Text durchgesehen (11.9.03)

---

Johannes Poncius (John Punch) O.F.M. Obs.

Philosophiae ad mentem Scoti cursus integer, primum quidem editus in collegio romano Fratrum Minorum hibernorum, nunc vero demum ab ipso authore in conventu magno parisiensi recognitus, ac mendis quibus scatebat expurgatus, insuperque morali philosophia, variisque additionibus locupletatus

Lyon 1672



Tractatus in octo libros Physicorum.

Liber secundus Physicorum.

[494a]

DISPUTATIO 10 DE CAUSA EXEMPLARI, FINALI ET INSTRUMENTALI.

Coniungo in unam disputationem omnes has Causas, quia pauca de iis consideranda sunt, et ad vitandam nimiam disputationum multiplicationem.

Quaestio 1 Quid sit causa exemplaris, et ad quod genus causae reduci debeat.

1. Quoad primam partem huius quaestionis, potissima difficultas est, an exemplar sit ipsamet cognitio, quam habet artifex agens exemplariter; an vero obiectum talis cognitionis: circa quam difficultatem communior sententia Thomistarum cum suo Doctore 1. p. q. 25. (15.?) a. 1. est quod exemplar sit conceptus formalis seu cognitio artificis: quos sequitur Suarez disp. 25. met. Fonseca 7. met. c. 8. q. 2. Ruvius hic tract. 6.

Secunda sententia est quod exemplar sit conceptus obiectivus, seu obiectum, quod intuetur artifex per cognitionem, dum operatur, et hoc universaliter, tam in creatis, quam in Deo. Hanc tenet Doctor 1. d. 35. quem praeter suos communiter citatos a Mastrio disp. 7. n. 1. sequitur Arriaga disp. 8. § 8.

[494b] Tertia sententia media asserit causam exemplarem creatam seu exemplar, quod respicit causa creata, esse conceptum obiectivum non formalem, causam vero exemplarem seu exemplar, quo utitur Deus, esse vel suam cognitionem, vel essentiam divinam. Haec est Molinai## 1. p. q. disp. 2. Vasquez disp. 71.1.2.

Conclusio 1.

2. Exemplar seu Idea est id, ad quod respicit causa efficiens, dum operatur, ut ad eius imitationem producat effectum. Haec descriptio in re est communis et convenit cum aliis, quae adduci solent ex mente Philosophi et Doctoris.

Probatur autem quod sit bona, quia omni et soli convenit et sufficienter declarat naturam exemplaris seu ideae, ut patet ex eius declaratione. Dicitur, ad quod respicit artifex seu causa efficiens dum operatur, quia in hoc convenit cum fine, quia finem etiam respicit artifex. Dicitur: ut ad eius imitationem effectum producat, ut distinguatur a causa finali, quae respicitur quidem ab efficiente, sed non ad hunc finem. Hic quaeri solet qua cognitione respici debeat exemplar: et communiter asseritur, quod cognitione intellectuali, unde tenetur solas causas efficientes intellectuales uti exemplari in operando: sed tamen, quia experientia constat Simias ad imitationem actionum humanarum facere multa, potest dici, quod ad exemplariter perfecte agendum requiratur cognitio intellectualis; sed quod sufficiat cognitio sensitiva ad agendum exemplariter perfecte; nec in hoc alia quaestio potest esse quam de nomine.

Quaeri etiam solet ulterius, an causa agens per exemplar debeat esse causa libera. In quo etiam est alia quaestio de nomine, et mihi magis placet quod absolute, et simpliciter sit per accidens ad causam exemplarem, quod utens illa sit agens liberum, nec ne, et quod sufficiat quod conetur effectum ad imitationem exemplaris sibi per cognitionem propositi producere. Dixi conetur producere effectum ad imitationem; quia non est necesse ut actu sic producat, quia posset fieri, quod propter imperitiam, aut defectum instrumentorum non posset producere effectum sic ut imitetur, et tamen ageret exemplariter; sufficit ergo quod conetur imitari exemplar dum operatur.

Conclusio 2.

