PETRUS AUREOLI
Scriptum, d. 8 (Buytaert, p. 1031)
Ad quintum dicendum quod rationem generis et differentiae accipit intellectus, sine omni operatione aut apparentia aliunde; sicut patet quod in currere accipit rationem motionis in genere et rationem cursus specificam, ad nihil aliud comparando; et similiter in disgregare accipit rationem motionis visus et talis motionis specificae, absque omni alio apparenti aut operatione; immo procederetur in infinitum. Quaereretur enim de illis operationibus utrum ratio generis et differentiae consideraretur absolute in eis, vel per comparationem ad alias operationes; et si staretur in primis operationibus, haberetur intentum; si vero non procederetur in infinitum. Unde ratio generis et differentiae considerari potest in eadem forma, absque omni comparatione, nisi forsitan in substantiis at aliis formis nobis ignotis.
II Sent., d. 9 De angelis quantum ad actus hierarchicos, q. 2 De hierarchiis, et ordinibus eorum, a. 4 Utrum unitas specifica sit in actu extra intellectum (Rom 1605, p. 109)
Ad quartam quaestionem respondeo, dico quod partim est in re, partim in specie, partim in actu, partim in conceptu. Ubi considerandum est, quod ille est ordo, quia res illa particularis, est apta nata facere intellectu similes [aB]impressiones, et eiusdem rationis, ideo causant in intellectu speciem eiusdem rationis. Ad species autem eiusdem rationis sequitur in intellectu actus unus eiusdem rationis; sive species sit actus ille, sive non, non curo modo. Ideo individua, quae possunt communicare in una specie, communicant in uno actu: Ad unum autem actum sequitur in intellectu unus conceptus, ita quod si actus sit perfectus, et terminatus, conceptus obiectivus erit perfectus, et terminatus; et ideo quae possunt communicare in uno actu, commu-[aC]nicant ex consequenti in uno conceptu obiectivo: Conceptus autem obiectivus non est aliud, quam res apparens obiective per actum intellectus, qui dicitur conceptus, quia intrinsece includit ipsum concipi passivum, et ideo secundum aliud, et aliud concipi est alius, et alius conce-[bA]ptus cum identitate rei.
Tunc ad propositum dico, quod unitas specifica habitudinem aliquam habet ad conceptum obiectivum in intellectu, et aliam ad actum intellectus, aliam autem ad speciem, et aliam ad rem extra. Est ergo unitas specifica in conceptus obiectivo formaliter, et hoc est in re, in quantum obiicitur intellectui, et includit intrinsece concipi. Ideo si quaeras, unitas specifica humanitatis, in quo est formaliter? Dico, quod in humanitate, non in animalitate, sed ut concepta est,[bB] et hoc modo idem est, quod conceptus obiectivus hominis: sed illa unitas est in re extra in potentia et inchoative, in quantum nata est causare in intellectu impressionem perfectam consimilem alterius rei, ex qua sequitur unitas actus et ex consequenti unitas unius conceptus obiectivi: sed in specie si ponatur alia ab actu, et causa actus, dico, quod talis unitas esset unitas, sicut in causa: nam eo modo, quo species est causa actus, est causa conceptus obiectivi; est formaliter talis unitas. Sed ad alterum,[bC] quam habitudinem habet talis unitas, dico, quod habitudo ista reducitur ad habitudinem, quam habet actus ad ipsum conceptum obiectivum, sive ad rem positam in esse apparenti, et intellectu, de quo dictum est in primo, et alias.