Text durchgesehen (3.12.03)
---
Antonio Rubio, S.J.
Commentarii in octo libros Aristotelis de physico auditu : seu auscultatione
Lugduni 1640 – Gallica: N057500
[286] ...
Tractatus 6 De causa exemplari.
Quaestio 1 An sit, quid sit, et quotuplex sit causa exemplaris, et quae sit causalitas eius.
62. Exemplar pro eodem accipitur ab omnibus, ac idea, et idem Graece significa[n]t quod latine forma; Unde Idearum, aut [287] exemplarium nomine formas aliarum rerum praeter ipsas in mente existentes intelligimus, ut docet D. August. lib. 82. qq. q. 46. et D. Th. 1. p. q. 15. art. 1. cum magistro, et caeteris scholasticis in 1. d. 35. et 36. Celebrem ver[a]e sententiam de Ideis in schola Philosophica introduxit Plato, quas in Thimeo, et Phoedone posuit in mente divina existentes, tanquam omnium rerum exemplaria. Ex quorum imitatione res extra fiunt, ut gravissimi autores testantur; Coelius Rodigimus lib. 14. lectionum antiquarum cap. 16. D. Aug. lib. 1. retracta. cap. 3. Clemens Alexan. lib. 4. stromatum ad finem, et lib. 5. principio, Eugubimus, ex Plutarcho idem inferens libro 1. de perenni Philosophia cap. 12. quamvis Aristot. eius discipulus asseruit eas posuisse a divina mente, et rebus ipsis singularibus separatas. Sed ante Platonem Ideas posuerunt Socrates, ut testatur Eusebius libro 11. de praeparatione Evangelica, capite 11. Philo etiam; et Plotinus, atque etiam Mercurius Trimegistus, et post Platonem, Seneca Episto. 66. Tullius libro primo, Tusculanarum qq. D. August. 12. lib de civit. cap. 2. 5. ubi Idearum nomen per Antonomasiam testatur divinis convenire. Boëtius lib. 3. de Consolatione, Metro. 9. et cum his omnibus Scholastici Doctores cum Magistro, ubi supra. Ita ut in intellectu divino sint respectu creaturarum omnium, per quas factae sint a Deo, sicut fit domus ab artifice, per exemplar eius, quod intra proprium intellectum fabricatur. In creaturis vero respectu rerum artificialium, quas per diversas artes efficiunt. Et potest probari evidenti ratione. Nam omne agens operatur per aliquam formam, quae sibi sit virtus operandi, ad cuius similitudinem producit effectum, <agens> natur<al>e quidem per formam naturalem, agens vero intellectuale per formam intellectualem, seu intentionalem: sed forma intellectualis est Idea, sive exemplar in mente existens, ad cuius similitudinem res extra fiunt: ergo necesse est in Deo, qui est agens intellectuale perfectissimum, a quo fiunt omnia, ponere Ideas rerum omnium tanquam exemplaria, per quae operetur, et etiam in quocunque artifice respectu suae artis, et effectuum eius.
Quid sit causa exemplaris.
64. (63.?) Exemplarem causam definit Aug. 12. lib. de civit. cap. 15. sed definitionem eius ad formam scholasticam reduxit D. Th. quaest. 3 de veritate artic. 1. his verbis: Exemplar est forma, quam effectus imitatur ex intentione agentis determinantis sibi finem. Et sub hac forma eam omnes receperunt. Ponitur autem pro genere forma, quae communis est naturalibus, et intellectualibus ac caeteris. Per secundam particulam, quam effectus imitatur, excluduntur omnes formae, a quibus non procedunt effectus: et per tertiam, ex intentione agentis, illae formae seu imagines, quae casu repraesentant aliquos effectus, ut imago Petri, quam picto<r> nihil ad Petrum respiciens depinxit. Cuius non dicetur exemplar Petrus in mente artificis existens, cum non procedat ab eo ex intentione agentis. Et per ultimam particulam, determinantis sibi finem, excluduntur formae naturales inferiorum agentium, quae [288] per intellectum non operantur, ut formae ignis, vel plantarum. Quia licet agentia naturalia operentur aliquo modo propter finem, non tamen ex cognitione formali finis, et ideo nec proponendo, aut determinando sibi finem: quare nihil sibi imitandum proponunt in suis actionibus: sed ex praeconcepto fine ab Authore naturae in determinatum finem tendunt.