3. Idea seu exemplar non est conceptus formalis, quem habet agens: sed conceptus obiectivus, quem cognoscit conceptu formali. Haec est secundae sententiae contra primam et tertiam.

Probatur primo ex Philosopho 7. met. text. 26. ubi ait sanitatem corporis procedere ex sanitate, quae est in anima; sed sanitas quae est in anima, id est, illa quam respicit medicus dum conatur restituere infirmo(um?) sanitatem, est causa exemplaris; et non est conceptus formalis; neque enim ullus unquam vocavit conceptum seu cognitionem sanitatis sanitatem; sed est ipsamet sanitas obiectiva; ergo exemplar est conceptus obiectivus non formalis.

Probatur secundo ratione, et confirmatur praecedens probatio: Illud est exemplar et idea operis faciendi, quod agens respicit et intuetur, dum operatur: sed patet experientia, quod non respiciat suam cognitionem, sed obiectum aliquod aliud; ergo illud obiectum quod est, quod vocamus conceptum obiectivum, est exemplar.

Respondet Suarez, respicit ipsammet cognitionem per aliam cognitionem reflexam aliquando, quamvis quis id non advertat: et aliquando per eandem ipsam cognitionem obiecti, quae reflexa est supra seipsam.

4. Sed contra: praeterquam quod gratis asserat cognitionem respici per aliam cognitionem quae non advertitur: si enim non advertitur, ad quid deservit, seu unde colligi potest quod habeatur talis cognitio? Praeter, inquam, hoc, si non daretur ulla alia cognitio reflexa formaliter, aut si ipsamet cognitio directa obiecti non esset virtualiter reflexa, sed sufficeret solummodo ad repraesentandum obiectum, et sufficienter determinaretur agens ad [495a] producendum talem effectum exemplariter, potius quam alium effectum: ergo tum haberet exemplar sibi propositum: sed non haberet aliud quam conceptum obiectivum: ergo conceptus obiectivus est exemplar, et non cognitio ipsius.

Deinde ulterius non tollit responsio Suarii vim rationis fundatae in experientia, qua constat si quis reflectat supra se, dum agit exemplariter, non respici cognitionem, nec ad cognitionis similitudinem fieri effectum, sed respici obiectum cognitionis, et ad similitudinem eius produci effectum. Quod confirmatur exemplo pictoris, qui sensibiliter respicit ipsum prototypum, non vero cognitionem eius.

Obiectiones Adversariorum tendentes ad probandum, quod exemplar divinum, quo utitur Deus, sit conceptus formalis non obiectivus, relinquo pro Theologia, quia Theologicae sunt; quamvis etiam facile solvi possint ex iis quae hic dicuntur.

5. Obiicies primo: Si conceptus obiectivus esset exemplar, vel esset ipsamet res, quae facienda est, vel alia. Non primum: quia idem esset causa sui ipsius, et simile sibi: exemplar enim est causa exemplaris, et simile ipsi: non secundum, quia saltem saepe artifex non habet aliud sibi propositum, quam ipsammet rem faciendam.

Respondeo exemplar esse obiectum cognitionis, quam dicunt adversarii esse causam exemplarem, et fatentur haberi, quoties aliquid exemplariter fit; sive illud obiectum sit ipsa res facienda, sive non. Quod si illud obiectum sit alia res, quam quae facienda est, tollitur tota difficultas obiectionis; si vero sit ipsamet res facienda, ut fatentur adversarii saepe contingere, tum dicendum, non esse absurdum, quod idem seipsum causet exemplariter, tum quia causa exemplaris est intentionalis, et non requirit existentiam realem causae; nec est etiam absurdum, quod res exemplata producta a parte rei sit similis sibi ipsi, quatenus habet esse obiectum in intellectu; sicut idem homo, qui est hodie, dicitur similis sibi ipsi, ut fuit heri; quamvis haec similitudo dicenda sit potius negativa quam positiva, quia potissimum consistit in negatione dissimilitudinis, et non in positiva aliqua relatione reali, quia omnis relatio realis requirit extrema realiter distincta et existentia.

