Gabriel Vasquez, Commentaria ac disputationes in primam partem Summae S. Thomae, tom. 1, Ingolstadt 1609
(Internet: http://bibliotecaforal.bizkaia.net/search/aV%7B226%7Dazquez/avazquez/49,130,377,B/l962&FF=avazquez+gabriel+s+i&1,,6,006943,-1)

q. 15, De ideis (p. 425 = 435.tif)
Disputatio 71: Utrum essentia divina an res creata obiective in mente divina veram habeat rationem ideam

(429 b) ...
Caput 2: Essentiam Dei, non rem obiectam divino intellectu esse ideam, verior sententia est.
...
7. Idea est forma illa exemplaris, quam artifex aspiciens instar illius aliquid aliud operatur, cum dico aliquid aliud, denoto rem ipsam productum ab ea debere distingui: idem enim omnino sui ipsius idea esse non potest, neque principium, etiam per intellectum: neque enim fieri dicitur aliquid instar sui, vel ad similitudinem sui, sed instar alterius, et ad similitudinem illius. Atque ita videmus ideam, primo dictam fuisse rem aliquam ob oculus exterius propositam, quam aliquis opere suo imitaretur. Quocirca nisi creatus artifex exterius, vel in mente haberet rem aliam distinctam, similem tamen operi, quod esset facturus, non diceretur idem, aut exemplar habere. Veluti si artifex aliquis tam esset perspicaci intellectu, ut videret rem ipsam quam facturus esset eodem prorsus modo, quo esset futura, et ut ipsam postea factam proprio conceptu intueretur, et hac cognitione, et conceptu ipsam efficeret; non diceretur illam habuisse tanquam ideam ipsius, nec instar illius eam effecisse: sed opere expressisse idem om-(430 b) nino, quod mente habebat. Nunc autem quilibet artifex creatus ita concipit mente, quod opere exequi contendit, ut idem non sit, sed diversum, simile tamen proportione, figura et aliis huiusmodi.

8. Quemadmodum dum artifex aedificat domum magnam, aut exterius, aut saltem cognitione habet parvum quoddam exemplar illius, vel si etiam magnam domum interius apprehendat, ad cuius similitudinem aliam aedificet, nunquam eam concipit eo modo, quo postea videt productam: ex quo manifeste colligitur, rem apprehensam in mente artificis creati esse diversam a reipsa facta, aut producta: ideoque optime dici instar illius, quam apprehendit, aliam fecisse, quod neutiquam dici posset, si idem omnino artifex in mente haberet, quod reipsa facturus esset: atqui Deus eodem prorsus modo in mente habet res omnes, quas aliquando facturus est, aut producere potest: ergo illae, quatenus obiective sunt in intellectu divino, non sunt ideae rerum quae producendae sunt, nec ad imitationem illarum dicitur Deus aliquid exterius facere, sed potius idem prorsus, quod habebat in mente, reipsa producere. Deum vero eodem prorsus modo res intellectu concipere, quod producturus est, manifeste patet: nam cum Deus non intelligat res alieno conceptu, sed proprio, et quidditativo, et quamlibet sigillatim, sicut possibilis est cum omnibus circumstantiis peculiaribus; fit, ut cum eam producit, nihil novi accedat scientiae ipsius, nec novum de illa conceptum habeat, sed scientia eius, et conceptus obiectivus illius omnino immutatus permaneat aliter, quam scientia artificis creati: hic enim nondum distincte concipit rem, quam facturus est, quousque illam factam intuetur: antea vero format sibi idolum quoddam confusum illius, vel exterius ob oculos positum habet omnino diversum ab eo, quod postea factum intuetur: ideoque ex ipsomet opere facto, novum et distinctum sibi format idolum.

