Pedro Hurtado de Mendoza
DISPUTATIONES DE UNIVERSA PHILOSOPHIA (Lyon 1617)
METAPHYSICA.
DISP. 6. DE DISTINCTIONE
Sectio 4. De distinctione rationis
Subsectio 3. Oppositae sententiae fundamento convello
[1142]
[...]
71. Secundum argumentum contra hanc opinionem est: quando cognosco animal praecise, cognosco aliquid quod est de essentia hominis, et non cognosco aliud, quod etiam est de essentia hominis: ergo in essentia hominis est aliud et aliud, quod cognoscam, Probo minorem, quia tunc non cognosco rationale formaliter, ut experientia patet. Confirmatur, animal in homine est realiter simile leoni, rationale vero est dissimile: ergo sunt in homine duae formalitates, quibus fundentur similitudo et dissimilitudo. Hoc argumentum offendit in ipso limine. Nunquam enim ego concipio animal praecise, quin etiam conipiam mrationale: unde nego minorem: ad probationem distinguo antecedens, non cognosco rationale formaliter, formalitate se tenente ex parte obiecti, nego minorem, nihil enim se tenet ex parte obiecti, quod tunc non concipiam in ordine ad sensationes: non concipio rationale formaliter, formalitate se tenente ex parte cognitionis, concedo: quia cognosci rationale formaliter, est cognosci hominem cum rationcinatine, quia tunc cognitio attingit operationem discurrendi, ideo cognoscit hominem esse rationalem, quia de ratione actus, quo cognosco rationale clare, est attingere ratiocinationem: quando cognovi animal, tunc cognovi totum rationale in ordine ad sensiones: quod est cognoscere rationale materialiter. Nam cognoscere formaliter, est cognoscere clare discursum et tomtum hominem in ordine ad illum, et sic denominatur rationale. Cognoscere atuem rationale materialiter, est cognoscere totum animal, in ordine ad sensationem, non vero in ordine ad discursum: ut explicui tota hac sec. et dis. 5. sec. 10.
72. Quando autem genus et differentia dicuntur speciem componere, non intelligitur species obiective composita: sed in conceptibus formalibus. Nam genus habet unum conceptum formalem, et differentiam alium: species autem vel includit illos duos, vel alium tertium includentem virtualiter illos duos, quatenus ille solus terminatur ad obiecta duorum: et sic componitur species in intellectu ex genere et differentia, id est ex conceptu generico formali, et specifico: obiectum autem in se non habet compositionem, sed dicitur componi, quatenus idem omnino diversimode cognoscitur. Quando vero rationale et animal dicuntur esse partes essentiae, non intelligitur eas ex parte obiecti esse partes; sed nostras cognitiones esse partiales, quia non penetrant obiectum, et nesciunt omnia eius praedicata in ordine ad omnia connotata, per ordinem ad quae sumuntur. Omnes ergo illae denominationes partium et compositionis ratione, reduplicant actus nostros, non obiecta. Quod si dicas hoc potius esse non cognoscere connotata, quam non cognoscere obiecta. Respondeo, ex defectu connotatorum cognosci obiectum ipsum imperfecte, partialiter, et inadaequate. Quia cognitio illi non adaequatur, nec totaliter aut perfecte exhaurit, dum vel in ipso non penetrat omnes effectus vel ipsum non cognoscit per omnes effectus. Quam ob causam S.Th. opusc. 9. q. 1. ait comprehensione cognosci obiectum perfecte, et quia nos Deum non comprehendimus, ideo imperfecte nostrum intellectum Deo assimilari. Nec est in illo obiecto aliud quod cognoscam clare, et aliud obscure: sed totus homo cognoscitur clare cum sensatione, et totus dicitur et cognoscitur esse animal: et licet tunc cognoscatur totum rationale in ordinem ad sensationem, tamen totus homo et rationale ignoratur esse rationale: quia non cognoscitur discursus, per quem scimus hominem esse rationale.