Et si quaeras, an ipsa res facienda sit, quae respicitur, tanquam exemplar ab artifice; an vero aliquod aliud obiectum.

Respondeo, si loquamur de Deo, qui est perfectissimum agens, exemplar ipsius esse eandemmet rem, quae producitur, quia ipse sua cognitione infinita attingit omnia individua, quatenus inter se distincta sunt; unde et potest unum determinatur individuum sibi proponere, dum agit, et illud ipsum conformiter producere: nec imaginabile est, quodnam aliud exemplar posset habere ad unum individuum potius quam aliud producendum, praeter ipsummet individuum, quod vult producere: de quo in Theologia fusius.

Si vero loquamur de causis secundis; respondeo ipsas nunquam habere ipsammet rem faciendam secundum propriam suam rationem numericam pro exemplari; quia non potest creatura ulla habere pro hoc statu cognitionem determinati individui ipsius solius repraesentativum, nec ad unum individuum consequenter prae omnibus aliis determinare potest; et certum est quod per quamcunque cognitionem, quae de facto habetur de individuo, possit aeque repraesentari aliud individuum ita, ut nos non possemus discernere quodnam ex ipsis cognovimus primo; aut si successive proponantur, an duo individua proposita nobis sint, an vero idem bis; et in hoc sensu verum est quod individua non cognoscantur ut individua pro hoc statu.

6. Obiicies secundo. Exemplar debet esse expressivum rei exemplatae seu productae exemplariter et principium cognoscendi ipsam: sed hoc convenit conceptui formali, non obiectivo: ergo conceptus formalis est exemplar, non obiectivus.

Respondeo, distinguendo maiorem quoad primam [495b] partem: debet esse expressivum ipsius, quatenus debet esse simile ipsi, transeat; alio modo, nego maiorem. Dinstinguo etiam maiorem pro secunda parte; debet esse principium cognoscendi formale, id est ipsa cognitio eius, nego maiorem: principium cognoscendi obiectivum, id est, obiectum quod determinat intellectum ad talem cognitionem, concedo maiorem; et conformiter ad hoc distinguenda est minor pro utraque parte, et neganda consequentia.

Conclusio 3.

7. Exemplar reduci debet ad genus causae effectivae et non formalis. Haec est Doctoris in 1. d. 8. cum suis et D. Bon. 3. d. 11. quos plures alii sequuntur contra Albertum Magnum, et alios.

Probatur: Causa efficiens ut sic dividitur in causam naturalem, et artificialem: ergo sicut quidquid constituit ipsam in esse causae naturalis, reduci debet ad causam efficientem; ita etiam quidquid constituit ipsam in esse causae artificialis, debet ad causam efficientem reduci, et quidquid etiam habet similem rationem: sed exemplar vel constituit causam in esse causae artificialis, vel certe similem habet rationem causandi, seu eodem modo reduci debet ad causam efficentem, ad quod constituit ipsam in esse causae artificialis: ergo ad causam efficientem reduci debet.

Dices, artem constituere causam in esse causae artificialis, non vero exemplar: ergo ex eo, quod causa artificialis, sit species causae efficientis, non sequitur, quod exemplar debeat reduci ad causam efficientem; sed solum requiritur quod ars ad illam reduci debeat.

Contra primo, quia non est maior ratio, cur causa artificialis sit species causae efficientis ut sic, quam causa exemplaris: ergo si ars ex eo, quod constituat causam artificialem, reduci debet ad causam efficientem, etiam exemplar, quia constituit causam exemplarem, similiter ad causam efficientem reduci debet.

Contra secundo, quia ars distinguitur ab exemplari penes hoc, quod ars sit principium universale respiciens plures effectus, exemplar vero determinatur ad unum: sed principium universale, et particulare ad idem genus causae reduci debent: ergo si ars reducitur ad genus causae efficientis, idem dicendum erit de exemplari, et ideae.

8. Obiicies: Exemplar est forma: ergo potius debet dici causa formalis, quam efficiens.

Confirmatur: quia dat speciem effectui: sed quod dat speciem est formalis causa: ergo.

