum per voluntatem, et non per intellectum sufficienter possumus per rationem distinguere in Deo intellectum, et voluntatem, fundamento desumpto ex terminis productis, qui realiter non distinguuntur a potentia intellectiva, et volitiva Dei, quas per intellectum distinguimus. Haec, et alia fundamenta distinguendi per rationem in Deo formalitates reales identificatas adducit Ruisius t. de scientia, disput. 8 sect. 8 eamdem doctrinam tradit P. Soar. disp. 4 Metaph. sect. 1 n. 4 ubi asserit fundamentum distinctionis ratiocinatae non esse distinctionem aliquam veram, quae in re sit, sed eminentiam ipsius, quae a multis solet appellari virtualis distinctio. Hanc distinctionem virtualem fundamentum esse distinctionis rationis in communi sententia testatur Merinero in Logic. cap. 1 diput. 1 quaest. 2 sect. 1 num. 71 quam affirmat illos qui melius sentiunt constituisse cum Caietano 1. part. quaestione 39 art. 1 § ad secundum, in hoc, quod praedictae formalitates, ita sua propria munera singulae exerceant, ac si essent realiter distinctae, de qua distinct. late egi Punct. 4. Concludo ex his fundamentum distinctionis rationis inter formalitates creatas identificatas semper sumi ex rebus distinctis, ad quas dicunt ordinem, fundamentum vero distinguendi formalitates increatas, saepe non distingui realiter ab ipsis formalitatibus divinis, quas mente praescindimus.
7. Fundamenta haec assignata, distinctioni rationcinatae adhauc respectu intellectus divini talia esse, et Deum cognere ad formalitates praescindendas, docent Aegid. de Praesent. t. 1 de beatit. lib. 5. queast. 6 art. 10 § 2 et alii apud ipsum , quos sequutus est Arriag. divsput. 5 Logicae, sect. 4 subsect. 3 ubi ex Trinitatis mysterio, et veritatibus obiectivis, quae in se continet, infert dandas esse praecisiones ex parte obiecti cogniti, cum congoscitur essentiam communicari, et non Paternitatem, Filiationem produci, et non essentiam, adhuc respectu intellectus divini cognoscentis haec obiecta, quae praecisiones dicunt distinctionem rationis inter formalitates mente praecisas, et realiter identificatas. Melius affirmant P. Vasquez supra et P. Soar. loco citato Metaph. et disp. 54 sect. 2 n. 25 et lib 4 de Trinit. cap. 25 et Ruisius supra, haec fundamenta tantum esse respectu intellectus imperfecte cognoscentis, et per alienas species, et non respectu Dei, neque beati cognoscentis ut est in se, quia id, uqod viator in mysterio Trinitatis cognoscit per haec duo praedicata communicatur, et non communicatur, quae nobis apparent ut contradictoria, si in ordine ad suo subiecta non illa comparamus, et ideo mente praescindimus essentiam et Paternitatem, ut de hac non communicari, et de illa communicari dicere possimus, beatus apprehendens Deum Trinum ut est in se apprehendit per simplicissimum conceptum in essentia, et paternitate tanquam in simplicissima entitate absque ulla contradictione, sicut enim in se, neque implicationem, neque distinctionem inter essentiam, et Paternitatem dicit mysterium, sic beatus perfecte mysterium sine contradictione, et sine distinctione inter essentiam, et relationes perfectissime cognoscit. Alia sunt fundamenta, quae Deum cogunt cognoscere distinctionem rationis inter formalitates realiter identificatas, et alia entia reationis, per iudicium, quo censet talem distinctionem esse obiectum creatae cognitionis, et rationale ut distinctum ab animale esse obiectum eiusdem cognitionis, de quibus dicam Controv. 12 Punct. 3.
Punctum 8. De distinctione rationis, seu de praecisione inter gradus universales, et quascumque formalitates identificatas.
§ 1. Explicatur difficultas, et variae proponuntur sententiae.