9. Quare non mirum si res illa confuse concepta in mente artificis, cuius instar opus est faciendum, dicatur idea rei faciendae, quia diversa est: res autem obiective existentes in mente summi artificis Dei, sui ipsarum non sunt idea.
Sed obiicet aliquis in hunc modum: aliqua ratione distinguitur res facta, et extra existens a seipsa obiecta intellectui divino: nam extra habet veram existentiam realem, in intellectu vero non habet, sed solum est apprehensa: ergo haec differentia satis erit, ut res obiective existens in intellectu dicatur idea sui ipsius, ut exterius existit. Respondeo differentiam hanc nullam esse, ut res obiecta intellectui idea dicatur: quoniam cum est obiective in intellectu divino, non est sine sua existentia, et aliis circumstantiis, cum quibus postea erit extra causas: sed cum illis omnino apprehenditur a Deo, ut possibilis tamen, cum quibus iudicat bonum esse, illam producere, et facere extra: quamvis igitur postea producta habitura sit existentiam realem, quam tunc solum habuit in apprehensione Dei, quia tamen cum eadem existentia possibili fuit apprehensa, dici non potest instar sui ut intellectae, opere ipso fuisse productam: (431 a) neque enim alia est, quam illa quae fuit a Deo apprehensa: cumque Deus opere exprimat idem omnino, quod possibile cogitavit, nec de re ipsa producta novum habeat conceptum proprium, et quidditativum; nulla ratione id, quod antea concepit, idea operis poterit appellari.

10. Idem dicendum esset, si artifex sibi fingeret domum aliquam possibilem eodem prorsus conceptu, ac si ipsam oculis factam intueretur, et illam opere exprimeret: nam quamvis illa in mente diverso modo sit, quam extra, quia in mente non existit reali existentia, exterius autem existit, nihilominus illa, ut apprehensa, ideo non esset ob rationem iam dictam: et haec dixisse sufficiat, quibus priorem nostrae opinionis partem confirmantes, priorem quoque partem sententiae simul confutavimus.

11. Superest iam, ut circa posteriorem partem idem faciamus, probantes contra Scotum essentiam divinam esse omnium creaturarum ideam, id quod diximus esse commune placitum Theologorum. Est autem imprimis opinio haec S. Thom. Caiet. et Thomistarum in hoc articulo, quam sequuntur etiam Alex 1.p.q.23.memb.4.ar.1 per totum, Albert.in 1.d.35.ar.9.Bonav.ar.1.q.1.Aegid.d.36.ar.2.q.2.in solutionibus, praesertim argumentorum, Dion.q.1.post sententiam Dur. Capreol.q.1.art.1.conclus.1. Thomas de Argent.q.1.art.1. Ferrar.1.contra gentes, cap. 54. Henricus quodlib. 9. quaest. 2. qui omnes in hoc unum conspirant, ut doceant, aut manifeste supponant, essentiam divinam esse ipsam ideam creaturarum, tametsi in modo explicandi hanc opinionem non satis conveniant, ut sequenti disputatione referemus. Favet etiam ex parte Ricard. in 1.d.36.art.3.quaest.2. in eo, quod asserit rationem ideae in essentiam divinam posse convenire: sed quia etiam docet competere creaturis obiective existentibus in mente Dei, non est pro hac nostra sententia allegandus. Maior vero loco superius, citato utramque sententiam putat esse probabilem.
Ea vero probatur primo, auctoritate Augustini locis citatis in 1. cap. huius dispuationis: ubi cum dicat creaturas in Deo vivere, incorruptibiles esse, et multo meliori modo, quam in seipsis existere, sine dubio ipsam essentiam Dei intelligit, quatenus ipsas repraesentatione dicitur continere: ut ex verbis ipsius supra disputatione 51. cap. 3. aperte deduximus: praesertim vero ex lib. 6. quaestionum, q. 26. et tract. 1. in Ioan. et lib 11. de civit. cap. 29. ubi docet artem, et ideam rerum creatarum in Deo vivere vita ipsius Dei, quod non nisi de ipsa essentia divina intelligi posse ibidem demonstravimus: et tractatu illo 1. ex professo probat contra Manichaeum lapidem non vivere, ut ipse falso deducebat ex verbis Ioann. sed ideam illius, quia est ipse Deus.
Secundo probatur ex Boethio ...

