Bartolomeo Mastri de Meldola
IN LOGICAM (Venetiis 1678)
DISPUTATIO 8 DE UNIVERSALIBUS IN COMMUNI.
q. 1 An detur Universale a parte rei
2 Movetur quaesitum tam de Universale in essendo, quam in praedicando, et quoad utramque partem hic resolvetur, obiter tamen de universali in essendo. Hac de re duae extant extremae opiniones, et una media, quae est vera, ac tenenda. Prima est quorundam Philosophorum antiquorum, quam refert Arist. 1. Met. c. 6. et 4. Met. cap. 5. de Heraclito, et Cratillo, qui in rerum natura singularia solum agnoscebant, et universalia prorsus negabant; ab hac opinione non multum distat Nominalium placitum, qui rationem universalis reponunt solum in vocibus, et conceptibus concedendo tantum universalia in significando, et repraesentando, negando prorsus in essendo, unde et Nominales cognominati sunt, ita Ocham 1. p. Log. c. 14. et 1. d. 2. q. 4. et quol. 5. q. 12. et 13. Gabriel. 1. d. 2. q. 7. Greg. 1. d. 3. Rubion. ibid. q. 7. et ex Recentioribus quamplures ex Patribus Societatis praesertim Hurt. disp. 5. Met. sect. 10. Arriag. disp. 6. [168a] Log. sect. 4. Altera opinio ex diametro opposita concedit universale in actu a parte rei, non tamen eodem modo. Plato namque hoc admittebat separatum a singularibus, ut ei impingit Arist. 1. Met. cap. 6. et lib. 7. cap. 8, ita quod daretur homo seu humanitas in communi, de qua singuli homines participent, et equus in communi, de quo omnes equi, eo fere modo, quo plures lucernae ex eodem lumine accenduntur. Alii vero admittunt universale a parte rei, non tamen a singularibus separatum, sed in eis realiter inclusum, imo et cum eis realiter identificatum; vocant autem illud universale in actu; quia naturam communem in pluribus individuis repertam, inquiunt, vere, ac proprie debere dici universalem, nec ei aliquid deficere ad actualem universalitatem requisitum, ita Paulus Venet. q. 1. univers. et lib 2. Met. et mordicus tenet Monlorius disp. de univers. cap. 7. et solet quoque Scoto impingi, eo quia in 2. d. 3. q. 1. docet naturam a parte rei de se pluribus communicabilem esse. Tertia demum sententia concedit a parte rei universale in essendo, scilicet naturas communes in singularibus existentes, non quidem quasi sit completum, et in actu, sed inchoate solum, et remote, quatenus fundare potest secundam intentionem universalis Logici, quod solum fatetur esse universale completum, et in actu, at non habere esse, nisi per intellectus operationem, quae est vera sententia in omnibus scholis recepta.
a. 1 Resolutio quaesiti de Universali in essendo.
3 Dicendum est Universalia in essendo reperiri in rerum natura, non quidem a singularibus separata, sed in eis inclusa, et cum eis realiter identificata. Conclusio est Arist. Loc. cit. ubi acriter invehitur in eos, qui tantum singularia agnoscebant in toto entium ordine 7. Met. ait definitionem, per quam explicantur rerum quidditates, dari de rebus universalibus, et 1. Post. c. 5. et 11. scientiam esse de universalibus, quae in singularibus existunt, et cum scientiae plurimae sint reales, plane universalia eorum obiecta erunt aliquo modo a parte rei, et 1. Periher. reum alias ponit universales, et alias singulares, et 1. Post. c. 2. et 2. de Anim. c. 4. ait universalia intellectu, singularia sensu cognosci; certum autem est obiectum, praesertim motivum, antecedere actum potentiae cognoscentis aliquo modo, ergo haec conclusio est peripatetica, quam proinde recipiunt unanimiter Thomistae, et Scotistae contra Nominales cum D. Tho. de Ente, et essentia c. 4. et opusc. 55. et 56. Scoto 2. d. 3. q. 1. et 7. Met. q. 13. Probatur quoque evidenti ratione ipsam declarando. Nam per universalia in essendo hic intelligimus solum naturas communes, per quas individua a parte rei conveniunt, et assimilantur, sed tales naturas reperiri ipsas experientia docet, nam per humanitatem Petrus convenit cum Paulo, non cum Bucephalo, per animalitatem convenit cum Bucephalo, non cum lapide, ergo etc. Item per universale in essendo secundum communem loquendi modum non intelligitur universale completum, et in actu, sed natura communis, quae possit esse fundamentum intentionis universalitatis, et ob suam communitatem praebere occasionem intellectui, ut ipsam concipiat vere, et positive unam in multis, et de multis praedicetur, at admittere universale a parte rei in hoc sensu, inchoatum nimirum duntaxat, et incompletum, non solum absurdum non est, sed maxime necessarium, ne dicamus intellectum temere, et absque fundamento cogitare naturas universales, ergo etc. vide Tromb. 7. Met. q. 9 et Ant. And. ibidem, et initio praedicab.