1. Duplex est praescindendi modus inter formalitates identificatas; quidam ex parte actus, alii ex parte obiecti. Praeciso ex parte actus est illa ex vi cuius intellectus media cognitione attingit totam rationem realem adaequatam in obiecto repertam secundum omnes formalitates, quae in se claudit, cum ordine ad has operationes tenentes se ex parte obiecti indirecti, et in obliquo terminantes hanc cognitionem, et non cum ordine ad alias quas eademmet virtus intrinsece potest producere, et in ordine ad quas posset cognosci, et de facto cognoscitur per aliam cognitionem, quae cognitio non dicitur praecisiva ex parte obiecti, quia attingit omnes formalitates intrinsecas obiecto, et dicitur praecisiva ex parte actus, quia ita illas omnes attingit, ac si attingeret tantum formalitatem quamdam respicientem tantum illos actus, qui se tenent ex parte obiecti indirecti, et non ipsam, neque aliam respicientem alios actus, qui non se tenerit ex parte obiecti indirecti, ad quos neque in obliquo terminatur cognitio. Rem declaret exemplum: inest hominis virtus productiva, sive formalis, sive radicalis, eadem omnino producendi actus sentiendi, et ratiocinandi, qui omnes ab eadem physica virtute procedunt; apprehendit quis totum hominem, seu totam hanc virtutem cum homine identificatam tanquam obiectum directum et tanquam obiectum indirectum operationes tantum sentiendi; tunc totum obiectum directum apprehensum, quod in re, et ex parte obiecti terminantis cognitionem est totus homo, et totum principium ratiocinandi, et sentiendi dicitur tantum principium sentiendi, quia tantum apprehenditur connotatis sensationibus, et tunc ex parte actus dicitur praescindi principium sentiendi a principio ratiocinandi, seu animal a rationali, et sine isto illud [331a] apprehendi. Si vero eademmet entitas, seu idem principium apprehenderetur secundum se totum, et idem omnino ex parte obiecti directi cum alio obiecto indirecto connotatis videlicet ratiocinationibus, et non sensationibus, principium illud, quod in re, et ex parte obiecti esset principium sentiendi, et ratiocinandi, diceretur tantum ex parte actus principium ratiocinandi, et tunc ex parte actus diceretur apprehendi rationale non apprehenso animali, et ab hoc illud praescindi. Demum si hoc principium apprehenderetur connotatis sensationibus, et ratiocinationibus diceretur homo, et principium sentiendi, et ratiocinandi absque ulla ipsorum praecisione per modum unius principii indivisibilis apprehenderentur. Itaque secundum hunc dicendi modum animal praecise cognitum absque rationali, et rationale praecise cognitum absque animali, et homo, in quo est animal per rationale contractum, dicunt ex parte obiecti eandem insectibilem formalitatem, quae connotatis tantum sensationibus dicitur animal, et connotatis tantum ratiocinationibus dicitur rationale, et connotatis simul sensationibus, et ratiocinationibus dicitur homo.
2. Praecisio obiectiva est illa, ex vi cuius non solum connotata oblique cognita sunt distincta, sed etiam ex ipsis formalitatibus obiecti directi realiter identificatis intellectus unam ab alia separat, et hanc attingit, et non illam, vel saltem hanc attingit expresse, et illam in se ipsa non eadem attingit expressione. Secundum hunc dicendi modum cognitio, ex vi cuius praescinditur animal a rationali, attingit principium sentiendi connotatis sensationisbus, et non attingit principium ratiocinandi, quod non est tantum non attingere ratiocinationes, sed non attingere in obiecto directo formalitatem illam, cui correspondent ratiocinationes, quae formalitas est principium discurrendi. Itaque secundum utrumque praescindendi modum attinguntur diversa connotata quando apprehenditur animal sine rationali, et quando apprehenditur rationale sine animali, sed cum hac differentia, quod praecisio ex parte actus tota sistit in diversis connotatis oblique cognitis, ex vi quorum cognita semper eadem formalitate ex parte obiecti directi, modo dicitur his connotatis cognosci animal, non cognito rationali, modo aliiis connotatis cognosci rationale sine animali; praecisio vero obiectiva ex diversitate connotatorum procedit ad diversas formalitates in obiecto primario attingendas, et cognitio connotans tantum sensationes ut obiectum indirectum pertingit in obiecto primoario praecise principium illarum, et non principium raticinandi, etsi cum illo sit identificatum. Hic positis
3. Communis sententia vim tribuit intellectui praescindendi ex parte obiecti formalitates realiter identificatas; ita P. Vasq. 1. part. disp. 117 cap. 2 et alii apud illum, et universim Thomistae. Fuit sententia haec in Scholis frequentissima, licet nullus ex antiquioribus Scholasticis, quaestionem hanc pro dignitate tractaverit, quia cum omnes convenirent gradus inter se identificatos per rationem distingui, parum de natrua huius distinctionis, seu praecisionis curarunt. In his qui praecisiones obiectivas admittunt, plerique illorum affirmant tantum has fieri posse per cognitionem abstractivam, alii per intuitivam etiam fieri posse defndunt, quos hic non refero, quia ex suppositione quod fieri possit per cognitionem abstractivam, specialiter disputare an fieri possit per intuitivam, nan tam est de praecisionibus agere, quam de natura cognitionis intuitivae, de qua egi Controvers. 6. Punct. 4.