(431 b) 12. Tertio confirmatur ex Dionysio ...

13. Denique haec posterior pars nostrae sententiae unica solum ratione probatur: si enim idea esse nequit creatura obiective praesens intellectui divino, sequitur esse ipsammet essentiam Dei: nihil enim aliud in Deo idea esse potest. Qua vero ratione essentia sit idea, sequenti disputatione latius explicandum est. Ex quibus omnibus licet colligere falsum esse, quod Alliacensis secutus priorem sententiam adiecit: nimirum duabus personis Trinitatis procedentibus Filio, et Spiritui sancto convenire rationem ideae, non Patri, aut essentiae divinae. Imo ait fore magis proprie his personis tribui rationem ideae, quam creaturis obiective existentibus: putat enim de ratione ideae esse posse produci: et quia nec essentia divina, nec Pater producitur, ideo soli Filio, et Spiritui sancto asserit eam rationem convenire. Id vero ex eodem principio deducit: nam sicut dixit creaturas cognitas, ut producibiles sunt, esse ideas eius, quod producendum est, sic etiam Filium et Spiritum sanctum, prout in intellectu sub esse possibili cognoscuntur, dicentur ideae sui ipsorum, ut re ipsa sunt producendi. Ergo ex dictis colligitur hanc sententiam falsam esse, quia sicut creatura prius apprehensa non est idea sui ipsius, ut producendae, sicut hactenus probavimus: sic etiam nec Filius et Spiritus sanctus sui ipsorum: eadem enim ratio utrobique est. Neque vero Alliacens. putavit, ut recentiores ei falso imposuerunt, Filium et Spiritum sanctum produci idea aliqua creaturarum: id enim nisi Arrianus aliquis non diceret, nec ipse Alliacensis somniavit.
Iam vero fundamenta prioris sententiae facile corruent: Ad primam enim, et secundam rationem Scoti respondeo, tametsi in mente artificis creati res ipsa obiective praesens vere sit idea, quia est forma, cuius instar aliquid fit: in Deo tamen esse non potest. Ratio vero discriminis est manifesta, quam fuse in hoc cap. prosecuti sumus. Cur vero in mente artificis creati Verbum et species expressa non sit idea artis, sequenti etiam disputatione patebit.
Ad confirmationem vero dico, essentiam quidem divinam secundum suum esse, dissimilem admodum rebus creatis: nihilominus, quia omnes repraesentat, quaevis creatura ad imitationem (432 a) illius fieri dicitur, ut sequenti disputatione videbimus: atque haec repraesentatio sufficit, ut veram habeat rationem ideae. Denique testimonium Augustini solum probat ratione distingui essentiam divinam, prout est hominis idea, a seipsa, quatenus est idea equi: ut ibidem etiam dicetur: et hoc satis est, ut dixerit Augustin. non eadem ratione conditum esse hominem, et equum.

Disputatio 72: Qua ratione essentia Dei sit idea creaturarum
Variae Scholasticorum sententiae, cap. 1.
Essentiam Dei, prout est cognitio, et similitudo quasi expressa creaturarum, esse earum ideam probabilior opinio fert, cap. 2.


Caput 1: Variae Scholasticorum sententiae.