73. Tertium argumentum est, quia in conceptu inferiori diversimode cognoscuntur praedicata superiora ac inferiora: v. g. in animali diversa ratione concipiuntur, vivens, corpus, substantia et ens, ac cognoscuntur in animali: sed illa diversitas est praecise, quia superiora noscuntur immediate, inferiora vero remote, ergo cognitio de animali remote terminatur ad ratione: ergo ex parte obiecti animal includit vivens, et cetera praedicata communia: non vero includit rationale. Probatur minor, quia in animali confuse noscuntur praedicata superiora, definitio enim confuse cognoscitur in definito. Nego minorem, ad probationem patet ex dis. 10. Logicae eodem modo quo cognoscitur definitrum, et definitionem cognosci. Omnes ergo formalitates cognoscuntur immediate, sed cum discrimine: quia omnia connotata per actus superiores connotantur etiam per inferiores tam clare, quam per superiores: nam cum praedicata superiora noscantur. At per conceptum formalem de animali non connotantur ea, quae per conceptus de rationali. Unde oritur evidens in utraque sententia discrimen: nam praecise concipiendo animal, potest quis ex illo actu discurrere per consequentias evidentes, illud esse vivens, corpus, et ens: at ex illo praecise non potest evidenter inferre illud esse hominem: atqui hoc non posset esse sit cognitio de nomine sset confusa de corpore: nam si esset confusa, quo modo evidenter esse illativa obiecti confusi? Nam confusio et obscuritas non deducunt evidenter obiecta: ut qui dicunt conceptu entis immediate confuse attingi substantiam et accidens, nequeunt dicere ex praecise conceptu de ente posse evidenter inferri conceptus accidentis: quia id impedit confusio. Conceptus ergo inferior evidenter continet actu, , vel potestia conceptus superiores: non vero contra, conceptus superior, inferiores. De quo dis. 5. de anima.
74. Quarto, possent adduci P. Vasquez et Molina supra probantes, Deum nobis obiici inadaequate per imagines rerum creatarum, nec nos cognitione adaequari Deo. Tantum autem hoc probat nos non cognoscere perfecte Deum, non quod illum cogitatu<m> dissecemus: sed quia eum non concipimus penetrando omnia eius praedicata per omnia connotata, quibus possunt cognosci.
Sectio 5. Quae requirantur ad distinctionem rationis ratiocinatae. Item et ratiocinantis.
75. Distinctionem rationis communiter partiuntur authores in distinctionem rationis ratiocinatae, et ratiocinantis. Primam dicunt habere fundamentum non modo in imperfectione nostri intellectus, in quo est subiectiva, sed etiam in obiecto ipso obiective, id est: quia aptum est multiplici cognitione apprehendi: eaque propter dicitur rationis ratiocinatae id est, obiecti circa quod cognitio versatur. Secundam dicunt esse, quae non habent fundamentum in obiecto: sed tantum intellectu ratiocinante. Nonnulli constituentes praecisiones obiectivas dicunt, secundam distinctionem esse qua obiectum ipsum refertur ad connotata diversa, ut cum visio refertur ad potentiam videntem, eam denominat intrinsece videntem: cum vero refertur ad obiectum, illud denominat visum: at eadem formalitas refertur et ad potentiam, et ad obiectum. Verum si ita potest visio cognosci, fundat distinctionem rationis rationcinatae; tum quia in sententia opposita habebit distinctas formalitates obiectivas, nam formalitas intrinseca potentiae ut intrinseca, non posset esse extrinseca obiecto: sed visio per unam formalitatem esset in potentia, et per aliam denominaretobiectum: ut motus dicitur habere duos conceptus, actionis, et passionis tum quia si per illa connotata formantur diversi conceptus formales, idque cum fundamento, iam habet fundamentum in obiecto et erit distinctio rationis ratiocinatae. Quae posset ab his authoribus dividi in rationis ratiocinatae attingentem diversas formalitates, et connotantem terminos diversos eiusdem formalitatis.