4. Secunda sententia vim denegat intellectui praescindendi ex parte obiecti inter formalitates realiter [331b] identificatas, et tantum praecisiones ex parte actus admittit. Fuerat haec sententia longa oblivione sepulta, his vero temporibus multum lucis, praecipue a nostris recentioribus accepit, qui huius quaestionis difficultates diligenter evolvunt, et sententiam hanc aute dilucidant. Hanc tradit Hurtad. disp. 6 sect. 4 subsect. 3 apud quem citatos reperies Nominales, qui illam primo tradidere, et alios authores, in quibus noster Soar. quos vult Hurtad. pro hac stare sententia, quorum mentes examinare longum esset. Refertur etiam pro eadem sententia ab eodem Hurtodo Angelicus Doctor, cuius plura adducit testimonia, quibus videtur sententiam expresse tradidisse. Consentit Arriag. disp. 5 Logicae sect. 2 cum limitatione tamen, asserit enim posse intellectum humanum in formalitatibus divinis realiter identificatis unam ab alia praescindere, licet in creatis tantum possit ex parte actus praecisionem istam praestare.
5. Recentes quidam e nostris aliam mediam viam sunt meditati, et cum distinctione quaestionem decidunt; asserunt enim secundum opinionem concedentem virtuti productivae connexionem essentialem cum effectu possibili, obiectivas praecisiones esse necessario admittendas, in opinione vero, quae hanc connexionem in causis cum effectibus, adhuc possibilibus, non agnoscit; sed asserit repugnante effectu eandem virtutem productivam illius permansuram, praecisiones obiectivas non esse concedendas, sed tantum ex parte actus admittendas esse in principio realiter indistincto operationum distinctarum, quibus per intellectum distincta formaliter attribuimus principia tantum praecisionis beneficio divisa. Addunt praedicti recentiores in entitatibus modalibus necessario has praecisiones esse admittendas propter connexionem essentialem, quam habent cum rebus cuius sunt modi. Item in ente increato propter Trinitatis mysterium, et alia propria Dei, quae sine distinctione praecisiva ex parte obiecti nequeunt.
§ 2. Media quaedam sententia recentiorum exploditur.
6. Ante omnia reiiecienda est sententia illa recentiorum, qui diverso modo philosophantur de virtute productiva intrinsece connexa cum possibilitate effectuum, et de virtute non habente talem connexionem, contra quam arguo modo, probando eodem modo philosophandum esse sive haec connexio reperiatur in causis, sive independenter existant ab omni possibilitate effectuum.
7. Arguo primo: Causa non ex eo cognoscitur cognito effectu, quia ipsa connexa sit cum effectu, sed quia effectus est connexus cum ipsa, connexio enim non requiritur in illo, quod medio alio cognosceretur, sed in eo quod medium est, ut aliud cognoscatur, non enim requiritur consequens esse connexum cum antededenti, sed antedens esse connexum cum consequenti, ut fiat legitime illatio, ut per se notum est: ergo sive principium sentiendi, et principium ratiocinandi sint connexa cum sensationibus et raticinationibus, sive cum illis nullam habeant connexionem, eodem modo cognoscentur mediis sius operationibus, ,et eodem modo operationes determinabunt intellectum ad cognoscenda principia, a quibus procedunt: ergo si seclusa connexione principii ad operationes sentiendi, hae ducunt in cognitionem principii sentiendi, et principii ratiocinandi identificati cum sentiendi principio, posita connexione in principio sen-[332a]tiendi, sensationes eodem modo ducent in cognitionem principii sentiendi, et ratiocinandi; vel si posita connexione sensatio ducit tantum in cognitionem principii sentiendi, et non ducit in cognitionem principii ratiocinandi seclusa connexione ex parte principii sensativi eodem modo ducet in cognitionem sui principii. Confirmatur: ablata connexione principii cum effectu adhuc possibili, adhuc remanet in ipso effectu connexio cum causa: sed haec connexio effectu cum causa, est, quae determinat intellectum ut medio effectu cognoscat causam sive absolutam, sive respectivam: ergo permanet idem medium ad determinandum intellectum: ergo intellectus eodem modo determinabitur. Si dicas ablata connexione ex parte causae, auferri etiam ex parte effectus, aperte falleris, quia quantumvis causa sit non connexa cum effectu, existentia effectus necessario est connexa cum aliqua causa, implicat enim existere effectum, quin existat productus ab aliqua causa illi coexistente. Deinde Controvers. 10 Puncto tertio probabo causam non esse connexam cum effectu, adhuc possibili, et possibilitatem causae esse connexam cum causa, a qua existens non potest non dependere, et omnem actionem etiam praecise, ut possibilem esse connexam cum possibilitate causae, a qua existens potest dependere, a qua non poterit non dependere, cum per se ipsam non dependeat.