433 a (...)
Caput 2: Essentiam Dei, prout est cognitio, et similitudo quasi expressa creaturarum, esse earum ideam, probabilior opinio fert

6. Superest igitur, ut essentia divina, quatenus repraesentat creaturas, quia est illarum cognitio, seu verbum, sit earum idea. Hac enim sola ratione creaturae ipsam imitari, et instar illius fieri possunt. Quare similitudo, quae reperitur inter ideam, et rem, cuius est idea, non erit secundum unitatem eiusdem formae, qualis est inter duo alba, sed secundum repraesentationem, sicut species seu verbum alicuius rei dicitur similitudo illius: cum tamen interdum longe diversae naturae sint, et qualitatis. Hanc sententiam tradunt aperte Bonav. in 1.d.35.ar.1.q.1. in corpore, et Capreo.d.36.q.1.ar.1.ad.1.Durandi, et colligitur ex S. Tho. infra q. 19. art. 4 ubi docet res in Deo esse veluti in causa, secundum modum causae: et quia est causa per intellectum, ideo esse in Deo sicut in cognoscente: ergo si, ut fatebantur Thomistae, divina essentia eatenus idea creaturarum est, quatenus eas in se habet eminenter ut causa; et illarum est causa (433 b) ut cognoscens est: sequitur hac ratione ipsarum ideam esse: atque in hunc sensum explicari debet in hac quaestione art. 2. in solutione 1. cum ait essentiam Dei esse ideam creaturarum, quatenus est similitudo, vel ratio huius, vel illius rei, et eodem pacto est intelligendus in corpore, ubi inquit essentiam Dei esse ideam creaturam, prout participabilis est secundum aliquem modum similitudinis, hoc est, repraesentationis.

7. Refellit autem Thomistas, quod existimarunt, Deum esse proxime causam rerum omnium essentia sua, inquantum est, non inquantum intelligit; et vult: quod esse plane falsum, ostendemus disputat. 81. idcirco censent in essentia ipsius, inquantum est, contineri perfectiones creaturarum, ut in causa, eminentiori quadam ratione: et ita imitabilem quodammodo esse a creaturis. Inde etiam docuerunt supra disput. 60. Deum intueri creaturam in se ipso, ut in causa, inquantum est. Sed quia, ut ibidem probavimus, eo modo non posset Deus creaturas in se videre, ac proinde necesse est eas solum in se intueri, ut in speculo, hoc est, ut in specie expressa illarum (nur insofern er Spiegel ist, nihct insofern er überhaupt ist), et quia, ut infra disputat. illa 81. dicturi sumus, Deus est proxima causa creaturarum per intellectum, et voluntatem, inquantum intelligit, et vult, non inquantum est: priori ratione dicendum est essentiam eius solum esse ideam creaturarum, quatenus cognitio earum est, atque hoc pacto perfectissime imitabilem esse.

8. Caeterum, ut id melius intelligamus, notanda est doctrina Bonav. loco citato, qui ait, inter aliqua duo triplicem excogitari posse similitudinem. Prima est participationis, intelligit secundum univocam rationem, quam utraque res formaliter participat, et haec nullo modo inter Deum, et creaturam esse potest. Secunda est imitationis; et hanc inquit esse modicam (in proper measure, moderate, modest, temperate) inter Deum, et res creatas: intelligit secundum analogicam aliquam perfectionem: in utroque enim reperitur sapientia, intellectus, voluntas, et alia id genus, sed analogica tantum ratione, ob quam Duran. disp. praeced. docuit essentiam Dei posse esse ideam creaturarum, imperfectam tamen, et secundum aliquas solum perfectiones, non secundum omnes. Tertia, inquit Bonav. similitudo est secundum expressionem, et repraesentationem, qualis est inter speciem intelligibilem, seu sensibilem, et rem ipsam, aut obiectum: cum enim sint diversae omnino rationis secundum esse, repraesentatione tamen similitudinis eo perfectius est, quo species ipsa, seu intellectio rei expressior, et magis propria est: quod si quidditativa sit, et rei, sicuti est, erit perfectissima in suo genere similitudo: cumque essentia divina perfectissimo modo, et ad vivum res intelligat proprio, et quidditativo conceptu: fit, ut eius essentia, quia est ipsi cognitio, et species expressa creaturarum, perfectissimo modo eas repraesentet, ac proinde hoc genere similitudinis perfectissime ab ipsis imitabilis sit, sic enim omnino re ipsa producuntur, sicut essentia divina eas repraesentat.
Hanc sententiam sic explicatam existimo caeteris multo probabiliorem; tum, quia non videtur (434 a) alia via superesse, ut secundum sanctorum Patrum, et Philosophorum doctrinam in mente Dei ideas rerum esse dicamus, ut ex impugnatione aliarum opinionum liquet; tum etiam, quia hac via praeclare explicatur genus imitationis, et similitudinis perfectae, quae inter Deum, et creaturas esse potest cum distinctione necessaria inter ideam, et rem, ut divina essentia dicatur idea earum, et forma exemplaris ab eis imitabilis.