76. P. Suar. disp. 8. Met. sect. 1. num. 4. et Fons. tom. 2. lb. 5. c. 6. q. 6. sect. 3. late disquirunt has distinctiones; ac placet quod dicunt, distinctionem rationis ratiocinantis esse sine fundamento ex parte obiecti; ac fieri non varietate, et dissimilitudine conceptuum formalium: sed geminatione et repetitione eiusdem: ut cum quis praedicat se de ipso; ut ego sum Petrus, Petrus est hic homo. Ego censeo hanc non esse distinctionem, quia [1144] conceptus sunt synonimi: sed vocari distinctionem, quia quis ita secum se gerit, ac si esset alius, ut cum quis loquitur secum voce externa. E quidem se ipsum non distinguit mente, sed se tractat, ac si esset alius. Quia locutio est ad manifestandos conceptus alii, non sibi, qui eos novit ante locutionem. In mente nihil eiusmodi contingit: cum enim sibi dicit: Petre hoc es facturus. Bernarde ad quid venisti? in mente respondet; ego sum facturus hoc, ad quid veni.
77. Distinctio autem rationis ratiocinatae fundamentum habet in obiecto. Hoc fundamentum saepius dixi esse connotata diversa. Quod communius ita contingat: at certe potest ostendi distinctio rationis sine connotatis extrinsecis. Nam conceptus communes ab inferioribus ratione distingui, nemo ibit inficias: sed potest esse conceptus communis sine connotatis: ergo. Minor probatur: quando videtur color ita confuse ut intellectus ex vi illius visionis non possit distinguere unum colorem ab alio, concipit quidem rationem coloris, et non concipit clare ullam illius differentiam: ergo concipit rationem communem: sed ille conceptus nulla habet connotata, quia cognitio immediata obiecti sensus externi non fertur in connotata: sed in qualitatem sensilem in se ipsa: ergo conceptus universalis potest esse sine connotatis.
78. Animum adverte ad duo genera intellectionum de obiecto sensili: primum, quando obiectum cognoscitur ea cognitione, quae immediate excitatur per speciem productam per phantasma materiale, quae cognitio in obiecto materiali, et formali, in non connotando, nec percipiendo nisi quod sensu percipit, est omnino similis sensioni, a qua solum differt, quod sit spiritualis, sensio autem materialis. Ista intellectio est universalis in repraesentando colorem, v.g. sine ullo connotato: confusque## attingit omnes colores, immo et ipsa sensio est universalis, non quidem universalitate logica, et distinguente species colorum: quia licet immediate feratur in albedinem, v.g. et producatur per speciem illius; tamen illa species est confusa, et ex vi illius non dividitur albedo a virore. Nec arbitror ab ullo negari hoc genere intellectionis non attingi clare et distincte, nisi rationem coloris: experientia enim est frequentior, quam vellemus in visu, auditu, et ceteris sensibus: quibus saepe non penetramus ultimas differentias coloris, et soni: nunc vellem rogare authores constituentes plures formalitates obiectivas, quid praescindat visus, aut illa prima intellectio? Hae primae cognitiones tam sensus quam intellectus, sunt admodum inperfectae: percipiunt enim obiectum, et licet percipiant ultimas differentias, nesciunt tamen sintne substantia, vel accidens: oculi enim nec intellectio illis respondens, quid sciunt an albedo sit prima vel secunda species qualitatis? sic autem mirum non est, si non habeant connotata. Ratio autem huius confusionis est species impressa, quae vel ob imperfectionem, vel distantiam, non produxit perfectiorem cognitionem, vel ob defectum organi potentiae. Itaque hoc genus distinctionis, nescio quodnam aliud fundamentum habeat in obiecto, nisi, quia est productivum talium cognitionum, quae vere sunt rationes distinctionis: at distinctio rationis ratiocinatae, ut non est distinctio, ita non fundatur in obiecto. Item sicut Deus videri potest ab uno beato cum talibus creaturis, ab alio cum aliis, ab aliis autem potest et sine ulla: quod oritur, quia cognitiones non magis penetrarunt obiectum; ita contingit in praesenti: Et quidem hoc genus distinctionis sine connotatis expressit Aureolus, in 1. d. 8. p. 3. art. 6. § Responsio ad obiecta, 2. ad 5.