Respondeo distinguendo antecedens: est forma constituens causam exemplariter agentem in esse talis, sicut forma ignis constituit ignem in esse causae efficientis naturalis, concedo antecedens, sed nego consequentiam: est forma effectus constituens ipsum intrinsece aut alio modo, quam quatenus determinat agens ad ipsum producendum, nego antecedens. Quod autem sic sit forma eius, non facit ad hoc ut reduci debeat ad causam formalem, quia alias forma ignis, quae determinat ignem ad producendum alium ignem, reduci deberet ad causam formalem alterius ignis, quod est contra omnes.

Ad confirmationem similiter respondeo, distinguendo antecedens: dat speciem ipsi, quatenus intrinsece constituit ipsum in tali specie, nego; quatenus determinat agens ad producendum ipsum in tali modo potius quam alio, concedo antecedens, et nego consequentiam: quia etiam forma ignis dat speciem igni producto, quatenus determinat ignem producentem ad producendum alterum ignem, qui producitur; et species intelligibilis talis determinat intellectum ad producendam talem cognitionem potius, quam aliam; ac consequenter dat ipsi speciem extrinsece, nec tamen aut forma ignis est causa formalis ignis producti, aut species intelligibilis causa formalis intellectionis. His tamen non obstantibus, si quis vellet extendere causam formalem non solum ad formam intrinsecam, qua constituitur res in esse tali; sed ad formam extrinsecam, ad cuius similitudinem produceretur, posset dicere quod exemplar sit causa formalis rei, et fortassis adversarii nihil aliud volunt in re.

[496a]

Conclusio 4.

9. Actio, qua exemplar producit effectum, aut concurrit ad productionem, est ipsamet actio realis, qua causa efficiens exemplariter agens producit realiter effectum cum advertentia ad exemplar. Haec probatur primo, quia exemplar debet habere aliquam actionem, alias non esset causa in actu secundo: sed non habet causalitatem aliquam realem propriam sibi, et egredientem a se solo; tum quia illa esset superflua; tum quia non apparet huiusmodi influxus aliquis in causa exemplari: ergo aliam non habet praeter assignatam in conclusione.

Probatur secundo, quia exemplar non habet aliam causalitatem circa effectum, quam quod maneat obiective coram agente, et quod sic manendo determinet causam ad producendum effectum talem potius quam alium: sed non determinat ipsum producendo aliquid in causa: ergo determinat ipsum, quatenus, eo posito, actio terminata ad talem effectum egreditur a causa, et consequenter actio illa est causalitas ipsius, quatenus procedit a causa respiciente exemplar.

Confirmatur hoc: quia forma ignis, qua constituitur ignis in esse causae naturaliter agentis, non habet aliam actionem praeter illam realem, qua causa constituta per ipsam producit effectum: ergo nec exemplar, quo constituitur causa in esse causae exemplariter agentis, habet aliam actionem praeter illam, qua causa exemplariter agens producit effectum respiciendo exemplar.

10. Dices actionem realem illam non posse procedere ab exemplari, quia hoc non agit nisi intentionaliter: ergo vel nullam habet actionem, vel certe aliam distinctam ab illa.

Respondeo negando antecedens, ad cuius probationem dico actionem realem posse provenire partialiter a principio quo intentionaliter activo, modo adsit aliud principium reale quo physice activum; sicut contingit in proposito nostro, et maxime quando illa actio refunditur in principium illud solum, quatenus non procederet a causa efficiente, nisi repsiciendo exemplar, sicut etiam contingit in proposito: unde revera videtur quod actio illa non dicat ordinem essentialem ad exemplar; quia non video cur eadem actio non posset esse in causa, quamvis exemplar non ageret, nec proponeretur: sed tum non esset actio exemplaris; quia ad hoc requiritur, ut egrediatur ab agente respiciente exemplar, et volente effectum ad proportionem ipsius vel similitudinem producere; quare esse ab exemplari videtur esse denominatio extrinseca desumpta a respicientia exemplaris.

<Finis quaestionis primae>