9. At opponet aliquis. Si hoc ita esset, fieret etiam, ut idea in mente artificis creati non esse res obiective illi praesens, ut superiori disputat. conclusum est: sed ipsum verbum ut species expressa. Porro in neutro verbum ipsum, aut speciem expressam posse esse ideam probatur: nam idea videtur esse exemplaris illa forma, quam aliquis aspiciens instar illius aliam effingit: Deus autem non dicitur ita suam essentiam aspicere, quatenum verbum creaturarum est, ut ex vi huius aspectus ad imitationem illius aliquid operetur: neque enim quia aspicit essentiam suam, ut est species expressa creaturarum, ipsas facit, sed quatenus aspicit ipsas creaturas essentia sua tanquam specie, ipsas proxime producit. (Nicht weil er sein Wesen anschaut, insofern es die species expressa der Kreaturen ist, bringt er diese hervor, sondern insofern er die Kreaturen mit seinem Wesen als species anschaut, produziert er die Kreaturen - es ist also ein direktes Hinschauen auf die Kreaturen). Hoc autem multo facilius de verbo existente in mente artificis probatur: nullus enim artifex aspiciens qualitatem, quam habet in mente, sed solum aspiciens rem sibi obiectam in ea qualitate, facit aliquod opus.

10. Respondeo esse discrimen inter verbum ipsum, seu speciem expressam in mente artificis, et essentiam divinam quatenus est species, et verbum creaturarum: nam verbum ipsum in mente artificis non videtur, ut in ipso res videatur, et instar illius aliquid artifex operetur, sed actu quodam reflexo cognosci potest, imperfecte tamen (Der Künstler erkennt im reflexen Akt das verbum einschließlich der darin erkannten Sache auf unperfekte Weise): at ipsa essentia Dei prius certe videtur a Deo, quam in ipsa, ut verbo, et specie videantur a Deo creaturae (Gott erkennt sein Wesen und die darin enthaltenen Kreaturen mit Gewissheit [certe]); sicut disputat. 60 explicatum est. Quare artifex, ut dicatur operari per ideam interiorem, non debet prius reflexa operatione intueri, aut cognoscere suum verbum, sed solum rem ipsam, quam apprehendit, instar cuius fieri debet opus exterius: Deus autem, ut cognoscat creaturas, quas facturus est, prius intuetur suam essentiam, qua veluti verbo expressae sunt, qui essentia divina simul est primarium obiectum, et verbum, seu species obiecti secundarii, hoc est, creaturarum. Cumque ex eo quod essentia Dei facit ipsum Deum sui ipsius intelligentem, reddat etiam intelligentem creaturarum, ut artic.illo 6 diximus; ideo aspectus ille, quod Deus suam essentiam intuetur, conducere videtur ad rationem ideae, ut ad eam primum aspiciens, dicatur deinde facere creaturas instar illius, quoad expressionem, et repraesentationem. Deinde respondeo de ratione ideae non esse, quod artifex aspiciens illam, opere ipso ex tali aspectu profecto dicatur eam imitari: sed satis esse, si artifex, aut Deus habeat in se formam aliquam, quae sit principium operis per intellectum, ipsumque exprimat ad formae illius imitationem, et similitudinem hoc, aut illo modo, sive secundum unitatem formae univocam, sive secundum repraesentationem, ut praedictum (434 b) est: nihilominus dico verbum in mente artificis non esse ideam, sed obiectum ipsum, quod sibi proponit imitandum ideam esse: in Deo autem eius essentiam esse ideam creaturarum, non rem ipsam obiective praesentem. (Der Aspekt der Imitation ist nicht entscheidend. Es genügt, dass die Idee Prinzip des Werks ist. Nichtsdestotrotz ist die Idee beim geschaffenen Künstler nicht das verbum, sondern die darin erkannte Sache.)