Quotuplex sit causa exemplaris.
65. (64.?) Exemplar divisit Seneca Epist. 66 in internum, et externum, cuius divisionem recipit schola. Et internum exemplar est, quod sibi format in mente, qui aliquem effectum vult extra producere, ut ad similitudinem eius eum efficiat, ut exemplar domus, quod sibi format artifex, ad cuius similitudinem eam fabricatur extra. Exemplar externum est, quod sibi extra mentem format artifex, ut rem aliam ad eius similitudinem producat, et talis est imago, quam sibi pictor proponit imitandam. Sed omnes conveniunt exemplar ex primaeva, ac propria significatione internum tantum significare: quia quasi vivum est, externum vero, quasi emortuum, unde internum semper est necessarium, externum vero, nec per se, nec semper adhibetur, sed per accidens, et aliquando, quare sine illo potest opus ab agente fieri. Divisio igitur exemplaris, in internum et externum non est univoca, sed analoga: quia divisum per se primo dicitur de solo interno, de externo vero per similitudinem, et attributionem ad illud.
Quaenam sit causalitas exemplaris causae.
Hoc est ultimum, quod titulus quaestionis praesupponit in quonam consistat causalitas exemplaris causae. Dicimus autem consistere in actione intellectualis agentis, in quantum mensurata, ac regulata, in certumque finem directa ab eo procedit. Quae sic explicanda est; nam proprium munus exemplaris est praestare regulam, ac directionem operi efficiendo ab agente intellectuali, ut non temere, vel casu dicatur fieri, nec in incertum tendere artificem eum faciens, sed ratione, et consilio duci, et ideo in ordine ad ipsammet exemplarem causam, ad cuius similitudinem fit: sumit suam speciem effectus: merito ergo dicitur, ut actualem causam constitui per eandem actionem intellectualis agentis, ut regulatam, et directam ab eodem exemplari.
Quaestio 2 Utrum exemplar sit aliquid existens formaliter in intellectu, vel obiective tantum.
66. (65.?) Definientes causam exemplarem diximus esse formam ad cuius similitudinem agens intellectuale producit effectum extra. Dupliciter autem potest hoc intelligi: primo, ita ut exemplar sit forma in intellectu existens, sive per inhaerentiam; ita [289] ut sit conceptus formalis, vel idolum repraesentans effectum efficiendum in agente intellectuali creato, et in Deo essentia ipsa divina ad modum similitudinis repraesenta<n>tis creaturas faciendas intellecta a Deo ipso; in quo certum est ideam non esse conceptum, vel ido<l>[n]um, quod sit accidens productum per intellectionem, vel non sit conceptus formalis, seu idolum repraesentans effectum efficiendum in creaturis, nec in Deo essentia divina, ut sic intellecta, sed effectus ipse efficiendus, ut a nobis intellectus, qui dicitur conceptus obiectivus, et solum est obiective in inte<lle>ctu, non formaliter, et in Deo creaturae faciendae, ut ab eo intellectae.
Et prima opinio tenet Ideam non esse conceptum formalem: sed obiectivum, quod dupliciter potest intelligi: Primo, ita, ut sit conceptus obiectivus eiusdem rei faciendae, ut obiective existentis in mente artificis. Secundo, ita, ut sit conceptus obiectivus alterius rei ei similis, ad cuius similitudinem efficienda est. Et si sit conceptus eiusdem rei singularis faciendae, adhuc potest duobus modis intelligi: primo, ita ut sit eiusdem rei singularis distincte conceptae, vel confuse, et quasi sub quodam conceptu vago.