8. Secundo contra eandem sententiam sic arguo: Etiamsi virtus sensitiva in homine non sit connexa cum sensationibus, neque virtus ratiocinativa cum ratiocinationibus, neutra concipi poterit sine ordine ad proprias operationes, saltem apprehensive cognitas, etsi non iudicative possent in propriis virtutibus agnosci: ergo, sive hae virtutes sint connexae, sive connexae non sint, sognoscentur semper in ordine ad eosdem terminos: ergo, sive absit, sive adsit connexio inter principia, et operationes, eadem erit ratio praescindendi, vel non praescindendi inter haec principia realiter identificata. Idem argumentum conficio de operationibus, quae eodem modo connotant principia a quibus procedunt, quacumque connexione posita, seu ablata principiorum ad operationes, et opertaionum ad principia; semper enim sensatio tribuitur homini formaliter ut sensitivo, et non ut rationali, et ratiocinatio tribuitur homini formaliter ut rationali, et non ut sensitivo: ergo operationes eodem modo ducunt in cognitionem suorum principiorum posita vel ablata quacumque connexione.
9. Ultimo si ratiocinatio refertur ad principium ratiocinandi, refertur ad omne id, quod est identificatum cum principio ratiocinandi, et si sensatio refertur ad principium sentiendi, refertur ad omne id, quod est identificatum cum principio sentiendi: ergo si ratione huius relationis ducit in cognitionem sui principii, non magis ducet in cognitionem huius formalitatis, quam illius identificatae cum suo pincipio, quas omnes tanquam terminum indivisibiliter respiciet. Antecedens constabit ex dicendis Controvers. 10. Punct. 6 ubi probabo realtionem inter causam, et effectum non terminari ad rationem aliquam praecisam, sed ad omnes rationes etiam individuales realiter identificatas. Similter ob eandem rationem si rationale connexum est cum ratiocinatione, eandem connexionem habebit sensitivum identificatum cum rationali respectu euisdem ratiocinationis; implicat enim ex duabus formalitatibus realibus, quae realiter, neque divinitus## separari possunt, hanc et non illam esse connexam cum eodem termino, ut per se notum est: ergo ratione huius connexionis utraque formalitas aeque cognoscetur media sensatione, et utraque formalitas praecise secun-[332b]dum id, quod intrinsece dicet, aeque ducet in cognitionem euisdem sensationis. Iam si nulla sit connexio inter principium operationum, et ipsas operationes, nullam esse rationem propter quam haec operatio magis ducat in cognitionem huius formalitatis quam illius cum illa identifcata, sententia est horum recentiorum: ergo nulla est disparitatis ratio in ordine ad praecisiones obiectivas, sive inter causas et effectus reperiatur, sive non reperiatur connexio.
10. Dices ratiocinationem ducere in cognitionem principii ratiocinandi, et non sentiendi, quia principium ratiocinandi ut principium ratiocinandi est continentia ratiocinationis. Dicam postea ratiocinationem realiter aeque continere in principio ratiocinandi, et in principio sentiendi cum principio ratiocinandi idenficato; sed esto quod intendi obiectio##, hoc aeque procedit in sententia instituente causas connexas cum possibilitate effectuum, et in sententia, quae negat hanc connexionem: ergo in utraque sententia praecisiones obiectivae admittendae sunt, vel in utraque negandae, quod tantum ego intendo modo contra recentiores, cum quibus certo. Valeat ergo haec sententia nullo authoritatis, neque rationis pondere stabilita.