11. Ratio vero discriminis manifesta est, quoniam ad rationem ideae requiritur etiam, ut opus factum, proxime, non remote, eam imitetur: quodcumque autem opus artificis proxime imitatur rem obiective praesentem intellectui: illa enim distinguitur ab opere, et intellectui ratione ipsius rei obiectae opus assimilatur, ut praecedenti disputatione dictum est: sed opus remote tantum imitatur verbum, aut speciem existentem in mente artificis, ratione rei repraesentatae, cui proxime assimilatur. Idcirco idea operis est res apprehensa ab artifice, non species expressa, seu verbum illius. At quia creatura quaecumque, quae est opus summi artificis Dei, non imitatur rem obiective praesentem intellectui divino, quia haec est ipsamet creatura eodem modo apprehensa, quo reipsa futura est, et idem non imitatur seipsum: ideo res illa obiective Deo praesens non est idea creaturae producendae. Fit ergo, ut creatura quaecumque a Deo producta imitetur essentiam divinam, ut est species expressa, aut verbum illius, eamque pro idea habeat, cum nihil aliud existens in mente Dei res producta propinquus possit imitari.

12. Fateor quidem Doctorem sanctum in artic.2. huius quaestionis ad 2. non obscure indicare ideam in mente artificis creati esse formam, seu speciem, quam intellectus exprimit: hoc tamen docuit, quia ille alibi etiam putavit, id quod intelligitur, non esse rem obiective praesentem, sed qualitatem intus formatam, quam verbum appellamus. Sic autem absque dubio verbum ipsum esse idea in mente artificis, atque huius opinionis fuisse S. Thomam ostendimus disputat. 39. sed an sit vera ibidem dictum est. Ex hac doctrina colligitur primo, rationem ideae proprie communem esse tribus personis, sicut essentia communis est: haec enim est idea creaturarum: quare non solus Filius proprie dicitur idea, nec solus Pater dicitur fecisse hoc universum intuens ideam, hoc est Filium: sed soli Filio secundum appropriationem ratio ideae tribuitur, sicut Spiritui sancto esse principium gratiae: et eodem modo soli Patri attribuitru mundi productio per Filium, tanquam per ideam, eo quod ars, et idea ad intellectum formaliter pertinent, et effectus gratiae spectat ad amorem, per quem Spiritus sanctus procedit. Sic est intelligendus S. Thomas infra q. 45 artic. 8 ubi docet Filio Dei convenire suae generationis esse principium creaturarum, cum procedat per intellectum: nam in solutione 2. ait soli Filio convenire per appropriationem rationem principii, per quod facta sunt omnia, sicut ei etiam attribuitur sapientia: id quod eo loco fusius explicabitur.
Secundo sequitur, ideas in Deo esse formaliter, non virtute, et eminenter tantum: nam licet res creatae in Deo solum sint virtute, aut obiective, non formaliter, hae tamen non sunt ideae intellectus (435 a) divini, sed ipsamet essentia Deitatis, quae in Deo formaliter est, dicitur idea.
Tertio infertur, nomen Idea, non solum significare essentiam Dei, sed respectum ad creaturas, qui secundum communem doctrinam, quam trademus disputat. 104 cap. 5, non potest esse realis, sed rationis.

Articulus 2: Utrum sint plures ideae.