67. (66.?) Nempe rei singularis similis, non huius sub proprio, et distincto conceptu, et hoc quidem in agentibus creatis. In Deo vero dupliciter etiam potest intelligi, quod Idea sit conceptus obiectivus. Primo, ita ut Ideae non sint ipsa essentia divina, aut increatum aliquid: sed creaturae ipsae faciendae in esse cognit[i]o, seu obiective existentes in intellectu divino. Secundo, ita ut sint ipsamet essentia divina, ut cognita a Deo, tanquam imitabilis ab eisdem creaturis. Asserit ergo haec opinio Ideam in creaturis non esse conceptum formalem, seu Idolum in mente artificis formaliter existens, sed conceptum obiectivum, hoc est rem singularem faciendam, non distincte conceptam: sed vago quodam, atque confuso conceptu: nempe, ut singularem illius speciei, ut sic, non ut hanc singularem determinatam. Gratia exempli, dum artifex vult construere domum, non concipit mente hanc domum singularem, quam vult facere sub proprio, atque distincto conceptu: neque aliam domum singularem ab ea diversam, sed eandem, quam vult facere, quasi vagam, atque confusam his partibus constantem: et haec ita concepta est Idea, ad cuius similitudinem vult construere hanc domum singularem, ac determinatam, his partibus determinatis constantem: in Deo vero ipsamet essentia divina, ut cognita a Deo, tanquam imitabilis a creaturis. Hanc sententiam sic explicatam tenent Fons. 1. lib. Meta. cap. 7. quaestio 1. sect. 5. et Conimbr. 2. lib. Phys. cap. 7. quaestio 3. artic. 2 quam secuti sunt prius, quantum ad divinas Ideas, Richar. in 1. d. 36. artic. 2., Aegidius ibidem quaest. 5. ad 2. et Ferrar. 1. lib. contra gentes cap. 54. nihil asserentes de exemplari creato. Sed quantum a<d> primum sensum, qui asserit exemplar[i], vel Ideam in creaturis esse conceptum obiectivum, non eiusdem rei faciendae, sed alterius ad similitudinem haec facienda est, et in Deo creaturas ipsas faciendas, ut a Deo cognitas, tenent [290] eam Scotus in 1. lib. d. 35 q. 1, Ocham q. 5, Gabr. q. 5 art. 2, Aliacensis in 1. q. 6. artic. 3, Durand. d. 36 q. ##, Basol. q. 2. art. 2, Maior, d. 35. q. 1; sed omnes isti pro hac opinione citati in eo conveniunt, quod exemplar non sit conceptus formalis in creaturis, sed obiectivus, nec in Deo habeat modum conceptus formalis: sed obiectivi, et solum differunt in modo explicandi conceptum obiectivum, ideo pro omnibus indifferenter probanda est.
68. (67.?) Probatur autem primo de exemplari in creaturis, quia etiam si artifex nullum conceptum formalem, vel idolum in mente effingeret, per solam cognitionem domus efficiendae posset eam extra facere: ergo exemplar non est conceptus formalis, sed obiectivus. Antecedens probatur in Angelis Deum videntibus: qui cum non producant verbum mentis, vel conceptum formalem ipsius Dei, nec creaturarum quas in eo vident, certum est posse producere per artem aliquas creaturas ad extra: ad quas producendas non erit necessarius conceptus formalis, sed obiectivus sufficiet. Ex quo sequitur exemplar non esse conceptum formalem, sed obiectivum. Probatur consequentia, quia sine exemplari non possunt operari per artem, et possunt sine conceptu formali, non tamen sine obiectivo, bene ergo sequitur hunc, et non illum esse causam exemplarem. Secundo: quia exemplar est id, quod agens respicit, dum operatur, sed non respicit conceptum formalem proprium, sed solum obiectivum: ergo non ille, sed iste erit exemplar. Probatur minor, quia conceptum formalem, non potest respicere, nisi per cognitionem reflexam: quae versetur circa illum, tamquam circa rem cognitam, sed non est necessarium, quod artifex operetur per notitiam reflexam, imo per illam non operari docet experientia, sed per directam operatur sufficienter; ergo cum non possit sine exemplari operari, non erit exemplar formalis conceptus, sed obiectivus.