4 Secundo probatur eadem Conclusio contra Nominales, nempe non solum dari voces, aut conceptus formales communes, sed illis vere correspondere naturas communes pro conceptibus obiectivis, idque probatur in primis ex veritate praedicationis, in qua natura communis enunciatur de aliquo singulari, ut cum dicimus Petrus est homo, hic plane universale quoddam enunciamus de singulari, et ostendimus habere cum eo essentialem connexionem, et quidem non indicatur connexio inter illas voces Petrus, et homo, neque inter conceptus formales illarum, quia praedicatio esset omnino falsa, sed inter res per illas voces, et conceptus significatas, ergo cum enunciatio sit universalis de particulari, plane praeter singularia, et universalia in significando admittendae sunt naturae communes, quae dicuntur universalia in essendo, et conceptibus formalibus communibus correspondent pro conceptibus obiectivis.
5 Respondent Nominales neg. conseq. conceptus namque [168b] formalis hominis, ut sic non significat immediate aliquam naturam communem individuis humanis, sed immediate omnia ipsa singularia confuse cognita sine distinctione inter illa. Contra, vel significat illa copulative, aut copulatim sum pta, vel disiuntctive, seu disiunctim; non primum, quia cum totum quod concipitus ex parte praedicati, debeat affirmari de subiecto, si per illud praedicatum homo copulative significantur individua omnia, et singula naturae humanae, omnia quoque, et singula de Petro affirmarentur, et sic esset propositio falsa. Nec valet quorundam responsio, quod licet videantur omnes naturas singularium de Petro affirmari, re tamen vera non affirmatur, nisi propria eius natura, quia in hoc differt actus copulativus confusus, per quem fit supradicta propositio, a copulativo claro, quod ubi iste de subiecto affirmat totum id, quod ex parte praedicati attingit, confusus non affirmat, nisi partem sui obiecti. Non valet, quia ad veritatem propositionis copulativae absolute sumptae, sive nimirum sit copulativa clara, sive confusa, indispensabiliter requiritur, ut totum praedicatum, et quaelibet eius pars verificetur de subiecto; nec sufficiet, quod aliqua pars tantum illi conveniat, et in hoc praesertim a disiunctiva secernitur ut constat ex Summulis. Si vero alterum asseratur cum Hurt. § 179 quod scilicet homo in allata propositione significat omnia humana individua disiunctive; tunc illa propositio Petrus est homo, sic resolvetur, Petrus est hic, vel ille homo, sed ista non est praedicatio unversalis de singulari, sed individui vagi, ut cum dicimus Petrus est aliquis homo, ita enim resolvitur, ut eius sensus sit, quod est hic, vel ille homo; tum quia unversale debet de pluribus praedicari per modum unius, hac enim ratione dicitur unum in multis et de multis, ergo in praedicatione non potest significare plura disiunctim. Si tandem dicatur, ut ait Arriaga cit. sect. 6. nu. 31. naturam humanam confuse conceptam esse praedicabilem de quolibet individuo inadaequate, idest unam de uno, et aliam de alio, quod sufficit, ut absolute illa sit praedicabilis de pluribus, ut ad universale requiritur. Contra, quia tunc in qualibet propositione propria natura praedicabitur de proprio individuo, et ita cum dicimus Petrus est homo, non erit praedicatio superioris de inferiori, et universalis de singulari, sed eiusdem de seipso; ut bene urget Lichet. contra Ocham. 2.d. 3. q. 1. § Ad responsionem, quem nodum ut solvat Arriaga cit. mirabilia dicit, et incredibilia, quae confutatione non egent.