§ 3. Expendo nonnulla Hurtadi fundamenta pro sententia negante praecisiones obiectivas.
11. Arguit Hurtadus pro sententia negante praecisiones obiectivas. Distinctio rationis est formaliter in intellectu, et non in obiecto: ergo obiectum esse formaliter distinctum non est formaliter in obiecto, sed in intellectu: ergo distinctio conceptuum non se tenet ex parte obecti. Probat consequentiam: Ubi non est ratio, per quam aliquid constituitur distinctum, non potest esse distinctum: quia distinctum est formaliter a distinctione, sicuti album ab albedine, et ubi non est albedo, non potest esse formaliter album. Sed distinctio rationis non est formaliter in obiecto: ergo illius effectus formalis non potest esse in obiecto: ergo esse distinctum non est formaliter in obiecto: ergo non datur distinctio, seu praecisio ex parte obiecti. Primum antecedens sic probat Hurtad. Omnis actus intellectus est in intellectu: sed distinctio est actus intellectus: ergo distinctio rationis est in intellectu. Minorem probat authoritate D. Thomae et ratione, quia distinctio est consideratio unius sine alio, quae formaliter in actu intellectus consistit.
12. Respondendum est distinctionem consistere in actu intellectus, et esse subiective in intellectu, et non in obiecto; terminari tamen ad obiectum quod constituitur distinctum ex eo praecise, quod actus qui est distinctio, terminetur ad illud, sicuti constituitur cognitum, per cognitionem ad illud terminatam, etiamsi cognitio non sit in obiecto, sed in intellectu; formae enim extrinsecae non debent esse in illo, cui tribuunt denominationem, sed in hoc exinstentes tribuunt denominationem illi, in quo non existunt, ut patet in ipsa cognitione, quae existit in potentia, et denominat cognitum obiectium, et in actione quae subiectatur in passo, et denominat principium activum actu efficiens, et actum primum constituit in actu secundo, et formaliter priorem effectu, etiamsi ipsa actio non sit in actu primo, ut dicebam Contr. 6. Phys. Punct. 3. Instat Hurt. distinctio non est in obiecto, sed in potentia: ergo cognitio non attingit duas formalitates sibi respondentes ex parte obiecti ut obiectum distinguitur adaequate a cognitione. Probat consequentiam: obiectum ut distinctum a cognitione non habet plures formalitates: ergo cognitio ut distincta ab obiecto non attingit plures formalitates; quia implicat attingi in obiecto id quod in obiecto non est. Confirmatur: pluralitas ipsa formalitatum consistit in distinctione formalitatum, quae est cognitio: sed cognitio praecisiva non attingit ipsam cognitionem, neuqe est reflexiva supra se ipsam: ergo non attingit pluralitatem formalitatum: ergo non attingit plures formalitates, quae sine pluralitate attingi nequeunt. Non urget Hurtadi ratio, respondeo enim in obiecto ut distincto a cognitione non esse plures formalitates pluralitate distincta a cognitione, hoc est non plures formalitates, quae antecedenter ad ipsam cognitionem sint plures, esse tamen rationem illam, quae per ipsam cognitionem dividitur, seu partitur in plura non physice, sed intentionaliter. Ad confirmationem respondeo cognitionem non attingere se ipsam, et ita non attingere ex parte obiecti pluralitatem, neque plures formalitates formaliter ut plures, sed constituere formaliter obiectum, quod attingit physice unum, plura intentionaliter, seu respectu intellectus, et constituere plures formalitates, id, quod in se est unum, et formaliter divisum respectu intellectus id, quod in se insectibile est; non quia cognitio respiciat pluralitatem, aut divisionem ex parte obiecti, sed quia ipsa est pluralitas, et divisio, et terminatur ad obiectum; sicuti cognitio constituit obiectum cognitum, non quia terminetur ad cognitionem, sed quia terminatur ad obiectum, quod ex eo praecise quod cognitio terminetur ad illud, constituitur cognitum: sic contingit in generatione, quae respicit terminum non in se genitum, sed capacem generandi, et illum genitum constituit, etiamsi generatio ipsa ad generationem non terminetur. Sic divisio, seu pluralitas intentionalis constituere potest obiectum plura formaliter, etiamsi obiectum antecedenter ad ipsam non sit plura, et cognitio illius, quae formaliter est divisio, non ad se ipsam, sed tantum ad ipsum obiectum terminetur.
13.