69. (68.?) Probatur deinde ea[n]dem sententia, quantum ad exemplaria, vel Ideas divinas: quia in Deo ponuntur plures Ideae, ut D. August. lib. 83. qq. quaest. 46. et D. Thomas 1. p. q. 5. artic. 2. et cum eis caeteri scholastici docent: sed repugnat esse plures, si ponatur Ideam esse divinam essentiam: quae nec secundum rem, nec secundum rationem multiplicatur: ergo necessario dicendum est Ideas divinas esse creaturas ipsas faciendas, ut a Deo cognitas, et ideo non esse conceptum formalem, sed obiectivum.
Secunda opinio duo asserit. Primum est, exemplar, vel Ideam in creaturis esse conceptum formalem, seu idolum, quod agens intellectuale format apud se, dum operatur, non quidem sub materiali ratione qualitatis inhaerentis in intellectu, quamvis hanc habeat, sed secundum rationem formalem, qua repraesentat, atque exprimit rem faciendam, non aliam ab ipsamet re singulari, quam artifex intendit facere, nec eandem sub ratione confusa, et quasi vaga conceptam, sed eandem conceptam distincte. Gratia exempli: causa exemplaris domus aedificandae est conceptus formalis, seu idolum, quod artifex format in suo intellectu, per quod eadem singularis domus repraesentatur, [291] atque exprimitur, distincte quidem cum omnibus suis partibus distincte repraesentatis.
70. (69.?) Secundo asserit Ideam, vel exemplar in Deo, non esse creaturam extra efficiendam, nec divinam essentiam, ut a Deo cognitam, sed eandem, ut modo intellectuali repraesentat creaturas extra efficiendas, a quibus imitabilis esse ##, hoc est per modum conceptus formalis nostri, non tamen ut sit in intellectu divino per inhaerentiam, sicut conceptus noster inhaeret in intellectu nostro, sed ut in eo per identitatem. Itaque haec sententia eodem modo explicat exemplaria in Deo, atque in creaturis. Ita D. Thomas expresse 1. p. q. 15. art. 1. ubi docet, quod ut artifex operetur per Ideam, vel exemplar, necesse est per notitiam reflexam ad illud convertatur, in eoque inspiciat rationem effectus, et partes eius, differre autem exemplar nostrum a[d] specie impressa, quod haec impressa principium cognitionis est: non ut quod cognoscitur, sed ut ratio cognoscendi; exemplar vero, ut quod cognoscitur per notitiam reflexam: quae non possunt convenire conceptui obiectivo, respectu cuius non datur cognitio reflexa, sed solum formali. Ita etiam Alensis 1. p. q. 23 Memb. 4. artic. 1, D. Bonaven. in 1. d. 35. artic. 1. quaest. 1, Capreol. in 1. d. 36 quaest. 1. artic. 1. ad 1. contra 3. conclu., Durand., Suarius tomo 1 Metaphys. disp. 25. sect. 1. num. 10. Et haec videtur mihi probabilior, et magis conformis doctrinae Aristotelis, et sanctorum Patrum, praesertim, quantum ad divinas Ideas, de quibus loquuntur ipsi.
71. (70.?) Probatur quantum ad primum de exemplaribus creatis testimonio Aristotelis 7. lib. Metaph. textu 23. ubi sic ait: Faciens igitur, et unde convalescendi motus incipit, si ab arte forma est in anima. Esse autem formam in anima, de solo conceptu formali verum esse potest, et nullo modo de obiectivo, ergo illum intelligit Aristoteles esse exemplar, et non hunc. Minorem probo, quia conceptus obiectivus est res extra existens, quae solum dicitur esse in intellectu obiective, et per extrinsecam denominationem cogniti: sed quod solum est in intellectu per extrinsecam denominationem cogniti, non est in eo tanquam forma, ut ex se patet, ergo verba Aristotelis non possunt convenire conceptui obiectivo, nec ideo ex eius mente exemplar esse potest.