79. Aliud genus distinctionis circa idem obiectum sensile est nobilius, quia reflectitur supra illud obiectum, ut est apprehensum per sensus, et dijudicat, illud esse colorem, non vero albedinem, illudque ita probat atque confirmat per connotata. Quod percipitur visu est color, cum luce: illud obiectum percipitur visu, ergo est color cum luce: nescit tamen sitne albedo? Ecce explicat illud obiectum per connotata. Per quae cognoscuntur in via cetera obiecta, praeter sensilia. Nam vel per causas, vel per effecta, vel per similitudinem aliarum rerum, apprehendimus insensilia obiecta. Quamobrem iustitiam Dei a misericordia distinguimus per effecta: intellectum a voluntate per comparationem ad potentias nostras, et aliarum operandi modum distinguimus. Denique illud sufficit distinctioni rationis, quod est in causa, ut obiectum non penetretur, nec concipiatur adaequate, sed inadaequate et imperfecte.
80. Dupliciter possunt attingi connotata per actum. Primum quando actibus diversis diversa respondent, tunc autem non dubium de perfecta distinctione rationis, verbi gratia, inter animal et rationale, quia actus de animali repraesentat sensationem pro connotato: actus autem de rationali discursum attingit. Aliter per diversos actus attinguntur eadem connotata, sed modo diverso, verbi gratia, qui non distinguunt realiter informationem a materialisatione, eam ratione distinguunt; quia unio sub conceptu informationis concipitur subiective in sola forma, in materia autem terminative tantum: eadem autem unio sub conceptu materialisationis concipitur in sola materia subiective, in forma autem terminative. Istis duobus actibus unio distinguitur ratione quia sub neutro penetratur, nec concipitur vel sub omni modo connotandi, vel sub omni formalitate. Confirmatur: quando concipio informationem, concipio aliquid de essentia unionis, et aliud non concipio de eiusdem essentia. Ita etiam philosophantur, qui in motu, ratione distinguunt actionem a passione. Ratio a priori huius distinctionis est, per illud conceptum ita attingo informationem, quia tunc sciam esse materialisationem, ac si non esset, sicut concipio animal sine rationali.
81. Quando autem per duos conceptus eadem connotata eodem modo attinguntur, licet sint plura, nulla fit distinctio rationis, exempli gratia, unio hypostatica non habet duos terminos ratione distinctos, sicut habent reliqae uniones: quia semper concipitur in Verbo terminative tantum, et subiective in humanitate. Item cognitio, in quantum denominat potentiam cognoscentem, non distinguitur a se, ut denominat obiectum: quia sub utraque denominatione cognoscitur potentia intrinsece cognoscens, et obiectum extrinsece cognitum. Nam in quantum est potentia cognoscens, aliquid cognoscit, ergo tunc intelligitur terminari extrinsece ad obiectum, et dum obiectum apprehenditur cognitum, apprehenditur etiam cognitio in potentia existens, quia apprehenditur ut vitalis. Itaque semper connotat potentia intrinsece, et obiectum extrinsece: quo etiam pacto ad praedicamentum actionis ostendam, in motu nec ratione distingui actionem a passione: Ratio a priori huius indistinctionis est, quia per utrumque conceptum cognoscitur obiectum eodem modo, nec sub uno clarius apparet aliquod praedicatum quam sub alio. Et voces significantes res sic conceptas sunt synonymae.
82. Adverte, connotata nonnulla esse per se nota, ut sensilia: alia non item, sed per species alienas. Quando aliquid concipimus connotando albedinem et similia sensilia, tunc cognitio est satis clara. Quando vero connotantur alia obiecta, tunc est obscurior. Item sicut connotata in se dicunt aliquem ordinem mutuum, ita et petunt explicationem mutuam. Nam potentia vitalis explicatur per actum vitalem, et hic per potentiam, sed quando unum explicatur per aliud, id per quod explicatur, aliquo modo supponitur cognitum: alioquin esset explicatio, ignoti per ignotius. Non tamen requiritur exacta cognitio connotati, nam ad explicandam potentiam vitalem per actum, non est opus quidditativa cognitione actus, sed sufficit qualiscumque de actu vitali ut distinguiter a non vitali, et sic vitatur infinitus processus et vitiosus circulus explicandi obiecta.
Sectio 6