72. (71.?) Probatur deinde ratione. Primo, quia si exemplar est conceptus obiectivus, vel est res alia distincta ab efficienda, ut cognita, vel eadem res facienda, et confuse cognita (his enim duobus modis explicat prima opinio conceptum obiectivum) sed neutro modo potest esse verum, ergo nec potest esse conceptus obiectivus, sed formalis. Probatur minor: quia evidens experientia docet, saepe operari artificem sine cognitione alterius rei ab ea, quam intendit facere per artem: sed solum per cognitionem eiusdem, ut artifex dum construit domum, vel pictor depingit imaginem, non semper aliam distinctam a se conceptam inspicit, sed solum faciendam cum suis partibus ergo cum semper concurrat exemplaris causa, non erit alia res a facienda, ut concepta ab artifice. Sed nec est eadem res singularis facienda, [292] ut confuse concepta quia sive exemplar reducatur ad causam efficientem, vel ad formalem, distingui debet realiter ab effectu, cum causa efficiens, et formalis relationem realem semper ad illum habeant, et relatio realis non possit reperiri, nisi inter extrema realiter distincta, sed evidens est rem efficiendam, ut cognitam non distingui realiter ab eadem, ut extra, sed sola ratione, ergo nec exemplaris causa distinguetur ab effectu, nisi sola ratione, quod patet esse falsum. Secundo probatur ratione D. Tho. q. 3. de veritate artic. 1. et 1 p. q. 15. art. 1. quia sicut agens naturale constituitur in actu primo ad agendum per formam naturalem, ita agens intellectuale per formam intellectualem, seu intentionalem: sed res efficienda, ut cognita non est forma intellectualis; ergo non est exemplar. Probatur minor, quia forma intellectualis est, quae informat intellectum; sicut naturalis, quae informat materiam, vel subiectum, sed res cognita non informat intellectum, sed conceptu formali informatur, ergo iste, et non ille exemplar est.
72. Probatur secundo de divinis Ideis, seu exemplaribus ex communi sententia sanctorum Patrum, qui de eis loquuntur, omnes enim asserunt esse formas, et rationes incommutabiles, aeternas, substantiales, et vitales intra ipsum Deum, aut divinum intellectum existentes. Praesertim Dionys. cap. 5. de divinis nominibus, August. 11. lib de Civitate Dei cap. 29. tractat. 1. in Ioannem, et lib 83 qq. q. 46. et Ambrosius libro 1. Examer. cap. 1. et 2.; sed haec non possunt convenire creaturis, ut a Deo cognitis, ut ex se est manifestum, ergo nec possunt esse divina exemplaria, sed haec aliquid formaliter in Deo existens, hoc est ipsamet essentia divina, prout eas repraesentat intellectuali modo esse debent. Probatur etiam ratione, quia exempla<r> praesertim divinum, in quocunque genere causae concurrat ad effectum: non est causa univoca eius, sed aequivoca, sicut ipse Deus, qui per exemplar operatur, sed creaturae, ut a Deo cognitae sunt eiusdem speciei cum eisdem ad extra factis, ut ex se patet: ergo non possunt esse exemplar divinum. Probatur evidenter consequentia: quia causa aequivoca specie distincta debet esse ab effectu, alioqui, si sit eiusdem speciei, univoca erit.
73. Sed probatur iam, quod nec exemplar divinum, possit esse essentia divina per modum conceptus obiectivi a Deo cognita, ut asserunt alii authores eiusdem sententiae, quia exemplar non constituitur per eam cognitionem, per quam inspicitur, tanquam id, ad cuius similitudinem res facienda est, sed praesupponitur constitutum per aliam cognitionem directam, praesuppositam, ut probant efficaciter verba illa Scripturae. Exod. 25. Inspice et fac secundum exemplar, quod tibi in monte monstratum est: ergo divina essentia ex eo solum quod directe cognoscitur a Deo, non constituitur in ratione exemplaris, sed praesupponi debet constituta per aliam cognitionem, et cum non sit in Deo alia cognitio per quam constituatur, sequitur non esse exemplar, etiam, ut obiective cognitam a Deo: sed ut per modum conceptus formalis modo intellectuali repraesentat crea-[293]turas: nam ut cognita s<i>[e]mpliciter solum repraesentat eas modo naturali, tanquam causa efficiens effectus quod continet eminenter. Secundo, quia exemplar est forma intellectualis, seu intentionalis; sed essentia divina, nec secundum se, nec ut cognita habet rationem formae intellectualis: ergo non est exemplar. Probatur minor: nam forma intellectualis esse debet intra intellectum ipsum, sed essentia divina ut cognita non intelligitur esse intra intellectum divinum, sed potius extra illum nostro modo intelligendi: cum solum sit in eo obiective, et per extrinsecam denominationem cogniti: ergo non habet rationem exemplaris, sed solum, in quantum modo intellectuali, hoc est, per modum intellectualis formae repraesentat creaturas eidem intellectui divino eam inspicienti, tanquam rationem earum, dum vult eas extra producere, sicut intelligimus exemplaria creaturarum.
74. Ad primum argumentum alterius opinionis negandum est antecedens, quod possit artifex construere domum per artem domificatoriam: quia licet partes eius, et ea, ex quibus fit, cognoscat, necesse est eas prius apud se ordinare, atque disponere sicut exterius ordinandae sunt, ut possit easdem postea ordinare, et disponere in executione. Apud se autem ordinare non potest nisi totam, atque integram ordinationem unico conceptu exprimat, et conceptus iste est exemplar totius domus completae, atque perfectae: quod vero addit Angelos videntes divinam essentiam, non producere verbum, vel conceptum eam repraesenta<n>tem cum creaturis in ea visis, falsum est, et expresse contra D. Thomam, ut suo loco probabitur: quia cum intellectio sit actio vitalis; vel eam praesupponat, non potest esse sine termino; terminus autem proprius eius est verbum, vel conceptus, in quo repraesentatur obiectum, actu atque expresse, per hunc ergo conceptum poterit Angelus exemplar creaturarum extra producendarum formare, si verum sit, quod possit creaturas per artem producere, et licet verbum non formarent, satis esset cognoscere creaturas in divina essentia repraesentatas, ut ex earum clara notitia possent Angeli per aliam notitiam reflexam earundem creaturarum, exemplaria apud se formare, quibus mediis possint eas extra producere iuxta regulas artis.
75. Circa solutionem secundi argumenti quidam ex his, qui nostram sententiam sequuntur, asserunt, non esse necessarium, quod artifex per cognitionem reflexam inspiciat exemplar, ad construendum opus, quod efficit per artem, utcunque necessarium tamen esse ad perfecte illud efficiendum secundum regulas artis. Itaque ad qualemcunque usum exemplaris dicunt non esse necessariam inspectionem eius reflexam: sed ad perfectum usum eius. Sed D. Thom. absolute docuit esse necessarium, ad constructionem operis, et ita nobis videtur dicendum, quod probatur ex propria natura, et ratione exemplaris, quod ex se est quasi regulativum operis faciendi iuxta regulas artis, quare non potest secundum eas fieri, etiam imperfecte, nisi aliquo [294] modo inspecto exemplari. Et certe si nullo modo inspiciatur, non intelligo, quo pacto suam causalitatem exercebit, vel proprium influxum praestabit. Sed an talis inspectio reflexa exemplaris debeat esse continua, et tamdiu durare, quamdiu durat constructio operis, non explicat D. Thom. Nostra tamen sententia est, formalem non esse continuam, sed certis temporibus adhibendam, virtualem vero continuam esse, semperque concurrere. Voco autem virtualem reflexionem continuam, directionem virtute formalium reflexionum in opere ipso relucentem. Quod vero certis temporibus adhibeatur necessario reflexa inspectio, non est contra experientiam: quia licet eiusmodi reflexi actus non semper sentiantur, et ideo videatur non concurrere; ratio a nobis adducta probat necessario adhibendos esse: cui standum est potius, quam ratione sensibili: cui in hac parte non est adhibenda tanta fides: cum eadem nos doceat ratio intellectum saepe comparare unam rem cum alia sine actuali advertentia, aut cognitione eiusdem comparationis.
76. Ad argumentum denique de pluralitate divinarum idearum concedenda est maior; quod plures ponantur ratione distinctae per ordinem ad creaturas repraesentatas in divina essentia tanquam in intelligibili forma, quae ideo potest concipi, ut verso modo imitabilis, a diversis creaturis, et sic concepta distingui in plures ideas.
Quaestio 3 An exemplar reducatur ad causam formalem, vel efficientem.
...